Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Articulus I: Utrum homo sine gratia aliquod verum cognoscere possit
Articulus II: Utrum homo possit velle et facere bonum absque gratia
In articulis secundo, tertio et quarto eiusdem centesimaenonae quaestionis, dubium occurrit duplex. Primum est, an per hominem in statu naturae integrae, intelligat Auctor hominem praecise in naturalibus, secluso omni gratuito dono, et omni peccato praevio: an hominem habentem donum iustitiae originalis. Si enim est sermo de homine in puris naturalibus, quo modo consideratur a philosophis, sic falsa est doctrina ista. Nam homo in puris naturalibus est compositus ex duabus naturis, sensitiva scilicet et rationali, quae sibi invicem adversantur, altera ad sensibile bonum, altera ad bonum rationis tendente. Propter quod non solum homines ut in pluribus a bono rationis deficiunt; sed, sicut impossibile est ut in corpore composito ex contrariis non quandoque exorbitet aliquod contrariorum, ita impossibile est ut, appetitibus existentibus contrariis, non declinetur aliqua ex parte quandoque1. — Si autem est sermo de homine habente donum originalis iustitiae, male dicitur quod homo in statu naturae integrae per sua naturalia hoc possit: quod enim homo potest per donum originalis iustitiae, non potest per sua naturalia.
II. Secundum dubium praedicto proximum est: quid per naturam corruptam intelligendum sit. Aut enim significat naturam sibi ipsi derelictam, sola iustitia originali privatam: aut naturam, ultra illam privationem, aliquem defectum habentem. Si natura cum sola privatione iustitiae originalis intelligitur, cum privatio ista non sit negatio alicuius naturalis, sed gratuiti tantum; et nihil ponat in homine nisi naturam obedientialiter aptam natam habere illam: sequitur quod natura corrupta, et natura in puris naturalibus, aequivaleant quoad naturalem sufficientiam operandi bonum naturae proportionatum, quale est bonum virtutis acquisitae. Et sic nihil minus sufficimus ad bonum, habentes naturam lapsam. — Si vero intelligatur natura cum illa privatione et aliquo defectu, puta pronitate partium animae ad propria: tunc et salvandum est quomodo per peccatum non personale in naturalibus puniti sumus, cum superius2 punitio in gratuitis, et non in naturalibus, dicta sit; et quomodo natura in partibus animae incurrit hos defectus, et in corpore nullum, ex una et eadem causa per accidens, scilicet privatione originalis iustitiae.
III. Ad evidentiam huius rei, tria facere oportet: primo, quid clarum, et quid obscurum hic sit; secundo, quid veritas habeat3; tertio, quomodo obiectiones solvendae sunt4. Quoad primum, natura nostra, quantum ad propositum spectat, in quinque statibus, seu modis, considerari potest: primo, in puris naturalibus; secundo, in statu consono naturae rationali, ut scilicet servetur rectitudo rationalis in omnibus partibus animae; tertio, in statu doni iustitiae originalis, seclusa gratia gratum faciente secundum rem vel rationem; quarto, in statu gratiae gratum facientis; quinto, in statu naturae lapsae. Et licet in his statibus plura examinanda induci possunt, in proposito tamen tota difficultas consistit in differentia inter secundum et tertium. Aliorum namque differentiae facile patent: nam in promptu sunt. Nisi quis non penetret differentiam inter naturam in puris naturalibus, et naturam lapsam. Quae, ut unico verbo dicatur, tanta est quanta est inter personam nudam ab initio, et personam exspoliatam. Et hoc dico secundum rem: secundum rationes vero rerum, multa adveniunt.
