Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Articulus I: Utrum virtus insit nobis a natura
In corpore primi articuli quaestionis sexagesimaetertiae, nota quod illud verbum litterae, Principia naturaliter cognita sunt seminaria virtutum, potest dupliciter exponi: scilicet simpliciter, vel accommode. Si enim interpretentur secundum distributionem accommodam, clarum est quod principia consummata dicuntur seminaria ceterarum virtutum, sicut caelum dicitur continere omnia corpora. – Si autem intelligantur simpliciter, idest quod sint seminaria omnium simpliciter virtutum, tunc sumuntur principia secundum naturalem eorum inchoationem in anima. Et sic constat quod sunt seminaria omnium virtutum intellectualium et moralium, quamvis diversimode: quia intellectus sunt inchoationes; scientiae autem et reliquarum sunt activa principia mediate vel immediate, ut patet. Semen namque et inchoationis et principii rationem habet.
II. In eodem articulo primo eiusdem quaestionis sexagesimaetertiae, dubium occurrit de causa reddita in littera quare consummatio virtutum non est a natura, quia natura est determinata ad unum; consummatio autem virtutum non est secundum unum modum actionis, sed diversimode, secundum diversas materias in quibus virtutes operantur, et secundum diversas circumstantias. Dubium, inquam, est non de arte et virtutibus moralibus, sed de intellectu et scientia. Tam nempe ars, quam virtus moralis, principium est actus diversimode se habentis ad diversas vel materias vel circumstantias: temperantia enim principium est concupiscendi aliter potum, aliter cibum, aliter nunc, aliter post, etc. Et hoc ex parte agentis: nam ex parte passi, etiam natura aliter et aliter efficit. Et propterea in littera notanter dicitur, secundum unum modum actionis: actio enim ex parte agentis se tenet. – Sed quo pacto intellectus principiorum, et similiter scientia aliqua, diversimode agit secundum diversas materias aut circumstantias, non apparet. Nam intellectus, tam in speculativis quam practicis, uno modo operatur, scilicet, cognitis terminis, solo naturali lumine. Quaelibet autem scientia, demonstrando ex uno primo [uno] modo, unam tantum materiam circa quam versatur, habet. – Et rursus in angelis tam intellectus quam scientia a natura etiam secundum consummationem existens, manifestat quod neutri dissonat a natura esse, scilicet consummationem: natura enim est determinata ad unum non solum in nobis, sed in angelis et in Deo. Ratio igitur litterae deficere videtur.
III. Ad hoc dicitur quod, quia virtutum istarum, scilicet intellectus et scientiae, actus in compositione consistit, ut patet; et compositio secundum diversas materias diversimode a recto fit intellectu: – aliter enim componit scientia rem aliquam cum materia remota, et aliter cum materia necessaria; et similiter intellectus aliter componit ens cum non ente, et aliter totum cum parte, aliter bonum et aliter malum cum prosecutione et fuga: – ideo consummatio harum virtutum non est secundum unum modum actionis, sed diversimode secundum diversas materias. Et quamvis unico generalissimo modo, scilicet componendo, et una secundum rationem formalem materia, idest obiecto, unica virtus utatur; cum unitate tamen horum stat diversitas specialium modorum actionis ex parte agentis secundum diversas speciales materias, ut patet ex dictis. – Et quoniam in angelis est notitia evidens et principiorum et conclusionum non componendo, sed sicut nos intelligimus quod quid est prima operatione intellectus; ideo in eis non est habitus nec principiorum nec conclusionum, superadditus speciebus intelligibilibus. Et quoniam species intelligibiles possunt esse a natura, consequens est quod in eis habitus intellectualis potest esse naturalis etiam secundum consummationem: in nobis autem, non.
Articulus II: Utrum aliqua virtus causetur in nobis ex assuetudine operum
In articulo secundo eiusdem quaestionis sexagesimaetertiae, adverte quod, licet prima facie Auctor videatur diminutus, quia ad conclusionem universalem, scilicet de omnibus virtutibus, particularem rationem, scilicet habentem locum in practicis tantum, inducit; dum ex hoc quod virtutes humanae ad bonum modificatum regula rationis humanae ordinant, ostendit eas ab actibus humanis in potestate rationis existentibus causari: in practicis enim virtutibus constat bonum earum regulandum humana ratione; in speculativis autem, bonum attenditur secundum conformitatem ad rem, quia bonum earum est verum, quod constat ab eo quod res est vel non est pendere; et sic medium non videtur adaequare conclusionem: – licet, inquam, sic appareat, profundius tamen si speculati fuerimus, inveniemus medium adaequare conclusionem. Nam scientiae actus, in quo eius bonitas consistit, examinatur a ratione humana in principiis: et actus intellectus principiorum a principio humanae rationis etiam, quod vocatur lumen intellectus agentis; in quo est status. Et sicut actus cognoscendi verum dependet a duobus, scilicet a cognoscente et cognito; ita non inconvenit habere duas mensuras, alteram hinc, alteram inde. – Rursus, quia ratio veri, ut patet in IV Metaphys.1, consistit in ens esse, et non ens non esse; et hoc nisi in dicere, accipere, cognoscere, etc., invenitur: consequens est ut verum ipsum in unoquoque dicente, accipiente, cognoscente, secundum proprii luminis facultatem dicatur, accipiatur, seu cognoscatur; et sic ex parte dicentis, seu scientis, a propria ratione mensuretur. Et quoniam nunc est quaestio de causa virtutum ex parte habentis ipsas, quoniam est quaestio an ex propriis habentis actibus generentur; ideo Auctor, suppositis dependentiis actuum ab obiectis, et commensurationibus eorum ad illa; ex hoc quod sunt ad bonum habentis, et consequenter in aliquali numero, pondere et mensura ipsius habentis; posuit principium earum ex parte nostri habere rationem regulae numerantis, ponderantis et commensurantis; ut ex hoc discerneremus quae possunt ex nostris actibus in nobis causari virtutes, et quae non. Virtutes enim, ut sic, rationem boni rationalis habent: principium autem rationalis boni ut sic, regula est. – In sequenti tamen quaestione amplior erit de hoc sermo.
