Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

Articulus I: Utrum homo possit aliquid mereri a Deo

In titulo primi articuli quaestionis centesimaedecimaequartae et ultimae, adverte tres terminos: ly homo, ly mereri, ly a Deo. Nam sermo est de homine: et non de homine adoptato in filium Dei, non de homine in statu peccati vel gratiae, sed absolute.

Mereri autem primo in servitiis inventum videtur, quibus mercedem merentur, in quibus primo merces nominata apparet. Unde et mercenarii dicti sunt qui ut mereantur mercedem, serviunt. Verum a servitiis ad obsequia et beneficia extensum experimur, dum et obsequentes et benefacientes benemeritos de nobis seu republica vocamus. Et cum multipliciter meriti ratio contingat, hic sumitur in communi, ut comprehendit sub se meritum congrui et condigni.

Et quia experientia testatur aliquem communi iudicio mereri bonum aliquod propter sua opera, vel poenam aliquam, sed non a me vel illo; ideo adiungitur ly a Deo, ut determinetur retributor mercedis. Est igitur sensus tituli: Utrum homo possit aliquid facere cui debeatur merces a Deo.

II. In corpore articuli adverte quod, in communi loquendo, in merito concurrunt quatuor: scilicet persona merens seu merita, ipsum meritum, merces, et persona reddens mercedem. Et licet ista quatuor exequantur non solum meritum sed praemium, tamen ordo ad haec omnia exigitur ad rationem meriti. Oportet enim meritum esse alicuius ut merentis, et alicuius ut debitae mercedis, et ad aliquem redditorem mercedis: frustra enim operatur et laborat quis pro mercede a nullo habenda. Exhibitio autem meriti et redditio mercedis actus ad alterum sunt secundum aequalitatem rei ad rem, scilicet meriti ad mercedem et e converso. Ideo ad rationem meriti exigitur ratio iusti: quamvis non sufficiat, plus namque ad rationem meriti exigitur. Nam iusti et debiti ratio sine libero arbitrio inveniuntur in rebus: iustum namque est aquilae naturae ut habeat rostrum, homini ut habeat manus, et gravibus et levibus ut sint in locis suis, feminino sexui ut iungatur masculo, etc.; et haec sunt debita illis. Sed ad rationem meriti exigitur voluntarium: nullus enim meretur aut demeretur naturalibus, vel invitis passionibus, vel accidentibus. Et quoniam iustum inter duos est, et ad diversos diversimode; et voluntarium, nisi ad aliquem alterum ordinetur, nullum alterum respicit: ideo ratio meriti ex ratione iusti voluntarii et ordinis ad alterum integrari dicitur in littera, dum primo de iusto, inde de praeordinatione Dei, et demum de libero arbitrio intentum concluditur.

III. Et quoniam in speciali de merito a Deo quaestio est, et redditor mercedis debitor est, et omnis debitor alicuius debitor est, et Deus nulli potest esse debitor nisi sibi; idcirco, sicut in rebus naturalibus Deus, dando manus homini, marem feminae, etc., dat debita rebus ex ordinatione sua, scilicet ipsius Dei, ac per hoc quasi sibi ipsi solvit debitum, et sic ibi est ratio iusti, ut in II Contra Gent., cap. xxix, habes diffuse; ita in redditione mercedis debitae merito humano, Deus non aliter potest constitui debitor nisi pro quanto ab ipsomet Deo praesupponitur ordinatus actus ille ad consequendum mercedem illam; sic enim Deus constituitur debitor sibi ipsi, et reddendo nobis mercedem, suae satisfacit ordinationi. Unde et paterfamilias redditurus mercedem operariis vineae, prius conduxit eos conventione vel promissione facta de mercede per seipsum. Propter quod in littera Auctor rationem meriti humani impossibilem esse constituit nisi ex praeordinatione divina, ex qua meritorius actus habet quod respiciat Deum ut debitorem.

