Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Articulus I: Utrum homo sine gratia aliquod verum cognoscere possit
Articulus II: Utrum homo possit velle et facere bonum absque gratia
Articulus III: Utrum homo possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia
Articulus IV: Utrum homo sine gratia per sua naturalia legis praecepta implere possit
In articulo quarto eiusdem centesimaenonae quaestionis, dubium circa titulum occurrit, an sit quaestio de omnibus praeceptis omnis legis. Quod enim sit sermo de omnibus, apparet tum ex eo quod indistincte quaestio proponitur. Tum ex eo quod, si de praeceptis veteris legis tantum esset sermo, iam determinatus esset in praecedentibus1. - Quod vero non, apparet ex eo quod praecepta novae legis non nominantur nec examinantur in toto discursu articuli. Tum ex eo quod impossibile notorie constat esse quod praecepta fidei possint sine lumine fidei servari.
II. Ad hoc dicitur quod certum hic est quod articulus iste intelligitur de omnibus praeceptis divinae legis, sive novae sive veteris. Quod enim sit sermo de lege divina, ex corpore articuli patet, ubi affertur pro ratione quod nihil aliud dicitur esse peccatum quam divinorum mandatorum transgressio. Quod vero de omnibus praeceptis sit sermo, ibidem patet: quoniam bis replicatur ly omnia mandata.
III. In corpore articuli eiusdem dubium occurrit, ubi Auctor dicit quod homo in statu naturae integrae potest omnia divina mandata implere quantum ad substantiam operum. Hoc enim, intellectum de praeceptis divinis universaliter, falsum esse constat. Nam nec credere supernaturalia fidei, nec adimplere actiones sacramentales, in quocumque statu potest homo per sua sola naturalia, etiam quantum ad substantiam operum: quoniam opus est ad credendum divina revelatione, saltem monstrante; et ad actiones sacramentales, potestate supernaturali, alioquin nihil fit.
IV. Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quod mandata divina sunt duplicia: quaedam habentia vim mandati quantum ad utrumque seorsum, scilicet quantum ad substantiam operum, et quantum ad modum supernaturalem; quaedam autem non habentia vim mandati sine modo supernaturali. In primo genere sunt omnia praecepta quae, impleta ex naturalibus, satisfaciunt praecepto alicui: in secundo autem sunt quae si ex puris naturalibus fiant, nulli praecepto satisfit. Et quoniam articulus iste comparat naturam gratiae necessariae ad operandum; et praecepta quae non habent vim praecepti nisi cum modo supernaturali, ad ordinem gratiae spectant: ideo sub nomine praeceptorum divinae legis quantum ad substantiam operum observabilium, non veniunt nisi praecepta in quibus habet locum distinctio praecepti utroque modo observabilis. Et secundum hoc, praecepta fidei et spei, quia non sunt praecepta nisi inquantum ex fide et spe fiunt, non cadunt sub hac distributione. Et propterea Auctor solius praecepti dilectionis inter spectantia ad theologales virtutes meminit in responsione ad tertium, ut insinuaret quod de his disputabat quae solam gratiam non continebant. A doctrinali namque disputatione, nedum puerili, remotissimum est ut vertatur in dubium de praeceptis solius gratiae, si per naturalia expleri possunt. Et secundum hoc, licet titulus articuli fuerit de legis praeceptis indistincte, ac per hoc omnibus; responsio tamen cum tali distinctione, scilicet quoad substantiam operum vel modum supernaturalem, insinuavit quod illa quae non nisi supernaturaliter servari possunt, discussione non egent.
V. Sed huic responsioni obviat primo, quod Auctor non distinguit observationem mandatorum quantum ad substantiam, contra observationem eorundem supernaturaliter, sed ex caritate. – Dici tamen potest quod genus a specie nominavit, supernaturale a caritate: quia in proposito aequivalent.
Obviat secundo quod, quia fides est ex auditu, ut dicitur ad Rom. x2, nonnullum praeceptum est ut homo auditui fidei se praebeat qualem debet se exhibere in obsequium fidei.
VI. Unde dicitur secundo, quod alia est quaestio de cognitione supernaturalium praeceptorum, et alia de facultate adimplendi iam cognita; et quod iam3 determinatum est quod tam lex divina supernaturalis est, quam quod excedit cognitionem naturalem; et quod nunc est quaestio non de cognitione, sed adimpletione. Propter quod articulus iste directe tractat quaestionem illam quae Pelagio tribui videtur, an scilicet homo possit per sua naturalia implere divina praecepta, praesupposita lege monstrante illa. Opinatum est enim quod homo eget gratia monstrante praecepta, sed non faciente4 adimplere illa. Et contra hoc est determinatio huius articuli, ut auctoritas Augustini in corpore articuli allata testatur.
Secundum hoc ergo dicendum est quod responsio data ad tertium in littera, extenditur ad omnia praecepta virtutum theologalium: ita quod etiam credere, sperare, diligere Deum, confiteri ipsum Iesum Christum, potest homo per sua naturalia quantum ad substantiam operum adimplere, et non inquantum implentur ex spe et fide et caritate. Et quod hoc sit verum, ex eo convincere possumus quod gentilis edoctus fidem, nolens esse Christianus, cum hoc posset credere totam fidem esse veram, ut Ecclesia tenet: constat enim quod talis nulla supernaturali gratia adiutus crederet. Posset quoque idem sperare se fore beatum in caelo: quamvis inanis esset spes eius, sicut et fides. Sed ad propositum satis est de sufficientia ad substantiam operum; quam in haereticis quantum ad confessionem exteriorem et actus interiores et susceptionem sacramentorum experimur, qui actus fidei, spei et caritatis, quantum ad substantiam operum, intus et extra exercent, sine ullo supernaturali dono in eis.
VII. De sacramentalibus autem actibus facile dicitur quod, quia praecepta dantur de actibus virtutum; actus autem sacramentales non sunt actus proprie aut pure virtutum, sed potestatum supernaturalium, non facientes habentes bonos, sed potentes: ideo huiusmodi opera nullo modo posse hominem in statu naturae integrae, non obstat proposito, ubi de praeceptis agitur.
VIII. Circa tres simul articulos immediate expositos, adverte quod, licet conveniant in hoc quod quilibet claudit in se quaestionem de necessitate gratiae respectu universorum actuum humanorum, et propterea ad unam quaestionem spectant; diversitas tamen difficultatum distinctos articulos poposcit. Nam in secundo articulo ex ipsa ratione boni operis; in tertio, ex celsitudine obiecti, Dei scilicet, et actus, scilicet super omnia; in quarto, ex divina institutione difficultas est. Post decisionem siquidem primae difficultatis, secunda ex propriis explananda erat, et similiter tertia: et rursus apparet quod diligere Deum super omnia naturae vires excedat, et similiter divinae legis observatio.