Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Articulus I: Utrum obiectum timoris sit bonum, vel malum
In primo articulo quaestionis quadragesimaesecundae, dubitationem faciunt illae duae universales affirmativae in littera positae, scilicet: Omnis motus appetitivae virtutis importans prosecutionem, habet bonum pro obiecto; et, Omnis motus appetitivae virtutis importans fugam, habet malum pro obiecto. Habent enim instantias manifestas. Primae quidem obstat audacia, quae importat prosecutionem, et tamen obiectum eius est malum. Secundae vero obstat desperatio, quae importat fugam, et obiectum eius est bonum.
II. Ad hoc dicitur quod sermo praesens intelligitur de omnibus per se: instantiae autem allatae sunt de omnibus per accidens. Prosecutio enim per se sibi vindicat bonum, et e converso: et similiter fuga per se sibi vindicat malum, et e converso. Unde nulla prosecutio est mali nisi per accidens, scilicet propter coniunctum bonum. Et hoc modo audacia est motus prosecutivus mali, ut infra, qu. XLV1, patet. Et similiter nulla fuga est boni nisi per accidens, scilicet propter coniunctum malum. Et hoc modo desperatio est fuga boni. Et hic est tertius modus accidentalitatis inventae in passionibus animae respectu boni et mali2, de quo infra3 erit sermo.
III. In toto residuo quaestionis eiusdem, adverte quod, quia obiectum timoris includit in se tria, scilicet malum, arduum, futurum, ex his redditur ratio timendorum et non timendorum, et magis et minus timendorum. Ex ratione namque futuri, excluduntur multum distantia secundum tempus, et praesentia, et inevasibilia: quae enim apprehenduntur aliquo horum modorum, ut minus futura habentur, ut patet in secundo articulo. – Ex ratione vero ardui, seu difficilis ad evadendum vel resistendum, excluduntur mala culpae, et timor ipse quodammodo; et insolita ac repentina magis timentur: ut in tertio, quarto et quinto articulis patet. – Ex ratione vero mali, non timetur per se nisi malum; et magis timetur interminabile: ut in primo et ultimo articulo patet. – Et sic habes obiectum timoris, et ex ipso rationes timendorum unitas: quod potes in aliis facere.
Articulus II: Utrum ea contra quae non est remedium, magis timeantur
In responsione ad ultimum ultimi articuli eiusdem quaestionis quadragesimaesecundae, breviter scito quod bonitas rei est duplex: scilicet spectans ad ipsam rei substantiam, et circumstans eam; sicut bonitas caloris est esse calorem ut quatuor vel sex, etc., vel esse in tali subiecto aut loco, etc. Duratio non auget primam bonitatem, sed secundam. Non enim calor durans triduo, est secundum se perfectior calore unius horae: sed bene est perfectior secundum circumstantiam temporis. Et hoc intendit tam Aristoteles ibi, quam Auctor hic: qui ideo in corpore articuli praemisit quod malum augetur dupliciter, scilicet secundum suam speciem, et secundum circumstantias. Praesenti enim proposito sat est quod malum apprehendatur ut maius: sive ex hac, sive ex illa proveniat causa, nihil refert.