II. In responsione ad secundum eiusdem articuli, pro nunc tantummodo nota quod dupliciter Auctor salvat quomodo stant haec duo simul, Homo non potest vitare peccatum mortale sine gratia; et, Homo potest habere virtutes ex assuetudine operum suorum. Primo, quia actus peccati mortalis stat cum virtute acquisita. Et hoc quoad actus vitiorum contrariorum virtutibus acquisitis. Secundo, quia sunt aliqua peccata mortalia alterius ordinis a vitiis contrariis virtutibus acquisitis, ea scilicet quae contrariantur praeceptis de actibus virtutum theologicarum. Ex hac enim doctrina, iuncta responsioni ad primum, habes quid de virtutibus infidelium sentiendum sit. De hoc tamen latior erit sermo in qu. LXV, art. II.
III. In responsione ad tertium eiusdem articuli, nota quomodo Auctor, nulli philosophorum secundus, optime invenit in omnium genere virtutum nobilius semper esse generans. Ita quod, licet actus praecedentes habitum virtutis sint secundum se imperfecti, ut tamen ex altiori oriuntur principio, generativi sunt virtutis.
Articulus III: Utrum aliquae virtutes morales sint in nobis per infusionem
In articulo tertio, eiusdem quaestionis sexagesimaetertiae, dubium ex Scoto, in III Sent., dist. XXXVI1, occurrit, negante has virtutes morales infusas; non tamen solvente rationem s. Thomae. Movetur autem, quia ponere ipsas nec oportet ex parte finis, quoniam finis supernaturalis sufficienter habetur in anima per virtutes theologicas: nec ex parte modi, vel medii, quia fides modum dat operandi inferioribus in ordine ad Deum, et caritas ordinat ad ipsum omnia.
Ex parte quoque obiecti, posset ex ipso Scoto argui, ex XXXIV distinctione eiusdem Tertii, ubi impugnat dona. Quia quatuor virtutes cardinales, et tres theologicae, si perfectissime habeantur, sufficienter perficiunt animam nostram respectu omnis obiecti pertinentis ad partem practicam agibilium: ut facile est deducere tam de obiecto naturali, quam supernaturali; tam de fine ultimo, quam de his quae sunt ad finem. Theologicae namque virtutes finem supernaturalem sufficienter respiciunt; et ad ipsum ordinant actus suos, et aliarum virtutum.
II. Sed ut omnibus liqueat quod istas virtutes morales infusas oportet in anima ponere praeter theologicas, ex multis capitibus ostenditur. Primo, ex supernaturalis perfectionis complemento. Inchoatur enim in nobis supernaturalis perfectio per gratiam et virtutes theologicas: et nisi consequerentur virtutes morales supernaturales, perfectio supernaturalis incompleta remaneret; sicut si perfectio naturalis haberet tantum primas virtutes, circa finem scilicet, et non eas quae sunt ad finem. – Secundo, ex proportione effectus ad causam. Oportet enim causis naturalibus effectus naturales, et supernaturalibus supernaturales respondere. Ergo principiis supernaturalibus, qualia sunt virtutes theologicae, oportet assignare effectus supernaturales, quales sunt morales: sicut naturalibus naturales. Et haec est ratio litterae. Et ex hac ratione habes quod huic principio quod est caritas, non est proportionatus actus temperantiae acquisitae, sed infusae. – Tertio, ex parte obiecti. Quia modus impositus in passionibus et operationibus secundum divinam regulam, et impositus secundum humanam rationem, sunt obiecta formaliter distincta: et utrumque oportet habere: et primum ad infusas, secundum ad acquisitas morales spectat. Et haec ratio tangitur in sequenti articulo. – Quarto, ex ordine ad finem. Quia infusae ordinant ad vitam divinam, acquisitae ad humanam: ut in eodem sequenti articulo patet.
