Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Articulus I: Utrum homo sine gratia aliquod verum cognoscere possit
Articulus II: Utrum homo possit velle et facere bonum absque gratia
Articulus III: Utrum homo possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia
In articulo tertio eiusdem centesimaenonae quaestionis, dubium occurrit de conclusione et ratione eius. De conclusione quidem, quia falsa videtur. Nam homo pro statu isto potest ex suis naturalibus solis, idest absque gratia, cognoscere quod Deus est naturaliter diligibilis super omnia ab homine, ut patet. Et hoc cognito, potest consentire in actum diligendi Deum, ut finem naturalem universi et omnium, super omnia, tanquam summum omnium bonorum a quo sunt omnia bona.
Et confirmatur hoc. Quia sicut potest homo in statu isto alium actum moraliter bonum facere, puta actum iustitiae, reddendo alteri homini quod illi debetur; ita potest reddere Deo hunc actum diligendi et magnificandi ipsum super omnia. Actus enim quidam particularis est iste sub morali bono, sicut et quilibet alius.
II. De ratione autem, quia medius terminus in littera est quia diligere Deum super omnia est opus connaturale homini. Si enim haec ratio valeret, sequeretur quod nullum opus connaturale homini possit homo in statu isto ex naturalibus perficere: cuius oppositum dictum est1. Et si dicatur quod in littera adiungitur aliquid aliud huic medio, dum subiungitur quod ab hoc homo deficit secundum appetitum voluntatis naturalis, quae propter corruptionem naturae sequitur bonum privatum, nisi sanetur per gratiam; ita quod vis medii consistit in hoc quod est esse opus connaturale homini a quo deficit natura corrupta: si sic, inquam, dicatur, committitur petitio principii, ad probandum quod in statu naturae corruptae homo non potest diligere Deum super omnia. Nam in praemissis oportet assumere quod diligere Deum est connaturale a quo deficit corrupta natura: quod est probandum.
III. Ad evidentiam huius dubii, praenotanda sunt duo. Primo, quod diligere Deum super omnia hic sumitur pro actu secundo, qui est amare, terminato ad Deum non implicite, sed explicite, ex ratione ipsum monstrante voluntati. Et propterea adverte caute quod non est idem habere Deum pro ultimo fine alicuius actus; et diligere Deum super omnia. Quia ad illud sufficit implicite ferri in Deum: ad hoc requiritur explicite ferri in ipsum.
IV. Secundo, quod diligere Deum super omnia potest dupliciter contingere: uno modo, simpliciter; alio modo, secundum praesentem statum. Diligere Deum super omnia simpliciter, est Deum diligere ut finem omnium, idest propter quem diligat omnia. Diligere Deum super omnia secundum praesentem statum, est diligere Deum ut finem omnium referibilium in ipsum Deum.
Conveniunt hi duo modi diligendi Deum super omnia in duobus. Primo, in hoc quod sunt praecepta affirmativa. Secundo, in hoc quod utrique repugnat diligere aliquid aliud a Deo ut ultimum finem cuiuscumque actus, ut patet.
Differunt autem in hoc, quod primo modo diligendi Deum super omnia repugnat omne malum culpae; secundo autem, non. Ad habendum namque actum diligendi Deum super omnia simpliciter, oportet omnia sua habere talia ut possint in Deum referri. Si enim aliquid sic diligit ut non sit referibile in Deum, iam impedimentum ponit ad hoc ut suorum omnium possit Deum habere finem: ac per hoc impotentem se reddit ad diligendum Deum super omnia simpliciter. Et quia malum culpae, quodcumque sit illud, repugnat referibilitati in Deum ut finem; ideo omne malum culpae repugnat observationi huius praecepti: Diliges Deum super omnia simpliciter. – Sed ad habendum actum diligendi Deum super omnia referibilia in ipsum, non impotentem reddit hominem quodcumque malum culpae: ut experientia testatur in habentibus caritatem, qui diligunt Deum super omnia et ut finem naturae et ut finem beatitudinis, quia gratia perficit naturam; et tamen habent multa mala culpae et in voluntate faciendi, puta dicendo mendacium officiosum, comedendo nimis, et huiusmodi.