Sicut enim persona nuda, et persona exspoliata, non distinguuntur in hoc quod una sit magis aut minus nuda; ita natura in puris naturalibus, et natura exspoliata gratia et iustitia originali, non differunt per hoc quod altera earum sit magis aut minus in naturalibus destituta. Et ratio est quia destitutio sequens exspoliationem gratiae et iustitiae originalis, non est effectus illius nisi per accidens, ut removentis prohibens: exspoliatio enim abstulit gratiam et iustitiam, quae prohibebat vires animae secundum seipsas disponi. Ex removente namque prohibens non sequitur maior aut minor effectus naturalis quam ex natura sequatur: non enim magis aut minus movetur lapis, remoto prohibente, quam a gravitate propria absolute fuisset motus. Propter quod, cum natura ex peccato originali sit sibi ipsi derelicta tam in anima quam in corpore, non maior destitutio est in natura lapsa quam in natura in puris naturalibus. Sicut non est magis redditum corruptibile corpus nostrum ex peccato originali sibi derelictum, quam ex natura fuisset simpliciter.
Sed quantum ad rationes rerum, magna differentia est. Quia sicut in persona nuda nuditas negationis rationem habet, in exspoliata vero habet rationem privationis vestis debitae conservari, etc.; ita defectus animae et corporis naturae in puris naturalibus nec culpae nec poenae nec vulnerum, etc., rationem habent, sed naturalium conditionum; in natura autem lapsa habent rationem corruptionum, vulnerum, poenae, et culpae in parte susceptiva illius. Unde patet quod, quantum ad sufficientiam naturae humanae ad opera naturae proportionata, idem est iudicium de natura in puris naturalibus, et de natura lapsa: quia utrobique vires sunt aeque dispositae. Licet non sit idem de eis iudicium quantum ad meritum vel demeritum, tam in agendo quam in patiendo, propter rationem culpae, etc.
IV. Inter naturam autem in puris naturalibus, et naturam in statu consono naturae rationali, differentia clara est: quod in puris naturalibus contrariantur appetitus sensibilis et rationalis, dum non plene rationali subiicitur sensibilis, sed sit liber, tendens quandoque in proprium bonum praeter rationis ordinem; in statu autem consono naturae rationali, pars superior recte se habet ad Deum ut principium omnium naturaliter notum, et inferiora a rationis ordine, etsi exorbitare possint, non tamen permittuntur. Huiusmodi namque vita naturalis est homini secundum rationalem naturam, quoniam naturale bonum eius est secundum rationem esse: naturalis autem non ut ex principiis naturae fluens, sed ut secundum naturam existens rationalem.
Super hunc statum addit iustitia originalis indefectibilem ordinem et corporis sub anima, et inferiorum sub superiori, quandiu superius est sub supremo, Deo scilicet principio naturae. Gratia autem addit principium meritorium vitae divinae in aeternitate.
V. His itaque sic se habentibus, tota difficultas est, quia secundus status non est inventus unquam in seipso separatus, sed aut in statu originalis iustitiae contentus, ut in Adam, aut in statu excellentis gratiae, ut in Beata Virgine: an nomine naturae integrae intelligatur natura in illo secundo statu, an in statu iustitiae originalis. — Haec de primo.
VI. Quoad secundum5, sciendum est quod vita humana in et ex puris naturalibus, peragi non potest absque peccato: et hoc ex intrinseco defectu virium animae, quem appetituum diversitas testatur. Et quia aequalis est sufficientia naturae lapsae et naturae in puris naturalibus, consequens est quod appellatione naturae integrae non intelligitur in littera in puris naturalibus. Sed intelligitur natura in statu consono naturae rationali: qui addit supra pure naturalia vigorem rationis, seu superioris partis animae, ad conservandum statum rationi in nullo dissonum. Non est autem vigor hic gratiae aut naturae simpliciter, sed quodammodo gratiae et quodammodo naturae. Non est simpliciter naturae, quia non fluit ex natura: non simpliciter gratiae, quia ad nihil se extendit nisi ad naturae rationalis proportionatum bonum, scilicet vivere secundum rationem. Est quodammodo gratiae et quodammodo naturae, pro quanto homo nunquam habet, aut habere potuit ex naturalibus hunc vigorem, sed ex coniunctione ad donum originalis iustitiae.