IV. In eodem articulo, circa rationem iusti inventam in merito hominis apud Deum, adverte quod meritum tale, ultra respectus quos habet ad hominem merentem et Deum ut praeordinantem, habet duos alios: alterum ad mercedem, alterum ad redditorem mercedis. Et quidem si comparetur meritum hominis ad Deum, nunquam invenietur iustum simpliciter, ut in littera dicitur. Sed si comparetur meritum hominis ad mercedem debitam secundum se, sic non inconvenit inveniri iustum simpliciter: quoniam non inconvenit aequivalere meritum praemio reddendo, et ordinari a Deo actum meriti tanti valoris ad aequivalens praemium. Et quoniam merces reddenda a Deo, quantumcumque secundum se sit aequivalens merito, ut tamen redditur a Deo, excedit meritum hominis, cuius ad Deum non potest esse aequalitas simpliciter in aliquo; ideo simpliciter hominis ad Deum non potest esse meritum simpliciter, sed secundum proportionem, ut in littera dicitur; quamvis hominis ad ipsam mercedem absolute possit esse meritum simpliciter, sicut et iustum.

V. In eodem primo articulo, circa ordinationem divinam concurrentem ad rationem meriti apud Deum, dubium occurrit an talis praeordinatio divina fiat universaliter per communicatum principium operis meritorii: an ratio meritorii quandoque fiat per solam divinam ordinationem actus ad tale praemium. Sed quoniam in articulo tertio res haec in speciali de merito vitae aeternae discutienda est, ideo sat sit pro nunc scire dubitare; et notare quod id dicitur esse merces reddenda a Deo nostro merito, ad quod consequendum Deus dedit nobis virtutem operativam liberam.

VI. In eodem primo articulo adverte, novitie, quod praeordinationem divinam nostri actus in ratione meritorii, nec ab ipso Deo, nec ab alio retributore, oportet sortiri illam mercedem: ut patet in eo qui, aliquanto tempore perseverans in bono, obicem ponit praemio ante retributionis tempus. Et ratio est quia non omnis praeordinatio est praeordinatio praedestinationis, quae effectum infallibiliter consequitur: sed aliqua praeordinatio est providentiae non eventus, sed causae. Et propterea mater benemerita de filio, quandoque mercedem honoris debiti a filio, nec ab ipso filio sortitur; nec a Deo, qui praeordinavit matri benemeritae talem honorem deberi, fit ut filius honorem huiusmodi impendat. Et ex eadem radice evenit ut Iudas, post multa merita vitae aeternae, non consecutus fuerit eam. Nihil enim ex huiusmodi eventibus divinae ordinationi deperit.

Articulus II: Utrum aliquis sine gratia possit mereri vitam aeternam

In articulo secundo eiusdem quaestionis, dubium occurrit de superfluitate: quia Auctor in quaestione centesimanona eundem articulum movit.

Ad hoc dicitur quod non inconvenit diversis rationibus in diversis locis eandem quaestionem movere, ut unusquisque tractatus integer fiat. Haec ergo quaestio de merito vitae aeternae per gratiam, potest dupliciter occurrere. Primo, de merito huiusmodi ut habet rationem finis respectu gratiae. Et sic spectat ad quaestionem de necessitate gratiae, quae est necessitas ex suppositione, scilicet ad habendum tale quid: quae vocatur necessitas finis. Et hoc modo superius haec quaestio integravit tractatum de necessitate gratiae. – Secundo, de merito huiusmodi ut habet rationem effectus respectu gratiae. Et sic hic tractatur, ad integritatem tractatus de secundo effectu gratiae, quod est meritum: ut patet et ex initio tractatus huius, et praecedentis quaestionis.

II. In eodem articulo secundo adverte quod, quia nec ex titulo articuli, nec ex ratione allata in littera, habetur quod hic sit sermo de potentia Dei absoluta; sed titulus est de potentia meritoria vitae aeternae, an sit propria gratiae, ita quod ipsa sola hoc possit inter creatas naturas (hoc est enim quaerere: An sine gratia etc.); ratio quoque litterae super divina providentia, quae statuit actum non ordinari ad aliquid excedens proportionem virtutis quae est principium actus, fundatur: ideo ex hoc loco nullus sumat esse doctrinam Auctoris quod homo sine gratiae habituali dono, per divinam potentiam, non possit mereri vitam aeternam. Dicet forte quispiam non esse contra Auctoris doctrinam quod homo, ex gratuita Dei ordinatione, absque habituali dono, mereatur per actum liberi arbitrii, puta opera pietatis, vitam aeternam.

