Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Articulus I: Utrum imperare sit actus rationis, vel voluntatis
Circa primum articulum quaestionis decimaeseptimae, adverte quod ad imperii rationem tria concurrunt: ordinatio alicuius ad aliquid, intimatio, et motio. Cum enim praecipitur, Dilige Deum, ordinatur aliquis ad amandum Deum, et intimatur hoc ei, et movetur ad hoc ab imperante. Ordinatio autem et intimatio ad rationem spectant, motio autem ad voluntatem. Unde actus imperii componitur ex eo quod est intellectus, et ex eo quod est voluntatis. Et quia, iuxta doctrinam habitam superius in qu. XIII, art. 1, actus compositus ex duobus spectantibus ad diversas potentias, illius est potentiae essentialiter et elicitive, cuius est materialiter, seu quantum ad substantiam actus, ut patet in actibus habituum (mori enim propter Christum, licet sit a caritate et fortitudine, elicitive est fortitudinis, quia ipsius est quoad materiale); cum in imperando voluntas concurrat ut suprema potentia, quia ut primum movens ad exercitium; et quod est a superiori potentia in actu composito, se habet ut formale, quod vero ab inferiori, ut materiale et substantia actus: consequens est ut ordinatio intimativa in imperio se habeat ut materia, et motio ut forma; ac per hoc, imperium est elicitive et essentialiter actus rationis, voluntatis vero primordialiter quoad formam. Testatur autem hoc actus proprius prudentiae, quem constat oportere esse actum rationis, et est recte praecipere: prudens enim post inventionem et iudicium, quae spectant ad eubuliam, gnomon et synesin, habet proprium actum, qui est recte praecipere. Est igitur praeceptum, seu imperium, actus rationis participantis voluntatem ut primum movens.
Et hoc in loco diligenter attendito quod non considerare participationem voluntatis ab intellectu, et intellectus a voluntate; nec discernere quid his potentiis convenit ex seipsis, et quid ex alterius participatione; causa est exorbitandi a communibus animi conceptionibus.
II. Et quamvis, quolibet proferente contraria, sollicitum esse stultum censeatur1, quae tamen ab illustribus viris, de quorum numero fuit Scotus, contraria asseruntur, non possum praeterire. Putat ipse voluntatem esse collativam et ordinativam, non ut sapit intellectum; sed hoc potius convenire intellectui et voluntati secundum aliquam eis communem naturam, puta immaterialitatem; ut patet in II Sent., dist. VI, qu. I2, et in Quolib., qu. XVII.
Hoc autem esse falsum, ex communi animi conceptione qua tenemus quod ordinare intellectus seu rationis est, patet. Quod enim ordinandi actus sapientiae, prudentiae, arti, etc., conveniat, liquet. Quod vero solus intellectus ordinet, ex eo patet quod quidquid ordinis in naturalibus et voluntariis est, a ratione proficiscitur, et in illam resolvitur. Opus enim naturae est opus intelligentiae: et electiones, in quibus maxime apparet ordo, quia sunt eorum quae sunt ad finem propter finem, a consilio proficiscuntur ordinante hoc in illud. Voluntas enim eligens et utens, tendit in res secundum ordinem ratiocinationis, verae vel falsae, implicite vel explicite, formaliter vel virtualiter, dirigentis haec in illa. Unde, cum pluralitas sine necessitate admittenda non sit; et in principiis natura studeat paucitati, et omnis ordo qui apparet in voluntate, salvatur optime in resolvendo in intellectum; et communi animi conceptione, ut dictum est, habeatur quod conferre et ordinare rationis proprium opus est: abiicienda est Scotica haec phantasia, procedens ex indiscretione eius quod voluntati convenit secundum se, vel ut participat intellectum.
III. In responsione ad secundum, notato distinctionem de radice libertatis formaliter, vel causaliter: et quod radix libertatis formaliter est voluntas, causaliter est ratio. Nec hoc dicitur, sed probatur: quia ex hoc voluntas est formaliter libera, quia ratio est oppositorum. Quia enim voluntas a bono cognito oritur, libera voluntas ab oppositis bonis cognitis absque determinatione ad alterum, nascitur. Ex hoc enim liber est medicus ad praebendam potionem sanativam vel aegrotativam, quia medicina est sani et aegri ostensiva, absque determinatione voluntatis ad alteram partem sequendam.