VII. Et nota quod non dico quod iste vigor sit portio originalis iustitiae: hoc enim esset dicere quod natura integra significat naturam in statu originalis iustitiae. Sed dico quod istum vigorem sortitur ratio in coniunctione ad originalem iustitiam: sicut cogitativa in coniunctione ad intellectum melius operatur quam intellectu tacente; et universaliter supremum in unoquoque ordine, iunctum superiori, non solum perfectionem superioris participat, sed etiam secundum propria melioratur; melius enim operatur vegetativa iuncta sensitivae, quam separata ab illa. Discernendum quippe est inter iustitiam originalem et vigorem hunc, ab effectu. Nam cum iustitiae originalis dono non poterat prius peccari venialiter quam mortaliter, ut in Prima Parte6 dictum est: hic autem vigor permittit prius offendi venialiter. Posset enim homini vigore hoc praedito subrepere parva aliqua declinatio citra finem, et non una sola, sed multae: quod non compateretur integritas status originalis iustitiae.
Quia igitur vigor iste possessive est gratuitus, quia non habetur nisi in coniunctione ad statum gratuitum originalis iustitiae; et essentialiter est naturalis, quia vigor est superioris partis animae nostrae secundum naturam rationalem, ad solum et omne bonum rationi proportionatum se extendens: ideo sic adiunctus puris naturalibus, constituit statum naturae integrae; et per istius deperditionem natura est corrupta.
VIII. Vocabulorum quoque integri et corrupti ratio consonat. Quoniam natura integra est quando nihil naturalium, non solum constituentium naturam et fluentium ex ea, sed requisitorum secundum eam, deest: corrupta autem, si quid horum perdiderit. Dictus autem vigor secundum naturam est rationalis.
Et ne putes me esse inventorem huius vigoris, lege superius Auctorem, in qu. XCI, art. ult., dicentem quod, quia homo destituitur originali iustitia et vigore rationis, ipse impetus sensualitatis, etc. Ubi manifeste vult quod per peccatum originale homo perdit duo, scilicet originalem iustitiam, et vigorem rationis: copulationis enim nota diversitatem ostendit. — Haec de secundo.
IX. Quoad tertium7, respondendum est primo dubio8 quod per hominem in statu naturae integrae, Auctor intendit hominem non in puris naturalibus, sed habentem donum iustitiae originalis, non inquantum operatur ex vi iustitiae originalis, sed inquantum operatur ex vigore naturalium. Et sic omnia verba litterae consonant: scilicet, in sui integritate, sicut fuit in primo parente ante peccatum; et, poterat homo per sua naturalia velle et operari bonum, etc.
Et quod haec sit mens Auctoris, apparet ex eo quod oportet aut sic dicere; aut quod intendat hominem ex vi originalis iustitiae operantem. Et tunc ly per sua naturalia glossaretur quod iustitia originalis computatur inter naturalia, quia erat donum naturae. Sed haec expositio non consonat doctrinae Auctoris. Tum quia apud ipsum9 de ratione originalis iustitiae est gratia gratum faciens: ac per hoc, pari ratione potuisset dici quod homo in tali statu per sua naturalia potuit velle et operari bonum supernaturale; cuius oppositum expresse dicitur in littera. Tum quia Auctor tam sollicite distinguit de dono communis auxilii Dei primi agentis, et dono superaddito naturae: et constat quod iustitia originalis est donum superadditum naturae.
X. Secundo autem dubio10 satisfit dicendo quod per naturam corruptam intelligitur natura privata dono iustitiae originalis et vigore rationis; ac per hoc, privata dono supernaturali, et dono naturali non fluente ex natura, sed secundum naturam debitis sibi, etc. Et sic ultra destitutionem in puris naturalibus, includit rationem defectus mali culpae et poenae in anima, in corpore vero mali poenae tantum.
Et huic nihil obiectorum obstat. Quia, ut praedictum est11, non negatur aequa sufficientia naturae corruptae, et in puris naturalibus, ad operandum bonum virtutis: sed neutra sufficit. — Nec inconvenit nos punitos esse in naturalibus non fluentibus ex natura, sed secundum naturam, absque personali peccato. Propter defectum quippe talis vigoris, sumus destituti in nostra pronitate ad malum; quae concupiscentia habitualis superius12 nominata fuit, cum de peccato originali tractaretur.
