Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Articulus I: Utrum timor faciat contractionem
In primo articulo quaestionis quadragesimaequartae dubium occurrit, eo quod responsio ad tertium contrariatur corpori articuli, et universali doctrinae de consonantia motus corporalis et motus animalis in passionibus. Nam secundum universalem doctrinam in corpore traditam, sicut timor consistit in contractione animi, ita transmutatio illi unita in contractione caloris et spirituum. Et tamen in responsione ad tertium dicitur quod in verecundia est contractio animi, sed non naturae corporalis. Hoc enim non stat cum universalitate illius doctrinae.
Ad hoc dicitur quod in huiusmodi passionibus inveniuntur duo motus corporales: primus, ab extra ad intus; secundus, ab intus ad inferiora vel superiora. Et primus quidem est ille motus qui ut materia est passionis: secundus vero effectus potius est. Unde dolor et timor in motu qui est ut materia passionis, conveniunt: uterque enim est ab extra ad intra. Sed in motu qui consequitur, differunt: nam ad dolorem sequitur motus ad superiora, vel prout opus est, ut in responsione ad secundum dicitur; in timore, motus consequens quandoque est ad inferiora. Et hoc evenit quoties timor ducit ad frigus ingrossans spiritus. Quod tunc non evenit, cum modicus est timor, qualis videtur esse verecundia: contractus siquidem in ea spiritus1 ad intra, et obiecto timoris non repugnante naturae, sed soli appetitui, non sequitur frigus naturae inimicum. Et sic anima diffundit in faciem ruborem. – Semper ergo fit in timore contractio ad intus: sed quia non semper fit usque ad frigus ingrossans, ideo in littera negatur contractio naturae corporeae; non quia non fiat, sed quia non fit consummata usque ad frigus.
In reliquis tribus articulis eiusdem quadragesimaequartae quaestionis nihil occurrit scribendum.