Articulus II: Utrum actus appetitus sensitivi imperetur
Praetermissis articulis secundo, tertio, quarto, quinto et sexto, circa duos sequentes articulos simul dubium occurrit, an in istis quaesitis intendatur universaliter, an indefinite seu particulariter. Et est ratio dubii quia, si intenditur universaliter, falsa videtur decisio tam septimi quam octavi articuli. Septimi quidem, quia quandoque vult quis tristari et condolere amico, etc., et tamen non tristatur. Octavi vero, quia saepissime volens seminat, ita quod non solum concupiscentia seminis, sed ipsa seminatio voluntaria est: et constat quod seminatio partis est vegetativae.
II. Ad hoc dicitur quod intentio Auctoris est loqui universaliter, et quod actus appetitus sensitivi, pro quanto pendent ex parte animae, universaliter subsunt imperio rationis et voluntatis. Nec est verum quod velit quis perfecto imperio tristari, et non tristetur: quamvis pluries contingat quod vellet quis tristari, et non tristatur, quia non perfecte hoc vult. Et hoc dico, si non habet dispositionem organi repugnantem: sicut enim contingit totaliter impediri visum ex parte organi, dicente Aristotele1 quod si senex accipiat oculum iuvenis, videbit ut iuvenis; ita actum tristitiae. Quamvis in hoc casu putem quod, quia tristitia pendet ex dispositione organi, quod quandoque est indispositum ad hoc, propterea ita modica est tristitia, ut appareat non tristari.
Inter actus autem appetitus sensitivi et partis vegetativae hoc interest, quod actus appetitus sensitivi subsunt imperio in ordine ad propria principia elicitiva, et propria obiecta: actus vero partis vegetativae neutro modo subsunt imperio, sed concupiscentia et applicatio eorum, sicut aliorum activorum et passivorum naturalium. Cadit enim sub imperio rationis concupiscere hoc pulchrum, ita quod et in potestate hominis est concupiscere et non concupiscere, et concupiscere hoc et non hoc. Sed non cadit sub rationis imperio quod virtus generativa emittat vel non emittat semen; aut quod generet aut non, aut hoc vel illud; quamvis cadat sub imperio applicatio virtutis generativae cum sua actione, si habet. Sicut non cadit sub imperio quod ignis excutiatur ex lapide, sed hoc pendet ex virtute lapidis percussi, etc.: quamvis applicatio lapidis et ferri, cum suis efficaciis ad excutiendum, sub imperio cadat. Unde non quandoque sic et quandoque non, pars generativa imperio subditur: sed nunquam actus eius, ut sic, imperio subditur: quamvis ipsius, cum sua efficacia et actione quae naturam sequitur, applicabilitas imperio subsit rationis, et propterea inter voluntaria computatur.
In responsione ad secundum articuli septimi, collecto ex littera ordine apprehensionis, appetitus, motus cordis, et qualitatis sequentis, aspice quod varius motus cordis, ex apprehensione et appetitu animali nascens, corpus movet et alterat secundum diversas qualitates. Alteratum autem corpus varie etiam afficit imaginationem et appetitum, ut superius2 habitum est. Et varie disponitur ipsum corpus ex hoc ad sanitatem, ad cor, ad habilitatem hanc vel illam. Et cum haec aspexeris, videbis quod pluries accidentia contingentia personis patientibus exstasim, et huiusmodi, causantur ex sua apprehensione originaliter: quamvis forte consuetudo mutata in naturam, etiam invitas postmodum afficiat. Cuius signum est quod, si diutius ad oppositos mentis actus se toto conatu transferunt, ab huiusmodi accidentibus deseruntur, ut experientia fide digna didici. Quamvis exorbitans motus cordis manifeste apparens in his, sufficiens testimonium afferat quod secundum naturalem causarum ordinem haec fiant, secundum quas materia corporalis nec proprio intellectui, nec angelico, sed divino tantum obedit ad alterationem, nisi mediante motu locali. Propter quod salvandum, haec sunt dicta.
II. In responsione ad tertium eiusdem septimi articuli, adverte duo. Primum est, quod imaginatio non quorumcumque, sed consideratorum a ratione, subest imperio rationis, si tamen imaginabilia sunt: quoniam imaginatio nata est ad imperium rationis formare nova phantasmata, infra latitudinem intellectorum. Quod dicimus propter caecum natum, cuius imaginatio nunquam formabit phantasma coloris, qui nec a ratione eius intelligitur.