III. In responsione ad tertium eiusdem articuli, dubium occurrit circa illud, scilicet quod homo non potest mereri ab alio homine quem prius offendit, nisi ei satisfaciens reconcilietur. Videtur enim hoc falsum. Nam potest quis operari pro eo quem offendit, ante reconciliationem, sic ut constituat eundem sibi debitorem ad reddendum mercedem: ut patet si ponamus Ioannem offendisse Petrum contumelia vel rapina, et postmodum, videns eiusdem Petri filium invasum ab inimicis ad mortem, liberet illum, periculo mortis seipsum exponens pro hoc. Constat namque quod tunc Ioannes meretur a Petro, quem prius offenderat: et tamen non erat sibi reconciliatus.

Praeterea, aliquis potest servire locando operas suas ei quem offendit contumelia vel furto, manente offensa: et meretur mercedem ab eo. Alioquin operarius qui servivit pro centum, posset privari ab illo propter furtum decem, vel propter contumeliam.

IV. Ad hoc dicitur breviter quod in his et similibus, licet non prius tempore, tamen prius natura intelligitur satisfactio et reconciliatio facta, quam meritum. Nam quia in maiore clauditur minus, Petro satisfecisse intelligitur Ioannes, qui pro eo vitam discrimini exposuit. Et sic meretur veniam ac amicitiam a Petro, a quibus offensa excludebat.

Ad secundum dicitur quod, quia offensa pro tanto excludit meritum, pro quanto excludit debitum mercedis ab offenso; si offensa praecedens non purgatur per sequens servitium, nunquam merebitur mercedem; sed servitium suum, per modum solutionis debiti, satisfacit in toto vel in parte. Si autem purgatur et abundat, iam redit primi argumenti solutio. Et sic homo ab homine offenso non potest mereri antequam satisfaciat.

Posset quoque dici ad hoc dubium unico verbo, quod Auctor intendat de merito apud amicum seu patrem, quale est meritum nostrum apud Deum: ut sic simile sit de Deo et homine offenso. Prima tamen responsio formalis est.

Articulus III: Utrum homo in gratia constitutus possit mereri vitam aeternam ex condigno

In articuli tertii titulo, scito quod mereri ex condigno est mereri sic ut secundum iustitiam sibi debeatur: ita quod iniustum esset non reddi mercedem merito ex condigno. Unde et nomen accepit ab aequa dignitate meriti ad mercedem.

II. In corpore articuli, adverte quod illa duo, scilicet motio Spiritus Sancti et gratia, non sunt duae disparatae causae meriti, sed sunt causae subordinatae: motio quidem Spiritus Sancti ut actio causae primae, et gratia ut causa secunda operis inquantum meritorii. Movet enim Spiritus Sanctus hominem ad merendum mediante gratia: propter quod littera, de motione Spiritus Sancti loquens, affert illud Ioan. IV: Fit in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et intendit Auctor quod, quia opus elicitur a gratia, habet quod sit meritorium ex condigno ex utraque sui propria causa, scilicet prima et proxima. Nec altera superfluit: quoniam non sunt eiusdem ordinis.

III. Et contra primae quidem causae sufficientiam non occurrunt contradictores. Contra secundam autem occurrit Scotus, in I Sent., dist. XVII, qu. I, tenens quod actus elicitus a gratia non est meritorius simpliciter vitae aeternae; sed oportet quod, ultra hoc quod sit informatus gratia, sit acceptus Deo, idest ordinatus a Deo ad consequendam vitam aeternam. Et in tali ordinatione seu acceptione passiva compleri dicit rationem meriti ex condigno.

Arguitque primo, sic. Si actus ex solis intrinsecis agenti esset sic ordinatus ad beatitudinem, sequeretur quod Deus non posset ei qui sic operatus est, non retribuere beatitudinem, nisi iniuste eam subtrahendo. Hoc est falsum. Ergo talis ordo est ex sola voluntate divina.

