Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Articulus I: Utrum cupiditas sit radix omnium peccatorum
In articulo primo quaestionis octogesimaequartae, dubium occurrit ex Durando, in II Sent., dist. XLII1. Quia aut sermo est formalis: aut materialis. Si formalis, falsus est. Quia cupiditas est inordinatus amor habendi pecunias ad retinendum, non ad expendendum. Constat autem quod pecunia non ut retinenda, sed ut expendenda, est cui obediunt omnia. Ergo cupiditas non est radix omnium malorum, ut est speciale peccatum. Immo ex hoc sequitur quod cupiditas impediat multa mala: quia contrariatur distractioni pecuniae, unde multa mala oriuntur. Unde et avaros videmus a multis malis abstinere, ne expendant. – Si materialis, tunc ab arte receditur. Et quia sensus esset quod materia cupiditatis, scilicet pecunia, est radix omnium malorum; pari, vel maiori ratione, posset dici quod prodigalitas est radix omnium malorum.
II. Ad hoc dicitur quod sermo est formalis. Pecunia namque est materia non solum vitiorum, sed virtutum: et propterea non est vituperanda hoc cognomine, ut sit radix omnium malorum. Sed inordinatus amor habendi eam, quae cupiditas vocatur, cum sit quoddam malum, quod non potest esse via ad bonum, dicente Apostolo2, Non sunt facienda mala ut eveniat bonum, radix omnium malorum est metaphorice, quia velut os corporis seu arboris vitiorum est, per quod alimentum suscipiunt, scilicet pecuniam sub mala intentione. Ita quod, sicut habens pecuniam habet pabulum omnium desideriorum, quia pecunia utimur quasi fideiussore ad omnia, secundum Aristotelem, V Ethic.3; ita inordinate volens eam habere, vult, ex ipsa sua inordinatione, habere pabulum omnium vitiorum. Manifeste namque patet discurrendo quod ipsum inordinate habere pecunias, et superbiae et inani gloriae, et luxuriae et gulae, irae et invidiae, et acediae, et suo contrario, scilicet prodigalitati, fomentum praestat.
Cum autem dicitur quod pecuniae non ut retentae, sed ut distractae, etc.: respondetur quod retentionem et distractionem praecedit habere; et nihil horum est proprium cupidi nisi habere. Nam cupidus non semper vult habere ut retineat, sed quandoque ut det: ut patet in male congregantibus ut solvant militibus vel meretricibus, etc. Unde non est iudicanda cupiditas ex retentione, ut argumentum credidit, sed ex possessionis inordinatione; quae licet in hoc vel illo ordinetur ad vitandum multa mala, ut experientia docet in quibusdam, iuxta illud Eccle.4, Homo cui Deus etc.; quantum tamen est ex se, apta nata est nutrire omnia mala. Et propterea dicta est radix omnium malorum secundum se. – Quomodo autem cupiditas sit vitium capitale, alia quaestio est, et ex fine pensabitur5.
Articulus II: Utrum superbia sit initium omnis peccati
In articulo secundo octogesimaequartae quaestionis, dubium occurrit ex Durando, conveniente cum Scoto, in VI distinctione Secundi1, in hoc quod superbia initium omnis peccati, non est speciale peccatum, ut littera dicit. Sed de Scoto in Prima Parte2, cum de peccato angelorum esset quaestio, sermo habitus est. Nunc Durandi motivum et contra conclusionem, et contra responsionem ad tertium, qua dicitur quod ad idem pertinet quod ponatur initium omnis peccati superbia, et amor proprius, in II Sent., dist. XLII3. Contra conclusionem arguit, quia nec appetitus turpium delectationum, nec fuga tristium in rebus bellicis, ex superbia oritur. Probatur. Quia ex superbia illa sola oriuntur vitia, quae circa promoventia vel impedientia propriam excellentiam sunt: neutrum horum est huiusmodi: ergo.
II. Contra responsionem vero ad tertium, arguit, quia inordinatus amor sui, et inordinatus amor propriae excellentiae, se habent ut magis commune et minus commune, ut patet. Et ille, utpote communissimus, est initium omnis peccati: iste, utpote particularis, non. Unde sophisma Consequentis est ab illo ad istum procedere, quod si ille est initium peccati omnis, quod iste etiam sit initium peccati omnis.
III. Ad utramque obiectionem ex eodem fundamento litterae respondendum est: ex hoc scilicet quod superbia initium omnis peccati dicitur secundum ordinem intentionis, ex parte scilicet finis; quia obiectum suum est finis omnium bonorum commutabilium, ad quae alia vitia convertuntur. Ex hoc namque dicitur primo, quod intemperantia et timiditas oriuntur ex superbia: et quod tam bonum delectabile, ad quod convertitur intemperatus, quam bonum evasionis, ad quod convertitur timidus, cum bonum quoddam sit, natum est apparere ut conferens ad propriam excellentiam.
Dicitur secundo quod, licet totum et pars non sint idem, aequivalent tamen, quoad aliquid, totum et prima pars virtualiter extensa ad reliquas: ut patet de toto corpore et corde respectu motus. Ac per hoc amor sui ut totum, et amor propriae excellentiae ut prima pars, quia est respectu finis ceterorum, recte ponitur initium omnis peccati ex eadem parte; et unum inferre reliquum absque ullo sophismate. In littera tamen nec identitas nec convertibilitas habetur: sed solum quod ad idem pertinet, quia secundum est pars primi. Si tamen diceretur, recte diceretur, ut ostensum est. – Et hinc habere potes quod in Prima Parte4 dictum est, quod primum bonum concupitum est propria excellentia, tanquam ceterorum finis: ac per hoc, primum peccatum est superbia. Unde Evae propositum primo est: Eritis sicut dii5.
Et per haec patet solutio obiectorum omnium quae superius6 a me, quam brevissime potui, tacta fuere. Quae an sufficienter a me soluta fuerint, lectoris indicio relinquatur: qui si recte omnia pensitaverit, profecto videbit me nihil quod ad materiam attinet necessarium, indiscussum reliquisse. Ideo amplius circa istam materiam non insistam.
Articulus III: Utrum convenienter dicantur septem vitia capitalia
In articulis tertio et quarto eiusdem octogesimaequartae quaestionis, nihil aliud occurrit scribendum, nisi reddere te attentum quod aliud est loqui de sufficientia vitiorum absolute, et aliud de sufficientia vitiorum capitalium: hoc enim hic quaeritur, non illud. Et, ut in responsione ad quintum1 in littera dicitur, non oportet hanc capitalium sufficientiam sic intelligere, quin aliquod peccatum possit a nullo horum oriri: sed quia frequentius ex aliquo horum oritur.