XI. In eodem secundo articulo quaestionis centesimaenonae, dubium occurrit ad hominem, et simpliciter. Ad hominem quidem, an Auctor intendat quod homo in statu naturae corruptae non possit moraliter bonum ex propriis naturalibus facere. Et est ratio dubitandi quia, si haec affirmatur intentio sua, sequitur quod sine gratia sanante, qua opus est ad opus moraliter bonum, omnis actus hominis sit malus moraliter: nam in individuo non datur actus medius, ut superius13 dictum est. Et ulterius sequitur quod omnis operatio existentis in peccato mortali, et etiam cuiuscumque infidelis, sit mala moraliter: quod est manifeste contra doctrinam Auctoris14.
XII. Si autem negatur hanc esse intentionem Auctoris, occurrit in primis Gregorius de Arimino, in loco allegato15, asserens s. Thomam in hoc et sequentibus articulis duobus hoc sentire. Non desunt quoque Thomistae id firmantes. Et oportet assignare quid intendit Auctor in hoc loco. Ipse enim, particulariter inquirens an homo possit absque gratia aliquod bonum facere, ut patet in titulo huius articuli proposito in divisione quaestionis, determinat quod aliquod bonum particulare facere, ut aedificare domos, plantare vineas, et huiusmodi, potest sine gratia nunc: in statu autem naturae integrae poterat per sua naturalia operari bonum naturae suae proportionatum, quale est bonum virtutis acquisitae. Ex hac namque differentia manifestat intentionem suam esse quod homo in statu naturae corruptae non potest per sua naturalia bonum proportionatum naturae, quale est bonum virtutis acquisitae.
XIII. Simpliciter autem dubium est quid tenendum sit de hac quaestione: scilicet an homo in statu isto possit per sua naturalia facere actum moraliter bonum. Gregorius siquidem de Arimino, in loco allegato, tenet partem negativam, ex multis auctoritatibus, et una ratione potissime. Ita quod, quantum ad praesentem spectat articulum, praeter auctoritates, quae una glossa forte sunt contentae: scilicet quod loquuntur de bono actu reddente hominem bonum simpliciter in ordine ad vitam aeternam, et non de bono pure morali infra limites naturae, quoniam tale non reddit hominem in ordine ad caelestem patriam bonum simpliciter, sed secundum quid (et si hoc advertisset hic doctor, non tantum se in auctoritatibus fundasset): — praeter, inquam, auctoritates, in tribus pars negativa fundatur.
Primo, in infirmitate naturae. Quia opus moraliter bonum est proprium opus naturae integrae: et per hoc differt natura corrupta ab integra.
Secundo, in circumstantia ultimi finis cuiuslibet actus: quia scilicet non fit propter Deum propter seipsum Deum. Ad quod tamen obligatur: quicumque enim in quocumque habet alium ultimum finem quam Deum propter ipsum Deum, manifeste peccat. Et hanc circumstantiam saltem deficere inquit Gregorius in actibus pure naturalibus in statu isto.
Tertio, in victoria tentationum. Quia mundus, caro, daemonia diversa movent praelia, et egemus adiutorio illius a quo petendum est, Et ne nos inducas in tentationem. Quod non esset simpliciter necessarium, si ex puris naturalibus actum moraliter bonum facere possemus.
XIV. Pars vero affirmativa fundatur super hoc, quod homo potest naturaliter nosse aliquem actum, puta honorare parentem, quas decet undique circumstantias vestiri, ut patet ex articulo praecedente: et potest in eas deliberate consentire, et exequi.
XV. Ad evidentiam huius difficultatis, non intendo aliunde quam ex Auctoris officina simul afferre quid simpliciter, et secundum Doctorem sanctum, tenendum est. Dicendum igitur est quod homo in statu naturae corruptae, potest per sua naturalia, quantum est ex sufficientia operativae virtutis, operari aliquod opus moraliter bonum, licet non possit suum universum moraliter bonum facere. Et hoc manifestatur breviter. Primo, ducendo ad inconveniens. Quia nisi posset aliquid bonum moraliter facere, sequeretur, ut deductum est16, quod infidelis, et existens quilibet in mortali, in omni suo actu deliberato peccaret. Et nisi impotens esset ad faciendum universitatem suorum operum bonam moraliter, sequeretur quod posset se praeservare a quolibet defectu morali, ac per hoc posset nunquam peccare in moralibus: cuius oppositum monstratum est17.
