Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

Qui orthodoxam Ecclesiam, Reverendissime in Christo Pater, pomarium esse cultissimum fecundisque arboribus consitum dixerint, non modo eos non aberrare uspiam, sed rectissime etiam sentire contenderim; quippe qui a principe illo vatum Moyse, in ipsis prope historiae suae foribus, assertum hoc propalam fere ac procul ab aenigmatis esse non ambigant. Neque enim aliud Paradisus ille a Deo plantatus, aquis irriguus, plantis pomiferis consitus, in quo et primus est homo positus, quam Christi refert Ecclesiam, baptismi fonte, vitaeque arbore, quae Christus est, tum divorum hominum et disciplinis illustrium plantariis exornatam. In hunc cum multi ad eximendam famem capiendaque pocula passim accurrant, accessi et ego, et mea sponte cupidus, tum maxime ab Aquinate Salomone (ita enim appellare libet) accitus. Quis enim tam mentis inops ac stolidus, ut advocantem ad conclusum hortum dilectos suos, ut comedant fructus pomorum suorum, non libenter audiat, non gradu concito sequatur? Accessi itaque, neque nuper solum, sed cum primum mihi per aetatem licuit, ac sub opacis procerae illius ac feracis arboris ramis, procul a saeculi curis, procul a passionum aestibus, recreatus, ad radices diu, admirans potius arboris celsitudinem pomorumque copiam ac suavitatem, quam delibans admodum, sessitavi. Ubi vero, auctis viribus, illam conscendi, pomaque ad libitum colligens degustavi, tantus me subito illorum amor incessit, ut non diebus, non noctibus, a legendis illis ac vorandis abstineam.

Sed nescio qui me voluptate hac affectum maeror invaserit, dum, exceptis paucis, reliquos, vel in mandendis siliquis vel effringendis glandibus occupatos, a nostrae procul arboris dulcedine video constitisse. Quam ego rem non aliunde puto quam ex infirmis viribus, neque ad ascensum commodis, provenire; cum simile veri nullo pacto fiat, ut ubertatem tantam negligerent. Hos itaque, Pater Amplissime, miseratus, cum nobis ipsis tantum nati non simus, curavi, collectis pomis ac praebitis, ne ieiuni ac famescentes interirent. Quod cum alias in lucubrationibus meis effecissem, idem nunc in Commentariis in Secundae Primam ea potissimum ratione feci, quod, praeter illius praestantiam tum in Theologia tum in ea Philosophiae parte quae de moribus agit, hic mihi liber ita videbatur esse omnibus necessarius, ut absque illo fieri vel ingenti cum iactura, vel nullo modo posset: complectitur enim prima illa rerum capita, sine quibus aut caliges in ceteris opus est, aut caecutias. Adde et utilitatem, quae tanta in illo est, ut a cunctis simul ordinibus ad hunc sit, quasi ad perennem ac limpidum fontem, accurrendum. Quis etenim Doctorum sine Thoma non aridus videri poterit ac ieiunus?

Quis sacerdotum non baculo Aquinatis innixus, in expiandis peccatis populorum non saepe cespitabit? Enervati procul dubio erunt ac sine viribus absque hoc de pulpitis declamantes; in tantaque legum affluentia, periti Caesarei Pontificiique Iuris inopes et egentes.

Sicuti vero Aquinatis Thomae, inter Praedicatores principis, fructus decerpere nullus debuit prius quam Caietanus Thomas, in Praedicatorii gregis specula constitutus; ita profecto a nullo melius accipiendi sunt atque avidius comedendi, quam ab eo qui Praedicatores tanta est caritate complexus, ut, nunc bonos in illis mores confirmans, nunc restituens collabentes, in fovendis protegendisque illis et omnibus praestet et a nemine superetur. Accedit quod nobilissimi viri ac supra fidem doctissimi, qualis est Aquinas noster, nobilissimo in primis et inter eruditos quotidie victitanti, Commentaria iure quodam debita videntur. Quae duo quam pari nexu in unum te coiverint, non hominibus iam, sed ipsis etiam, si licet, brutis ac lapidibus colliquescit: possemque ego stolidior aliquanto forsitan videri, si amorem tuum ac studium in eruditos viros, si etiam familiae tuae, tum Pontificibus Summis, tum longo Senatorum agmine, quanto scilicet nullam in toto Christiano orbe reperias, exornatae, recensere laudes paravero. Superest, Reverendissime Pater ac Domine, ut, quando neque aurum neque argentum mihi est, ac, si maxime adesset, ea tua est integritas quae ad collucentia solum ista et fluxa non inhiet; ut haec mea munera ea qua dantur fronte recipias, et calathi tenuitatem ipsorum fructuum, quos tibi nunc damus, et ampliores in posterum pollicemur, dulcore ac pinguedine metiaris. Vale feliciter.

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work