Et quamvis Scotus nullam istarum solvat, ac propterea non esset opus ampliori firmitate; ut tamen Scotistae ex propriis se cognoscant, vide quod, si ratio Scoti ex parte obiecti approbaretur, sequeretur in primis quod nec theologicas virtutes oportet ponere infusas. Probatur. Quia ad idem obiectum perficiunt fides, spes et caritas acquisitae de Deo, ad quod perficiunt infusae: et nihil creditur, nihil speratur, nihil amatur infusis, quod non acquisitis. Et quacumque ratione solvent hoc, solvemus etiam de moralibus infusis. Verbi gratia, si dixerint quod non aeque perfecte fit per acquisitas sicut per infusas; ita etiam hic. Et sic de aliis.
Praeterea, si non ponerentur virtutes morales infusae, sequeretur quod baptizato puero, vel adulto quasi neutrali secundum virtutem vel vitium acquisita, non sufficienter provisum esset. Quia perfectus esset respectu finis tantum, ex quo nullam moralem infusam aut acquisitam haberet virtutem. Et sic non posset sequi operatio perfecta in appetitu inferiori: quia ipso existente imperfecto, operatio non potest sequi perfecta; sequitur enim deteriorem partem, ut conclusio in syllogismo. – Dicito ergo quod, sicut ex articulis fidei multa deducimus credenda ex illis, ita ex theologicis virtutibus revelatis virtutes morales deducimus ponendas in anima, ut patet ex dictis.
III. Ad rationes ergo in oppositum2 dicitur quod necessitas ponendi has virtutes est ex fine originaliter, non in se, sed in his quae sunt propter se. Oportet enim animam divine se habentem ad finem, divine quoque se habere ad ea quae sunt ad finem, si proportionata omnia esse debent. – Oportet etiam ponere easdem propter modum, seu medium. Nam sicut in virtutibus acquisitis synderesis non ponit medium nisi mediante prudentia, et morales appetitivae medium illud exequuntur; ita in infusis fides, finem ultimum firmans et largiens, mediante prudentia infusa, medium moralibus infusis imponit, et illas oportet medium illud habilitare. Fides ergo medium non dat nisi remote: prudentia autem infusa proxime. Oportet autem Dei opera perfecta esse; ut et prima et proxima habeantur principia.
Ex parte quoque obiecti, oportet easdem ponere. Quia aliud est loqui de obiecto formali; et aliud de materia virtutum. Et licet per septem illas virtutes perficiamur circa omnem materiam; non tamen circa omne obiectum formale. Idest, perficimur circa omne obiectum, sed non secundum omnem rationem formalem, ut patet ex dictis3.
Ad id autem quod additur, quod virtutes morales acquisitae, ut imperantur a caritate, ordinantur ad ultimum finem supernaturalem: respondetur quod hoc verum est, sed non sufficit. Quod dupliciter patet. Primo, quia ad ipsum non ordinantur acquisitae ut ad proportionatum secundum se, sed ex parte ordinantis tantum: virtutes autem morales infusae ordinantur ut secundum se proportionatae ad talem finem supernaturalem. Cum enim utroque modo contingat aliquid ordinari ad supernaturalem finem, ille actus ordinatur in illum ut proportionatus secundum se, cuius proximus finis in illum ordinatur. Constat autem quod bonum secundum regulam divinam, quod est proprius finis moralis infusae, et bonum secundum humanam regulam, quod est proximus finis acquisitae, ita se habent quod hoc est humani, illud divini ordinis: et consequenter hoc ex alio tantum, illud etiam ex se habet quod ad Deum supernaturalem finem ordinetur. – Secundo quia, ut ex supradictis4 patet, virtutes morales ordinantur a caritate ad Deum, ut res improportionatae ipsi caritati, utpote inferioris ordinis. Oportet autem caritatem media habere sui ordinis, etc. – Accedit ad hoc, in Clementin. de Sum. Trin. et Fid. Cath., cap. Fidei catholicae, auctoritas decernens virtutes infundi in baptismo. Et quia non dicit has vel illas virtutes, omnes quas theologi infundi in baptismo unitas tenent, intellige.
Articulus IV: Utrum virtus quam acquirimus ex operum assuetudine, sit eiusdem speciei cum virtute infusa
In articulo quarto, nihil addendum occurrit supradictis, nisi quod ex responsione ad tertium memor sis colligere quod infusio dupliciter se habet ad virtutes: scilicet per se, et per accidens. Nam virtutibus acquisibilibus per actus nostros, accidit infundi: quia si infundantur, ordinantur ad actum eundem specie ad quem ordinantur acquisitae, sicut oculi miraculose dati. Virtutibus autem non acquisibilibus, cum ordinentur ad actus distinctos specie ab his qui nati sunt fieri ab acquisitis, non accidit, sed per se convenit infundi; ita quod ex natura sua habent quod vindicent sibi infusibilitatem. Et propterea in definitione virtutis sumpta ab Augustino1, dicitur: quam Deus in nobis sine nobis operatur. Et hoc scito applicare, cum tractatur an, vel quomodo infusio variet speciem rei infusae.