Secundo, sic. Praemium semper est maius bonum merito. Et iustitia stricta non reddit melius pro minus bono. Ergo actus meritorius non est dignus tali praemio ex bonitate quam habet ex suis principiis.

IV. Sed haec facile solvuntur. Nam ad primum dicitur quod iniuste subtraheretur merces, tempore debito, ei qui operatus est ex gratia. Et Deus, qui est debitor sibi ipsi, qui ordinavit, non per superadditam ordinationem, ut Scotus putavit, sed per ipsam gratiam, eius actum esse meritorium ex hoc ipso solo quod est a gratia, quod est talis naturae, sicut non potest contra seipsum facere, ita non potest subtrahere mercedem. Cum quo tamen stat quod potest etiam beatos omnes annihilare de potentia absoluta. Sed hoc est extra quaestionem praesentem.

Ad secundum dicitur quod liberalitas divina remunerans supra meritum, non adimit merito vim suam. Ex hoc namque quod Deus actui merenti gloriam ut unum, reddit gloriam ut duo, non adimitur actui illi quin meruerit secundum strictam iustitiam gloriam ut unum. Unde ratio illa non probat quod actus non sit meritorius: sed hoc, quod non sit meritorius totius praemii quod dat Deus, supposita tali liberalitate.

V. Et tu habes in littera pro doctrina s. Thomae auctoritatem Apostoli, Si filii, heredes, etc.: ubi potes fundare rationem. Quia filio obedienti et ut filio operanti, debetur hereditas paterna ex solo ipso iure stricto, ita quod non nisi iniuste potest privari. Sed sola gratia constituit filios Dei, seclusa quacumque ordinatione. Ergo. – Superflua quoque est superaddita ordinatio illa. Quoniam quidquid per illam fit, salvatur melius per motionem Spiritus Sancti mediante gratia. – Vilificat quoque gratiam positio illa, dum ei proprium opus subtrahit, scilicet meritum; et nos non posse per gratiam mereri nisi dispositive, ponit. Quae omnia aliena a theologia reali sunt.

Et tu potes scire hanc esse veram mentem Auctoris, ex doctrina eius in qu. XXI superius, ubi ostensum est quod actus humanus, ex hoc quod est bonus vel malus moraliter, habet rationem meriti vel demeriti etiam apud Deum. Ex hoc namque sequitur quod ex hoc ipso quod actus est bonus, est ordinatus a Deo ad praemium: et hoc, ut ibi dicitur, quantum est ex ratione actus; nec oportet aliam ordinationem superaddere.

VI. In eodem articulo dubium occurrit quo pacto possit homo per gratiam mereri ex condigno vitam aeternam, cum inter Deum et creaturam quamcumque, multo minus quam inter patrem et filium, possit esse iustum simpliciter. Constat enim quod homo in gratia creatura pura est; et filius adoptivus non plus iusti sortitur apud patrem quam filius simpliciter; mereri autem ex condigno ad iustum simpliciter spectat.

Ad hoc dicitur quod opus meritorium ex gratia et Spiritu Sancto procedens, potest comparari ad Deum retributorem. Et sic, propter rationes allatas, solam rationem iusti dominativi seu paterni video; iuxta illud Apostoli, II ad Tim. IV: quam reddet Dominus, iustus iudex. – Si autem referatur ad mercedem, scilicet vitam aeternam, sic est ratio iusti simpliciter et aequalitas. Et ad hanc aequalitatem tendunt verba litterae, ut patet in responsione ad tertium.

Quod si quis dicere velit quod inter opus meritorium ut est a Spiritu Sancto, et Deum, est iustum simpliciter: advertat quod iustum quaeritur inter retributorem et operatorem qui remuneratur, et non inter primam causam mercedis et meriti.

Articulus IV: Utrum homo possit alteri mereri primam gratiam

In articulis quarto, quinto et sexto, nihil occurrit scribendum, nisi quod in quarto, et clarius in sexto, apparet quod diximus esse de mente Auctoris: scilicet quod divina motio ad meritum per gratiam, est etiam in Christo; et ut una meriti radix computata, distinguitur contra aliam, scilicet liberum arbitrium.