Deinde ostensive. Prima quidem pars, quia experimur quod, existentes in mortali, etiam pertinaciter seclusa fide, possumus reddere mutuum quando oportet, cui oportet, etc.; et propter quid oportet, quia scilicet iustum est, et ordinatur ad Deum ut summum bonum, ac per hoc finem universi, monstratum XII Metaphys.18 – Secunda autem pars, quia sumus ex contrariis appetitibus compositi; et impossibile est quin propria quandoque assequantur. Et rursus quia naturae integrae proprium est universitatem operum bonam moraliter peragere posse: ac per hoc differt a corrupta.
XVI. Haec via media, ut patet, est quam in littera Auctor determinat. Unde non dicit quod in statu naturae corruptae nullum opus morale potest: sed dicit quod non potest totum huiusmodi bonum per sua naturalia implere; et replicat, non tamen totum bonum sibi connaturale, ita quod in nullo deficiat. Haec media via est quam inferius in IIa IIae19 Auctor firmat, docens quod non quaelibet actio deliberata infidelis est peccatum. Hanc ergo sectando, solvamus obiectiones. Et ad eos qui hunc articulum et sequentes aliter intellexerunt, dicendum est quod, si perspicacius inspexissent, sensum talem non accepissent.
XVII. Ad particularitatem tituli huius articuli20, dicitur quod ita est particularis iste sicut praecedens, ut ibidem patet. Et sicut ibi omne verum proportionatum naturae humanae est quoddam particulare respectu veri communis ad verum supernaturale et naturale; ita hic omne bonum proportionatum naturae humanae est quoddam particulare bonum respectu boni communis ad naturale et supernaturale. Exempla autem litterae de aedificatione et agricultura, exempla sunt operum virtutis acquisitae: ars namque una quinque virtutum intellectualium est, ut patet in VI Ethic.21 Nec in littera de opere bono virtutis moralis explicite mentio fit, sed virtutis acquisitae in communi. Quin etiam ex hoc quod homo potest per sua naturalia aedificare domos quando oportet, sicut oportet, etc., sequitur quod possit aliquod opus moraliter bonum per sua naturalia facere: alioquin, aedificando domum peccaret mortaliter. Patet igitur Auctoris intentio.
XVIII. Auctoritates autem quae oppositum sonare videntur, illa glossa22 optime salvat, et praeservat ab errore Pelagii, ut patet applicanti.
Ad primum fundamentum dicitur quod, sicut homo corporaliter infirmus non differt a sano in hoc quod sanus opus sani, infirmus nullum opus sani possit; potest namque infirmus videre vel audire vel odorare ut sanus, licet non possit ambulare ut sanus: sed differt in hoc quod sanus omnes suos actus, infirmus non omnes suos actus potest ut sanus facere; unde et in littera dicitur, Homo infirmus potest aliquo motu moveri, non tamen perfecte potest moveri motu hominis sani; totum enim cum sit idem quod perfectum, perfecte et totaliter idem sunt; – ita natura integra et corrupta non differunt in hoc quod illa potest omnes suos actus facere bonos, ista nullos; sed quod illa omnes, ista non omnes. Bonum ergo moraliter in omnibus actibus est proprium naturae integrae; non in aliquo actu.
XIX. Ad secundum fundamentum, quod tanti fit, dicitur quod etiam infidelis potest in aliquo actu habere Deum ut finem naturae et ultimum finem, propter seipsum Deum summum bonum. Potest enim, ut dictum est23, cognoscere ex philosophia Deum esse summum bonum universi extra illud, et finem ultimum omnium; et operari iustum aliquod, et eligere vitationem malorum, puta homicidii, adulterii, ne faciat iniustum, quod, quia malum est, dissonat summo bono; et similiter in faciendis bonis, quia consonant summo bono.