V. His praemissis, ad dubium motum2 dicitur quod, licet homo in statu naturae corruptae, quantum est ex sufficientia sua, possit ex puris naturalibus diligere Deum super omnia referibilia in ipsum quae tunc sunt in sua potestate, ut ratio probat; non tamen potest diligere Deum super omnia sua simpliciter. Quia non potest non peccare: ac per hoc, non potest non ponere impedimentum dilectioni Dei super omnia; sicut potest in statu naturae integrae, in quo potest praeservare se ab omni peccato, et consequenter, quando tempus est, exire in actum diligendi Deum super omnia sua simpliciter, quia nihil sui est irreferibile ad Deum.
Ad confirmationem dicitur quod non est eadem ratio de isto actu et de aliis moralibus. Tum quia iste actus est supremus omnium naturalium moralium, ut patet, quia respectu ultimi finis simpliciter, ac per hoc primi principii reliquorum: reliqui autem actus sub isto sunt. Maioris autem virtutis est posse in actum summum quam in actus inferiores: unde et virtus ultimum potentiae dicitur I Caeli3. – Tum quia actus iste universitatem actuum humanorum bonam exigit ut materiam; non autem alii. Non enim quicumque malum aliquod facit, impedimentum praestat sibi ut non possit quando oportet reddere mutuum. Sed quicumque malum aliquod facit, ipso facto reddit actum illum, et seipsum illo infectum, ut sic, irreferibilem in Deum ut finem. Ac per hoc, non potest omnia a se dilecta referre in Deum ut ultimum finem. Quod faciebat homo in natura integra, ut in littera dicitur.
Et sic patet veritas conclusionis quantum ad utramque partem: scilicet quod integra natura hoc poterat; et quod corrupta non potest, nisi adiutorio gratiae sanantis in praesenti vita inchoative per caritatem viae, qua nihil contra Dei dilectionem admittimus, et super omnia nostra non simpliciter, sed referibilia, ipsum diligimus; consummate autem in patria, in qua omnia simpliciter in Deum dirigentur, quia ipse erit omnia in omnibus4.
VI. Ad dubitationem motam contra rationem litterae5, dicitur quod medium est esse opus connaturale. Sed naturale potest sumi dupliciter. Uno modo, pro eo quod fluit ex natura. Et sic sumendo naturale, sufficeret ad inferendam primam partem conclusionis, scilicet quod natura integra potest. Et sic accipit obiectio naturale. Sed quia tunc minor esset falsa, quia diligere Deum super omnia appetitu rationali, ut expositum est6, non est nobis sic naturale ut fluat ex natura, ut patet; ideo alio modo sumitur naturale pro eo quod est secundum naturam. Et sic diligere Deum super omnia est naturale. Et sic sumitur hic. Et infert primam partem conclusionis cum veritate utriusque praemissae.
Secunda autem conclusionis pars, scilicet quod nature corrupta hoc non potest, non probatur in littera ex illo medio: ut patet intuenti litteram, ubi post probatam conclusionem directe responsivam quaesito, quod in natura integra homo hoc poterat sine gratia, subiunxit Auctor, ex pronitate naturae corruptae ad bonum proprium, quod deficit natura corrupta ab actu illo. Unde medium ad secundam partem conclusionis, seu ad secundam conclusionem, est pronitas voluntatis ad privatum bonum. Haec enim, perdito vigore, in nobis adeo viget, ut oporteat in malum aliquod cadere, ut ex dictis7 patet.
VII. In eodem tertio articulo discutiendum esset an diligere Deum super omnia sit naturale homini, nisi in Prima Parte8 discussum fuisset. Veruntamen si quaeratur cuius virtutis moralis sit actus diligere Deum super omnia, dicendum est, cum iste actus sit ad alterum cui non potest reddi aequivalentia, quod ad iustitiam spectat; cuius pars est pietas, quae parentibus, quibus etiam non est reddere aequivalens, debitum reddit; et religio, quae cultum Deo exhibet, etc.