Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Articulus I: Utrum homo sine gratia aliquod verum cognoscere possit

In quaestionis centesimaenonae articulo primo, habes primo modicam philosophiam eorum qui dicunt quod ignis combureret stipulam cessante motu caeli: non enim discernunt dependentiam motoris secundi a primo. Sed de hoc in Prima Parte tractatum est. Nunc exemplariter affertur ad ostendendum quod non solum dependemus in esse et conservari a primo agente Deo glorioso, sed in operari: ita quod, ipso non cooperante, non possemus operari quacumque operatione, etiam si conservaret nobis esse et operativa omnia principia in nobis. Hoc autem in morali doctrina supponatur: in speculativa autem discutienda sunt. Et vide, si vis, propterea in libro III Contra Gent., cap. LXVII, in ultimis rationibus.

II. Habes secundo, quod intellectus humanus ex virtute suae naturae potest cognoscere omne verum non supernaturale. Quod quia indistincte dicitur, scilicet non distinguendo statum naturae integrae et corruptae, difficultatem patitur propter vulnus ignorantiae. Dictum quippe est superius in qu. LXXXV, art. 3, quod vulnus ignorantiae consistit in destitutione rationis ab ordine ad verum. Si enim ratio destituta est a recto, quem habebat, ordine ad verum, consequens est ut per seipsam non possit omne verum assequi. Et si potest per seipsam omne verum assequi, consequens est quod non sit infirma ad verum assequendum: sanae namque rationis opus maius non est quam assequi omne verum non supernaturale.

Ad hoc dicitur quod, quia vulnus ignorantiae est in ratione ut est subiectum prudentiae, ut ex praeallegato loco accipio; et ratio non absoluta, sed ut mota a voluntate, est subiectum prudentiae: consequens est ut vulnus ignorantiae destituat rationem ab ordine ad verum spectans ad prudentiam, quod non in sola cognitione, sed in voluntate consistit; quoniam verum intellectus practici, ut dicitur in VI Ethic., est confesse se habens appetitui recto. Unde dicendum est quod sermo litterae est de cognitione pura ipsius veri; obiectio autem, de cognitione cum appetitu. Propter quod ex puris naturalibus, etiam in hoc statu, possumus cognoscere non solum speculativa, sed moralia: quamvis in hoc statu non possimus ex eisdem esse prudentes. Idem est enim iudicium de prudentia et virtutibus moralibus, de quibus in sequentibus tribus articulis erit sermo. Et hanc responsionem bene nota: quia latuit Gregorium de Arimino, in II Sent., a dist. XXVI usque ad XXIX inclusive, et alios etiam Thomistas.

III. Tertio habes, quod homo in nullo statu potest ex solis naturalibus verum aliquod supernaturale cognoscere. Et contra hoc obiicitur a Durando, in XXVIII distinctione II Sent., qu. I, quia daemones et haeretici de facto, absque aliquo dono supernaturali addito, cognoscunt supernatulia fidei, dum credunt ea. Et idem est iudicium de nobis, quantum ad assentiendum his quae sunt fidei.

Ad hoc dicitur quod, si sit sermo de naturalibus solis, excludendo omne supernaturale opus tam intrinsecum quam extrinsecum cuiuscumque, per se notum est quod ex solis naturalibus non potest natura aliqua supernaturalia cognoscere: quoniam nisi Deus, revelando vel miracula faciendo, supernaturalia poneret, nesciremus etiam ea esse, ut Deum esse trinum, et huiusmodi. – Si autem est sermo de solis naturalibus excludendo tantum intrinsecum donum supernaturale, praesupposita obiecti praesentatione per auditum vel signum: sic dicimus quod homo potest ex naturalibus solis assentire his quae sunt fidei, sed non sicut ex fide. Et hoc modo daemones et homines assentire possunt ex se his quae sunt fidei.

Et quoniam cum quaeritur utrum sine gratia possit homo aliquod supernaturale verum cognoscere, non quaeritur sine hac vel illa gratia seu gratiae effectu, sed absolute sine omni gratia, ut gratia est supra totum ordinem naturalium; et in littera manifeste probatur conclusio negativa ex parte obiecti naturaliter motivi intellectus; et consistit vis rationis in hoc, quod intellectus non potest naturaliter cognoscere nisi quod in vel ex naturali suo obiecto habetur, constatque non solum nostri intellectus, sed cuiusque creati intellectus naturale obiectum ad naturalia tantum se naturaliter extendere: ideo oportet absolute concludere, ut in littera fit, quod sine gratia impossibile est supernaturale verum cognoscere. Ad gratiam siquidem spectat revelatio spectantium ad fidem, et miraculorum operatio, et si quid est aliud eiusmodi; et luminis nonnullius rationem habent, inquantum manifestativa sunt eorum quae sunt fidei, iuxta illud ad Ephes. v: Omne quod manifestatur, lumen est; sine quo saltem impossibile est ut naturale lumen intellectus ad supernaturalia se extendat, ut in littera concluditur, quae naturalem potentiam luminis naturalis obiecto naturali adaequat naturaliter in cognoscendo.

IV. De assensu autem post hoc gratuitum lumen revelationis aut miraculi, alia quaestio est. Quae in communi quidem spectat ad quartum huius quaestionis articulum, ubi quaeritur utrum homo possit praecepta divinae legis ex solis naturalibus implere: nam inter divina praecepta continetur praeceptum fidei. In speciali autem spectat ad quaestionem sextam Secundae Secundae, ubi, Deo gratiose concedente, Durandi obiectis satisfieri singillatim poterit. In his tamen dictis veritas consistit.

Articulus II: Utrum homo possit velle et facere bonum absque gratia

Articulus III: Utrum homo possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia

Articulus IV: Utrum homo sine gratia per sua naturalia legis praecepta implere possit

Articulus V: Utrum homo possit mereri vitam aeternam sine gratia

Articulus VI: Utrum homo possit seipsum ad gratiam praeparare per seipsum, absque exteriori auxilio gratiae

Articulus VII: Utrum homo possit resurgere a peccato sine auxilio gratiae

Articulus VIII: Utrum homo sine gratia possit non peccare

Articulus IX: Utrum ille qui iam consecutus est gratiam, per seipsum possit operari bonum et vitare peccatum, absque alio auxilio gratiae

Articulus X: Utrum homo in gratia constitutus indigeat auxilio gratiae ad perseverandum

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work