XX. In hac tamen re scito quod Deum esse ultimum finem alicuius actus humani, potest contingere dupliciter. Primo, quod sit finis explicite intentus ab operante homine. Et hoc modo dictum est24 quod possibile est hominem infidelem habere Deum ut ultimum finem, et perseverare sine gratia.
Secundo, quod sit finis non explicite intentus, sed implicite, ab operante homine, et ut directo25 ab explicite intendente illum ultimum finem. Verbi gratia, si aliquis infidelis, vel in mortali peccato existens, nihil cogitans de Deo, honoret parentem, reddat depositum, et huiusmodi faciat, quando oportet, ubi oportet, sicut oportet, et propter hunc finem, scilicet quia debitum est quod sic fiat: tunc ex hoc ipso quod nulla mala circumstantia iungitur, nullus finis malus apponitur ad esse debitum seu virtuosum, affirmatur quidem finis, sed non affirmatur ultimus simpliciter, sed inter occurrentes aut cognitos sibi; relinquitur ordo illius finis proximi ad finem ultimum inviolatus. Ac per hoc, faciens explicite propter finem proximum, facit implicite propter finem ultimum illius finis proximi, quicumque ille sit. Et rursus faciens explicite propter huiusmodi finem proximum, agit ut dirigens seipsum respectu illius finis proximi: et ut directus a datore rationis, agitur respectu finis ultimi.
Et hoc secundo modo aliquando sufficit habere Deum pro ultimo fine actus humani, ad hoc ut actus non sit malus ex defectu circumstantiae ultimi finis naturalis. Praeceptum namque naturae de habendo Deum pro ultimo fine explicite, cum sit affirmativum, non obligat ad semper. Et cum sit de eo quod post multum studium adimplendum est, postquam scilicet homo explicite didicit esse unum Deum, etc.; constat quod non obligat pro omni tempore quo homo operatur humana opera. Ac per hoc, sufficit quandoque implicite habere Deum pro ultimo fine natu- (de Deo autem ut finis est supernaturalis, non est ad praesens sermo). Et quia quilibet secundum certas circumstantias faciens actum moraliter bonum, potest actus multos ex puris naturalibus sic facere; consequens est ut homo in statu corruptae naturae, adiuncto etiam statu peccati mortalis, potest facere aliquem actum moraliter bonum secundum omnes circumstantias, ita quod in nullo deficiat quoad illum actum singularem.
XXI. Ad tertium fundamentum dicitur quod, quia tentationes non solum contra moralia sunt; et inquantum sunt a daemone, exeunt limites naturalium impedimentorum etiam respectu moralium, quia invidia diaboli respectu celsitudinis supernaturalis mors introivit in orbem terrarum26; ideo non spectat ad propositum obiectio de tentatione ut est a daemone. Propter quod in littera etiam de natura integra dicitur quod, quantum ad sufficientiam operativae virtutis, poterat homo per sua naturalia operari bonum: dixit namque hoc ut praeservaret doctrinam suam ab huiusmodi extra naturam impedimentis. Ita quod dicimus quod, quantum est ex sufficientia virium animae, ac per hoc relatarum ad naturalia impedimenta (sic enim oportet referre proportionaliter singula singulis), homo naturae integrae omnes suos actus, naturae vero corruptae non omnes, sed aliquos, potest bonos moraliter facere. Utrum autem ex his quae naturalem ordinem exeunt, aliter sit, non est praesentis intentionis, ubi necessitatem gratiae ex insufficientia nostra naturali quaerimus.
XXII. In responsione ad primum, videndum esset quomodo voluntas eget divina motione ad primum actum, nisi superius in qu. ix, art. 4, discussum fuisset.
XXIII. In responsione ad tertium, nota quod magis corrupta dicitur pars appetitiva, quia voluntas, ut superius27 dictum est, prius quam intellectus infectionem suscepit. Intellectus tamen immunis non est, sed vulnus ignorantiae suscepit, quo impeditur homo ne sit totaliter prudens per sua naturalia.