Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Articulus I: Utrum gravitas peccatorum differat secundum dignitatem virtutum quibus opponuntur

In quaestione septuagesimatertia, usque ad septimum articulum inclusive, nihil scribendum occurrit: nisi quod in quarto articulo, responsio ad tertium non te fallat in quaestione de felicitate, an consistat in actu voluntatis; eo quod, pessimo cum opponatur optimum, et odium Dei sit pessimum et amor caritatis optimum, et felicitas consistat in optimo, in amore erit felicitas. Propositio namque dicens quod pessimum optimo contrarium est, intelligitur in rebus habentibus contrarium: in carentibus autem contrarietate, non habet locum. Unde lumen gloriae, quod caret contrario, non propterea desinit esse melior habitus quam sit caritas. Immo hoc ipsum quod est esse talem habitum disponentem ad deitatem absque contrarietate, videtur suae excellentiae attestari, quasi propinquissime se habeat ad deitatem, cui non est fas cogitare contrarium.

Articulus II: Utrum gravitas peccati augeatur secundum maius nocumentum

In articulo octavo eiusdem septuagesimaetertiae quaestionis, dubium occurrit ex multis inter responsionem ad tertium et membra distinctionis in corpore articuli. Procurans, in primis, consensum fornicationis, ita intendit nocumentum sicut fur. Quia aut est sermo de per se primo intento tantum; aut de primo et necessario consequente. Si de per se primo tantum, etiam fur non intendit nocumentum, sed utilitati suae consulere, sicut ille delectationi. Si de utroque, manifestum est quod suadens alicui fornicari, intendit consequenter nocumentum spiritualis mortis illius.

Non potest, deinde, negari quin nocumentum tale sit praevisum ab huiusmodi persuadente, sicut nocumentum illatum seminibus a transeunte per agrum, quod tamen aggravare dicitur in secundo membro: immo sicut nocumentum per se consequens ex actu peccati, quod directe peccatum aggravat, ut in secunda parte tertii membri dicitur. Ergo.

Est praeterea secunda ratio in eadem responsione assignata, contraria nunc ultimo allato membro distinctionis in corpore, ubi dicitur quod quaecumque per se sequuntur ad peccatum, pertinent quodammodo ad ipsam speciem peccati, et propterea directe aggravant peccatum. Et intendit Auctor etiam de consequentibus non efficaciter, sed sufficienter quantum est ex parte agentis: ut patet in exemplo de scandalo. Si enim hoc est verum, sequitur quod procurans fornicationem aggravetur directe ex morte spirituali alterius: quoniam per se consequitur ad eius peccatum sufficienter quantum est ex parte procurantis, quamvis non efficaciter. Et si mors ista spiritualis non imputatur procuratori tali, quomodo scandalum non praevisum nec intentum, imputabitur fornicanti publice?

II. Ad evidentiam horum, sciendum est quod, ut ex praecedentibus articulis patet, gravitas peccati est duplex. Quaedam substantialis: et ista attenditur penes per se primo obiectum. Et quaedam circa substantiam: et haec est multiplex; nam quaedam consequitur directe ad peccatum, quaedam indirecte; quaedam supervenit, quaedam comitatur; et multis, breviter, modis accidens gravitas variatur, sicut cetera accidentia. In proposito autem, quia argumentum tertium inferebat quod, si nocumentum maius aggravaret, quod fornicator procurando gravius peccaret quam homicida; argumentum peccat a gravitate ad gravitatem substantialem: stat enim quod peccatum inferat maius nocumentum non substantialiter, et sit minus grave substantialiter. Et sic est in proposito: quia fornicatio, etiam procurata, substantialiter non respicit nocumentum; homicida autem sic.

III. Unde ad primam obiectionem dicitur quod sermo est de per se primo intento a peccante ut sic, quod est obiectum unde constituitur in specie et substantiali gravitate peccatum. Unde per se primo intentum furis ut sic, non est utilitas propria (licet haec sit primaria intentio hominis qui furatur), sed est res aliena, sicut adulterii mulier aliena: ubi manifeste patet damnum vel iniuriam alterius cadere sub primaria intentione peccantis; quamvis directius et gravius sub intentione furis caderet nocumentum, si non ob propriam utilitatem, sed solum ut noceat alteri in bonis huiusmodi, furetur; tunc enim undique nocumento plenum est furtum. Non sic autem est de hoc fornicario. Quoniam obiectum eius unde habet speciem et substantialem gravitatem, est mulier non sua trahenda ad voluntarium coitum extra matrimonium: ubi patet non intendi tam ab homine quaerente delectationem, quam a peccante quaerente eandem in non sua, nocumentum spiritualis mortis.

Verum tamen est quod, si talis intenderet ideo mulierem ad fornicationem provocare, ut peccaret mortaliter, quod gravius peccaret quam homicida: quia obiectum talis esset ipsum nocumentum mortis spiritualis illius. Nec hoc esset peccatum fornicationis: sed esset peccatum odii, vel scandali activi, directe oppositum caritati, qua amamus vitam spiritualem proximi et procuramus istam. Et iste esset sicut qui fornicatur ut occidat.

IV. Ad secundum vero dicitur quod nocumentum spiritualis mortis in procurante fornicationem est praevisum, non minus quam nocumentum seminum in casu posito: et concedo quod non minus aggravat quam illud. Sed sicut illud non pertinet ad speciem peccati, nec mutat illam, quia est praeter intentionem; ita nec hoc. – Et conceditur nihilominus quod nocumentum spiritualis mortis in hoc casu per se consequitur ad actum peccati, non minus quam scandalum ad fornicationem publice: ac per hoc, quod directe aggravat tale peccatum. Non tamen dat aut mutat speciem nec hic nec ibi, quia est praeter intentionem: sed est effectus per se consequens utrobique.

V. Ad ultimam instantiam dicitur quod ibi allata omnia sunt bene dicta: et, ut iam patet, concedendum est quod peccatum procurantis est gravius directe ex illato nocumento, quam si fornicatus fuisset absque inductione illius. Nec huius oppositum dicitur in littera: sed, comparando ipsum ad homicidam quantum ad nocumentum illatum, Auctor dicit duas differentias. Prima, quoad actum interiorem, et speciem ac gravitatem substantialem: scilicet quod homicida intendit per se primo mortem corporalem; hic autem non sic se habet ad mortem spiritualem. Secunda est quoad actum exteriorem: quod actus exterior homicidae est causa per se sufficiens efficaciter mortis corporalis; actus autem exterior istius non est per se sufficiens secundum efficaciam. Nec putes hanc secundam differentiam esse per accidens: sed memento superioris tractatus de duplici bonitate et malitia actus interioris et exterioris, scilicet ex fine et secundum se, etc.; et videbis quod homicidium quantum ad malitiam actus exterioris secundum se, et quantum ad actum intentionis, probatum est gravius; nec in aliquo contradictum est corpori articuli huius.

In articulis nono et decimo eiusdem quaestionis septuagesimaetertiae, nihil scribendum occurrit.

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work