Secundum est, quod tam imaginari vel non imaginari, quam imaginari hoc vel illud, subesse intelligitur nostro imperio, quatenus pendet ex parte animae; sicut de appetitu sensitivo dictum est3. Contingit enim ex corporis dispositione, vel repentino motu, improbas pati imaginationes, nullo imperante. Et in hoc est magna latitudo: intantum ut aliqui patiantur huiusmodi imaginationes sic ut vigilantibus appareant sicut aliis apparent dormientibus. Et hinc plerumque fit ut dicant se vidisse vel audivisse, quod tamen non fuit in veritate, sed sicut in somniis: ut patet non solum in phreneticis, sed melancholicis. Unde, sublatis impedimentis ex parte corporis, in potestate nostra est has imaginationes excludere, et alias assumere, secundum imperium rationis perfectum. Sed contingit negligentibus, propter imperfectum imperium, perseverare plerumque malas imaginationes, quas dicunt se pati contra voluntatem: et non est sic, quia ex imperfecto patiuntur imperio.
Articulus III: Utrum actus animae vegetabilis imperetur
In responsione ad primum octavi articuli, dubium occurrit de ratione assignata ibidem, scilicet quod quanto aliquis actus est immaterialior, tanto est nobilior, et magis subditur imperio rationis. Contradicit enim hoc Aristoteli I Polit.1, et Auctori in articulo praecedenti, et experientiae. Experimur enim quod corporis membra magis obediunt rationi, quam passiones appetitus sensitivi. Et dictum est quod ratio praeest appetitui sensitivo non totaliter, corpori autem sic, etc. Et tamen secundum hanc rationem, passiones appetitus sensitivi, cum sint actus spiritualiores, deberent magis imperio rationis subdi quam motus manus et pedis.
II. Ad hoc dicitur quod obedientia oritur ex propinquitate. Sed propinquitas est duplex: similitudinis scilicet, et proportionis. Et secundum similitudinem quidem, quanto actus est nobilior, tanto propior secundum naturam suam est rationi, et aptior ut sequatur eam. Secundum proportionem vero, quanto bonum proprium ad quod aliquid infra latitudinem obsequentium ordinatur, est magis consonum rationi, tanto magis subditur eius imperio. Constat autem quod appetitus sensitivus, et corpus aptum natum obsequi rationi, sic se habent ad propria bona, quod ille ex natura propria inclinatur ad bonum quandoque contrarium rationis, caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem2: istud vero ex natura sua non inclinatur ad bonum dissonum rationi, immo a natura fabricatum est habile ad motum consonum rationi. Cuius duo signa sunt. Primum, quod corpora caelestia ad solum rationalem motum habilia sunt, nihil omnino habentia impedimenti ad obediendum rationi motrici. Secundum, quod in nobis nullus novus motus animalis nostrorum membrorum subducitur ab obedientia rationis, nisi pudendorum, quae ad maxime delectabile secundum sensum, quod est obiectum appetitus sensitivi, ordinantur, de quo scriptum est3: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Appetitus ergo passiones, licet ex naturae nobilitate magis obediant rationi quam corporis motus; propter contrarietatem tamen annexam bono proprio ad rationem, non plene rationi subduntur. Propter cuius contrarietatis defectum, corporis membra plene subduntur rationis imperio ad suos animales motus. Et hoc intellige, novitie, quando insita sunt naturali dispositione: si enim infirmitate aut lassitudine indisposita sint, hoc ex materiae necessitate contingit. Appetitus autem sensitivus ex sua inclinatione naturali tendit in bonum dissonans rationi, ut dictum est.
Articulus IV: Utrum actus exteriorum membrorum imperentur
In responsione ad ultimum noni articuli, nota duo. Primum est, quod dispositio requisita ad motum horum membrorum, non est illa qualitas de qua superius1 dictum est quod sequitur passionem appetitus, mediante motu cordis: sed est qualitas naturalis soli naturae subiecta, per quam motus iste non voluntarius, sed naturalis est.
Secundum est, quod in littera duae causae ex Aristotele tanguntur, quare membra haec habent motum proprium naturalem. Prima est, quia quodlibet eorum est quasi separatum animal. Secunda est, quia quodlibet eorum est principium. Ex prima enim habetur quod motus iste non subditur imperio superioris partis: ex quo enim est quasi separatum animal, secundum seipsum habet motum non imperatum ab alio. Ex secunda vero, quod motus iste est naturalis: quia principia oportet esse naturalia.