Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Articulus I: Utrum gratia convenienter dividatur per operantem et cooperantem

In articulo secundo quaestionis centesimaeundecimae, omisso primo, dubium occurrit circa differentiam inter gratiam operantem et cooperantem, pro gratuita Dei motione sumptam. Implicantur siquidem duo contraria simul. Nam assignando differentiam, dicitur quod operans dicitur quando mens nostra se habet uti mota tantum; cooperans vero, quando mens nostra se habet ut movens et mota. Applicando autem ad actus nostros, subiungitur quod cum movemur ad velle, est gratia operans; cum vero movemur ad exterius opus, est gratia cooperans. Constat autem quod ad velle voluntas se habet non ut mota tantum: nam velle a voluntate est et in voluntate; alioquin non esset liberum.

Et confirmatur. Quia movere ad velle, nihil aliud est quam facere ut velimus: ut Augustinus, allatus in littera, testatur. Facere autem ut velimus, est facere ut moti moveamus nos ad volendum.

Praeterea, aut Auctor intendit quod mens nostra se habeat sic respectu actus interioris et exterioris: aut respectu formae actus, puta bonitatis meritoriae. Si respectu actus, cum uterque sit a voluntate imperatus, respectu utriusque gratia dicetur cooperans, iuxta doctrinam litterae. - Si respectu bonitatis meritoriae, cum utraque sit a voluntate informata caritate et gratia, par est etiam ratio de utraque quoad hoc, quod est a voluntate mota a Deo.

II. Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quod nulla est inter dicta contrarietas. Quoniam non dicitur in littera quod respectu omnis actus interioris voluntatis dicitur gratia operans: sed dicitur indefinite, remittendo se ad supradicta in qu. IX, art. 4. Ibi enim habuimus quod respectu primi actus voluntas se habet ut mota tantum, et Deus ut movens. Et nomine primi actus non intelligitur solus ille quem voluntas in principio operationum suarum omnium habet: sed quicumque primus absque consilio et praevio motivo ad bonum. Et propterea Auctor dixit: et praesertim cum voluntas incipit bonum velle, quae prius malum volebat. Similiter igitur se habet voluntas mota a Deo ad huiusmodi velle, sicut grave ad motum deorsum. Et propterea sicut grave non movet seipsum ad descensum, sed est motum a generante; ita voluntas mota a Deo ad huiusmodi novum velle, non movet seipsam ad hoc, sed est tantum mota a Deo. Est tamen tale velle ipsius elicitive, sicut descendere est motus gravis. Et est liberum, quia potest dissentire a tali velle: Deus enim movet suaviter liberum arbitrium secundum conditionem eius.

Et per hoc patet responsio ad cetera. Nam facere ut velimus, non contingit uno modo, sed duobus: scilicet ut velimus movendo nos ipsos ad hoc; et ut velimus moti tantum ab ipso Deo. Secundo modo, spectat ad gratiam operantem; primo, ad cooperantem; iuxta calcem corporis articuli de opere meritorio.

Et similiter non omnis actus elicitus a voluntate est imperatus ab ea. Et propterea non est eadem aut par ratio de actu et bonitate meritoria intus et extra.

III. Secundo dicitur quod, quia in littera, distinguendo gratiam, gratuitam Dei motionem, etc., expresse dicitur, qua movemur ad bonum meritorium; intentio Auctoris est loqui de bono meritorio. Ita quod dupliciter invenitur voluntas se habere ad bonum meritorium, scilicet ut mota tantum, et ut movens mota: quidquid sit de actu substrato. Et quia etiam in littera manifeste distinguitur inter actum interiorem meritorium ut est ex gratia, idest habituali dono, et ut est a gratia, idest gratuita Dei motione; et primo modo attribuitur gratiae cooperanti, secundo vero operanti: et quia etiam ex littera habetur quod effectus gratiae operantis habet rationem primi boni meritorii, effectus vero cooperantis habet rationem secundarii, extenso nomine boni meritorii etiam ad esse quo constituitur aliquis in statu meritorio: consequens est quod intentio Auctoris est dicere quod tunc voluntas se habet ad bonum meritorium ut movens mota, quando ex praecedenti esse vel actu meritorio facta in actu, iam movet se ad meritorium bonum; sunt enim tunc duo operantes, scilicet Deus, et voluntas facta in actu in tali esse. Et propterea gratia cooperans dicitur tam confirmans voluntatem ad exterius opus, facultatemque exterioris operis praebens; quam ut est principium interioris operis meritorii secundum habituale donum iam datum facultati liberi arbitrii ad utendum cum vult. Tunc autem voluntas se habet ut mota tantum in hoc esse, quando non ex praecedenti merito aut esse meritorio, ad actum vel statum meritorium ducitur. Et propterea gratia operans dicitur tam gratuita Dei motio ad actum interiorem meritorium qui non procedit ex habitu vel actu altero meritorio; quam gratia ipsa habitualis ut dat esse. Ad nihil enim horum sunt duo operantes, proprie loquendo, sed unus tantum, scilicet Deus: voluntas autem, etsi ad actus substratos se habeat ut operans, ad rationem tamen meritorii, cum eam non praehabeat in actu, non se habet ut operans, sed ut obsequens; ut in responsione ad secundum in littera habes.

Unde patet responsio ad obiecta. Quoniam in aequivoco laboratur de esse a voluntate. Aliud quippe est esse a voluntate: et aliud, esse a voluntate in actu in tali esse, ita ut moveat se ad meritum. Longe plus ad hoc exigitur quam ad illud, ut patet.

Ex hoc etiam patet quod primo modo primus actus voluntatis est ab ea, ut praedictum est, et tamen non est ab ea ut movente se: sicut nec descensus deorsum est a gravi ut movente se, proportionaliter loquendo semper.

IV. Unum superest dubium: an actus idem interior possit simul esse a gratia operante et cooperante. Verbi gratia, Deus gratuita sua motione excitat Petrum iam existentem in gratia, ad interiorem actum caritatis, et consentit Petrus novo cuidam zelo honoris Dei: an actus ille sit ab utraque gratia, et ut est ab habitu, sit cooperantis, ut a gratuita Dei motione, sit operantis gratiae; an ipsa gratuita Dei motio, propter praecedentem habitum, spectet ad gratiam cooperantem.

Sed hoc non est difficile solvere intuenti rationem litterae, et formaliter rationes actuum consideranti. Nam actus meritorius praeexistentis in gratia, aut est imperatus a gratia: et tunc sine dubio ad solam gratiam cooperantem spectat, sicut et actus exterior. Aut non imperatus a gratia, sed gratia se habet ad illum obsecutive: ut contingere videtur in novis actibus excedentibus proportionem gratiae, qui illam valde augent. Et tunc gratuita Dei motio operantis gratiae rationem habet ad talem actum sub tali ratione: quamvis sub communi ratione meritorii, etiam a gratia cooperante sit, quando ut sic a gratia habituali imperatur propter praeexistentem finem in eo. Et ex hoc habes quod gratia operans non solum invenitur in infusione gratiae et iustificatione impii, sed post acceptam gratiam pluries; quamvis manifestius in iustificatione impii. Et propterea in littera dicitur quod, quantum ad actum interioris meriti, voluntas se habet ut mota, Deus autem ut movens, praesertim quando voluntas quae prius malum volebat, incipit bonum velle.

V. Haec secunda solutio principalis dubii magis videtur ad mentem Auctoris. Una tamen aliam clarificat.

In reliquis tribus huius quaestionis articulis nihil scribendum occurrit.

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work