Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Articulus I: Utrum caeremoniae legis fuerint ante legem
In articulo primo quaestionis centesimaetertiae, nota duo. Primum, in responsione ad tertium: quod sacerdotium ante legem non divina, sed humana determinatione dignitas erat primogeniti; ut hinc habeas quam sacrum fuerit.
Secundum, in responsione ad quartum: quod Auctor non dicit quod nihil fuerit ante legem immundum iudicatum a Deo quantum ad esum; sed dicit quod non fuit distinctio animalium immundorum a mundis tunc a Deo. Hoc enim est verum: primum autem falsum, quia ad Noe dictum est, Gen. IX1: Quasi olera virentia tradidi vobis omnia, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Et coepit haec observantia ante legem, sicut circumcisio.
Articulus II: Utrum caeremoniae veteris legis habuerint virtutem iustificandi tempore legis
In articulo secundo eiusdem quaestionis, difficultas de continentia gratiae in sacramentis novae legis, relinquitur discutienda inferius in Tertia Parte1, ubi de sacramentis tractabitur et de circumcisione.
Articulus III: Utrum post passionem Christi legalia possint servari sine peccato mortali
In articulo quarto eiusdem centesimaetertiae quaestionis, omisso tertio articulo, dubium occurrit circa rationem assignatam in littera quare legalia post passionem Christi cessaverunt sic quod absque mortali peccato servari non possunt. Videtur autem quod Augustinus et Auctor in ea decepti sunt. Nam aut efficaciter concludit, aut non. Si efficax est, ergo duo tantum tempora distinguenda sunt, cum Hieronymo, scilicet ante passionem et post; ut in corpore articuli, et ex hac ratione, distinguitur. Et tenet sequela. Quia cum idem sit iudicium, secundum hanc rationem, de verbis et factis caeremonialibus; sicut duo tantum tempora distinguuntur quoad verba, ita quoad facta caeremonialia. Et sicut post passionem Christi immediate, peccassent mortaliter Apostoli dicentes Iesum Christum nasciturum, passurum, resurrecturum; ita exercentes facta profitentia ipsum nasciturum, passurum, resurrecturum, peccabant mortaliter. Super hoc quippe vis rationis stat, quod paria sint mentiri verbo et facto.
Si autem quod deduximus, non admittitur, quia contradicit tribus temporibus in responsione ad primum ab Augustino positis; sequitur quod ratio efficax non sit ad concludendum quod legalia servari non possent absque peccato mortali; quod tamen in corpore articuli concluditur. Non magis namque est mendacium dicere nunc Christum nasciturum, passurum, resurrecturum, ascensurum, et Spiritus Sancti legem daturum, quam post Pentecosten tempore Apostolorum.
II. Ad hoc dicitur quod quia non solum ex Augustini et Auctoris, sed Ecclesiae auctoritate, distinctionem trium temporum, et rationem in littera allatam, et conclusionem, ut in Concilio Florentino1, sub Eugenio IV, patet, habemus; ideo utrumque salvare oportet. Dicendum est ergo quod ratio illa de mendacio verbo vel facto, efficax est; et concludit quod caeremonialia absolute et simpliciter non potuerunt post Christum immediate observari absque mendacio pernicioso. Et propterea hodie servari non possunt, nec tunc servari potuerunt absolute: quoniam, absolute servata, servantur ut viva et necessaria ad salutem ex lege veteri; quod post Christum nunquam licuit.
Quare autem quodam tempore tantum, scilicet usque ad divulgationem Evangelii, licuerit servare eadem ut mortua, est quia usque ad tumulum tantum mortua persona, ut mortua tamen, custoditur. Unde Spiritus Sancti auctoritate, ut in littera2 dicitur, quasi dispensative concessum est tempus, non mentiendi facto, quia non est concessum ut uterentur eis ut vivis, sic enim profitentur Christum nasciturum, passurum, etc.; sed deferendi mortuam Synagogam, matrem, cum honore ad tumulum. Tunc quippe tumulata est, quando Evangelium est divulgatum. Propter quod nunc nec ut viva, propter mendacium, nec ut mortua, propter sepulturam, iam servari possunt caeremonialia illa absque peccato mortali. Et sic patet omnia consonare.
In responsione ad tertium, scito quod in eodem Florentino Concilio3 canonizata est, quasi ad verbum, haec doctrina.