Articulus V: Utrum homo possit sibi mereri reparationem post lapsum

In articulo septimo dubium occurrit circa rationem litterae ad probandum quod nullus potest mereri ex condigno sibi reparationem post lapsum, quia scilicet motio divinae gratiae interrumpitur per lapsum. Contra hanc siquidem rationem instatur, primo, quia non exigitur ad hoc quod aliqua sit merces reddenda ex condigno, quod motio divinae gratiae non interrumpatur. Ergo ratio litterae, quae ex interruptione infert non meritum, nihil valet. – Assumptum patet: quia Iudas quandoque meruit vitam aeternam ex condigno; et tamen motio divinae gratiae fuit interrupta.

Et confirmatur. Quia tantum est dicere quod interruptio gratiae facit vel exigit aliquod non cadere sub merito condigni, quantum dicere: Nihil meremur ex condigno, nisi ad quod continuata gratia pervenimus. Quod est falsum.

II. Ad evidentiam huius difficultatis, sciendum est quod gratia dupliciter concurrit ad meritum. Primo, ut constituens hominem in statu remunerabili. Et hoc facit gratia constituendo hominem divinae naturae consortem. – Secundo, ut principium actus meritorii. Et quia secundum non solum praesupponit primum in ratione principii, sicut agere praesupponit esse; sed coexigit in ratione constituentis statum remunerabilis, ita quod nullus ex condigno meretur sibi homini, sed sibi constituto in gratia, mercedem vel praemium simpliciter: ideo de ratione meriti ex condigno sibi, est constituere mercedem debitam sibi in statu gratiae. Ita quod gratia non solum exigitur ad constituendam personam quae meretur et cui meretur, sed cui exhibendum sit praemium. Et ratio huius est universalis, quia scilicet quodlibet meritum efficit mercedem debitam sibi in solo statu digno mercede: nullus enim meretur aliquid exhibendum sibi in statu indigno mercede.

Ex hoc autem quod status dignus mercede debita merito ex condigno, constituitur gratia, sequitur quod impossibile est habere rationem mercedis debitae merito ex condigno, quod in ratione sua claudit statum oppositum, ut patet. Et quia reparatio post lapsum in ratione sua claudit subiectum in statu opposito, quia in peccato mortali per lapsum; ideo impossibile est quod reparatio post lapsum habeat rationem mercedis debitae merito ex condigno. Et hoc intendit Auctor in paucissimis verbis litterae.

III. Quod ut clarius intelligas, simul cum dictis nunc, scito interruptionem gratiae dupliciter inveniri posse. Primo, ut impedimentum ad consequendam mercedem merito debitam. Et de tali interruptione loquitur Auctor hic in responsione ad tertium. De qua etiam loquuntur obiectiones in oppositum allatae: qua et Iudas non assecutus est vitam aeternam, quam meruerat, si aliquando fuit bonus. Et talis interruptio, ut in littera dicitur, impedit consecutionem mercedis, sicut universaliter causa naturalis impedibilis, puta semen perfectum aliquanto tempore operans proprium effectum, si eradicetur vel aliter occupetur, impeditur a consecutione effectus ad quem secundum naturam suam erat ordinatum. Iam enim dictum est quod actus meritorius est ordinatus per gratiae semen a Deo ad causandum vitam aeternam, sicut alii actus naturales ad suos terminos. Et huiusmodi interruptio per accidens se habet ad meritum et mercedem: quamvis per se se habeat ad consecutionem, utpote directe contraria illi.

Secundo autem modo invenitur interruptio ut clausa in ratione termini. Et sic est implicatio in adiecto dicere quod est merces in statu corruptionis, sicut dicere lumen in opaco, ut patet ex dictis. Et de huiusmodi interruptione loquitur littera in hac ratione, quae motionem divinae gratiae interruptam per sequens peccatum, ut inclusam in ratione mercedis, affert pro causa quare non cadit reparatio post lapsum in merito.

