Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Articulus I: Utrum beatitudo hominis consistat in divitiis

In articulo primo quaestionis secundae, in argumento in oppositum, adverte quod, licet beatius sit dare quam accipere, iuxta Domini sententiam, simpliciter loquendo, quia dare est affluentiae, accipere indigentiae; in hominis tamen beatitudine, quia beatitudine indiget, substantia beatitudinis consistit in accipiendo seu retinendo, et ex ipsa emanat erogatio ut consequens.

Articulus II: Utrum beatitudo hominis consistat in honoribus

In articulo secundo, in corpore, nota quod ipsa felicitas constituit excellentiam; ut per hoc videas quod angeli, appetendo beatitudinem, appetierunt excellentiam, quae est obiectum superbiae.

Articulus III: Utrum beatitudo hominis consistat in fama, sive gloria

In articulo tertio, adverte quod Auctor non affirmat beatitudinem nostram consistere in gloria, etiam apud Deum: sed dicit dependere illam ex cognitione divina quam habet de nobis, in qua consistit gloria nostra apud Deum. Et merito: quia, ut patebit, beatitudo nostra non consistit in cognosci, sed in cognoscere: quamvis dependeat a cognosci a Deo, quia scientia Dei est causa rerum; et perficiatur, seu decoretur, per cognosci ab Angelis et Sanctis.

Articulus IV: Utrum beatitudo hominis consistat in potestate

In articulo quarto nihil occurrit.

In quinto autem speculabilia in I Parte declarata sunt. In sexto vero, responsio ad primum habet quaestionem, quae in qu. IV, art. 2, tractabitur.

Articulus V: Utrum beatitudo hominis consistat in aliquo bono animae

In articulo septimo et octavo dubium occurrit de fundamento utriusque, scilicet: Obiectum voluntatis nostrae est universale bonum. Quoniam aut intendit per universale bonum, totum seu omne bonum; aut bonum in universali. Si secundo modo, verum est, et bene probatur quod, sicut obiectum intellectus est verum, non tamen in hoc particulari, sed in universali; ita obiectum voluntatis est bonum non in hoc particulari, sed in universali. Sed ex hoc sensu non sequitur: Ergo obiectum voluntatis est bonum universale in essendo, quod est Deus. - Si primo modo, tunc non probatur per hoc quod obiectum intellectus est verum universale. Quoniam hoc verificatur de vero universali in praedicando; et non de omni vero, nec ipsa veritate divina, quae est omne verum. Quoniam nec hoc verum, Deus est trinus, cadit sub obiecto intellectus; nec ea quae non licet homini loqui, et in cor hominis non ascendunt, nec ascendere possent.

II. Ad hoc dicitur quod, proprie loquendo, neutro modo intelligitur fundamentum illud. Sed sensus est quod, sicut obiectum intellectus est verum universale, idest non contractum ad tale vel tale verum, sed absolute; ita obiectum voluntatis est bonum universale, idest non contractum ad tale vel tale bonum, sed absolute. Et si huic fuerit adiuncta subintellecta differentia inter bonum et verum, ex VI Metaphys., scilicet quod verum et falsum sunt in anima, bonum autem et malum in rebus; sequitur quod in illa re sola erit beatitudo nostra, quae est obiectum voluntatis humanae, in qua est bonum absolute. Ac per hoc in solo Deo est: quia in ceteris non est bonum nisi contractum. Et haec est manifesta intentio litterae.

III. Quae contra obiectum intellectus obiiciuntur de limitatione veri, facillime solvuntur, dicendo quod, sicut nullum est ens ad quod non possit actus intellectus terminari aliquo modo, ita nullum est verum quod ipsum omnino subterfugiat: Deum namque et omnia attingere potest. Sed quia non potest noster intellectus tali modo Deum cognoscere, etc., ideo committitur fallacia Figurae dictionis, mutando quid in quomodo. Ex impotentia siquidem modi cognoscendi provenit quod oportet aliquid latere omnem intellectum creatum: et non ex limitatione veri obiecti intellectus, quasi tale verum debeat esse obiectum. Cuius signum infallibile est quia, quibuscumque veris oblatis intellectui, adhuc posset intellectus aliud novum verum oblatum cognoscere vel credere: intellectus enim non fit minor ex cognitione praecedentium, ut dicitur III de Anima. Quod impossibile esset, si verum limitatum esset adaequatum obiectum intellectus.

IV. In responsione ad primum in articulo octavo, vide, novitie, Auctoris intentum de illa propositione, Supremum infimi attingit infimum supremi: quod intelligitur de attinctione secundum proximitatem naturae, quae in similitudine earum propinqua consistit; et non de ordinati in finem attinctione ad finem ultimum.

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work