IV. Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam et vita aeterna, et augmentum gratiae, et quidquid cadit simpliciter sub merito condigni, ad consecutionem quidem sui exigit continuitatem seu perseverantiam status: ad hoc autem quod sit merces debita, non. Nec interruptio quia impedit talem continuitatem, impedit reparationem habere rationem mercedis: sed quia reparatio post lapsum includit in ratione sua interruptionem, ut lumen diaphanum. Non sic autem est de vita aeterna et aliis quae meremur ex condigno.

Articulus VI: Utrum homo possit mereri augmentum gratiae vel caritatis

In articulo octavo eiusdem quaestionis, nota quod Auctor uti videtur gratia quasi motore, in principio corporis articuli, quia gratia est velut organum seu medium quo Spiritus Sanctus movet nos: ac per hoc, eadem motio attribuitur Spiritui Sancto et gratiae, et ad idem se extendere dicitur.

II. In responsione ad secundum eiusdem articuli, dubium occurrit duplex: primo, circa id quod dicitur; secundo, circa id quod supponitur. Falsum quidem videtur quod augmentum gratiae sit supra quantitatem, et non supra virtutem praeexistentis gratiae. Nam in his quae non mole magna sunt, idem est maius et melius, ut Augustinus dicit. Et constat quod in maiori quantitate gratiae est maior virtus quam in minori. Ac per hoc, augmentum gratiae, sicut excedit quantitatem, ita excedit virtutem praeexistentis gratiae. Non sic autem est de semine et arbore, et animali parvo crescente in magnum; in quibus virtus augmentativa distinguitur a quantitate perfecta, ad quam movet.

Falsum quoque suppositum videtur, scilicet quod gratia augeat seipsam: cum solus Deus effective causet et augeat gratiam.

III. Ad hoc dicitur quod, quia augmentum non nisi metaphorice in formis extra quantitatem dicitur; est enim motus intensionis augmentatio gratiae, sicut et aliarum formarum: ideo non oportet hoc attendere quod, sicut animal aut animatum auget seipsum, ita gratia auget seipsam, ut de semine et arbore similitudo affertur. Sed in huiusmodi augmento gratiae, quae vere intensio est, attendendum est quod causa agens, quae efficit formam in subiecto disposito, auget eam mediante seipsa cooperante per actum suum ad disponendum capaxque reddendum subiectum maioris gratiae, et ad faciendum sibi debitum, idest merendum, huiusmodi augmentum. Et licet augmentum gratiae sit maioris quantitatis ac virtutis quam gratia praeexistens, ut manifeste patet cum augetur usque ad consummationem patriae; non tamen excedit efficaciam gratiae praeexistentis in disponendo ac merendo eam, sed est proportionatus terminus illius. Et hoc est non excedere illam in virtute, quamvis in quantitate.

Unde obiectio primi dubii in aequivoco laborat. Nam dupliciter intelligi potest esse supra virtutem: uno modo, habere maiorem virtutem; alio modo, esse improportionatum effectum seu terminum illius virtutis. Et in secundo sensu sumitur in littera, non in primo: quia primus coincidit cum alio membro litterae, scilicet esse supra quantitatem; nam eiusdem rationis est esse supra quantitatem et virtutem, in primo sensu.

IV. Ad secundum dicitur quod littera non supponit gratiam augere seipsam: sed ita se habere ad augmentum suum causandum, ac si causaret illud, sicut actus habitus acquisiti auget ipsum. Et hoc est verum. Quoniam in solo actu gratiae augetur gratia; qui ita se habet ad augmentum, quod si esset causabile per actum nostrum, tunc causaretur. Statuit siquidem tunc Deus augmentum causare, quando vis nostra causaret illud, si in nostra esset potestate.

Et haec dicta sunt de gratia inquantum efficiente augmentum: ut exponeretur etiam verbaliter responsio ad secundum. Sed loquendo de gratia ut merente augmentum, quomodo loquitur totus articulus, et argumentum secundum: facilius patet meritum augmenti non esse supra virtutem gratiae modo exposito; et non praesupponi augmentum fieri a gratia, sed meritum illius ex condigno esse a gratia.

V. In responsione ad tertium, adverte quod Auctor, qui in II Sent., dist. XXVII, qu. I, art. 5, augmentum gratiae consideravit solum ut effectum gratiae, et propterea posuit ipsum ut praemium concomitans actum meritorium; hic, perspicacius intuitus augmentum esse terminum medium motus meritorii, posuit ipsum esse praemium redditum merito directe, sicut et vitam aeternam. Et propterea licet ibi, in resp. ad 2, non posuerit quolibet actu meritorio mereri nos augmentum gratiae; hic hoc affirmat, suo tamen tempore reddendum, cum scilicet aliquis fuerit sufficienter dispositus ad augmentum gratiae. Quod tunc solum est, cum aliquis ita utitur accepta gratia secundum proportionem virium suarum, ut in nullo gratiae Dei desit per negligentiam, ut ibidem Auctor dicit.

Articulus VII: Utrum homo possit perseverantiam mereri

In articulo nono eiusdem quaestionis, dubium statim occurrit circa rationem litterae quare perseverantia non cadit sub merito, quia dependet solum ex motione divina, etc. Si enim haec ratio valet, augmentum gratiae non caderet sub merito: quia dependet solum ex motione divina. Nec valet dicere quod dependet ex nobis dispositive: quia etiam perseverantia dependet ex nobis dispositive.

Ad hoc dicitur quod ratio litterae non consistit in dependentia solum ex motione divina effective; sed consistit in hoc quod dependet solum ex motione divina quae est principium gratiae. Ita quod, duobus existentibus membris distinctionis in littera, scilicet esse terminum, et esse principium actionis gratiae; et primo cadente sub merito, secundo non: cum perseverantia viae consistat in primo solum, ita quod ly solum excludit ab opposito membro, scilicet terminare motionem; consequens est quod perseverantia viae non cadit sub merito. Et ex hoc apparet differentia inter augmentum gratiae et perseverantiam viae. Quia licet conveniant in hoc quod utrumque ex solo Deo dependet effective, differunt tamen in hoc, quod augmentatio est talis actio Dei quae habet terminum terminantem motum gratiae prius datae, ut patet: perseverantia vero, quia consistit in sola gratiae conservatione, et conservatio gratiae nihil aliud est quam productio eius continuata seu non interrupta, nullum habet terminum novum qui sit terminus motus gratiae iam existentis. Constat enim quod ipsa prima gratia, non novo modo se habens, sed eodem modo se habens, terminat conservationem. Et ideo non cadit sub merito.

Articulus VIII: Utrum temporalia bona cadant sub merito

In articulo decimo eiusdem quaestionis, et ultimo totius libri huius, nota tria. Primo, quod cum dicitur omnia illa quibus homo adiuvatur ad perveniendum ad beatitudinem post primam gratiam, cadere sub merito simpliciter, intelligendum est de omnibus habentibus rationem termini: ne sit quaestio de conservatione et perseverantia; quae tamen ad primam gratiam spectare dici possunt.

Secundo, quod sicut bonum est duplex, simpliciter et secundum quid, ita meritum. Et merito simpliciter, quod est meritum gratiae, respondet bonum simpliciter: merito secundum quid respondet bonum secundum quid, scilicet bonum temporale secundum se.

Tertio quod, quemadmodum in merito simpliciter invenitur prima radix ordinatio divina per gratiae donum, et secunda liberum arbitrium; ita in merito secundum quid invenitur ordinatio divina, non per gratiam, quia non est aliquid excedens naturam, sed per propositum consequendi illud temporale; et liberum arbitrium operans pro consecutione illius. Ut sic sit meritum secundum quid hominis apud Deum proportionaliter sicut meritum simpliciter; et merces ab eodem reddatur, qui tanta bonitate affluit, ut etiam inter malas nostras voluntates, gaudeat se ordinare opera quae remuneret. Cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Et haec quoad praesentis operis expositionem, secundum proprii ingenioli facultatem, dicta sunt ad exaltationem veritatis et doctrinae divi Thomae. Romae, anno salutis MDXI, aetatis vero meae XLIII, die XXIX mensis Decembris. Deo, divae mariae, divo thomae, universaeque caelesti curiae gratias. Amen.

↑ Top of work