De Auctoritate Summi Pontificis et Generalis Concilii
Denis the Carthusian (1402–1471)
Treatise on the authority of the pope and the general council. Divided into three books, it examines the scriptural, patristic, and canonical foundations of papal primacy, defends the universal jurisdiction of the Roman Pontiff, and addresses conciliarist arguments concerning the relationship between papal and conciliar authority.
✦ This work is being completed — add a section.
Epistola nuncupatoria
Liber Primus
Prooemium
Articulus I: De motivo editionis huius tractatus
Articulus II: De universali auctoritate ac praesidentia papae super totam Ecclesiam, seu universos fideles simul acceptos, secundum sanctos catholicosque doctores, tam Graecos quam Latinos
Eorum qui nunc pro Basileensi seu etiam pro quocumque generali concilio loquuntur et scribunt, aliqui dicunt quod papa pro tanto summus pontifex appellatur et plenitudinem potestatis habere asseritur, quia quamcumque particularem Ecclesiam habet purgare, illuminare atque perficere et super quamlibet ecclesiasticam personam potestatem plenam sortitur: quasi non et totam Ecclesiam simul sumptam habeat tanquam verus pastor ipsius purgare, illuminare, perficere et quasi non omnibus simul acceptis fidelibus praesit, nec super omnes pariter potestatem iurisdictionemque habeat. Videntur autem hi valde extremi in causa hac, atque potestati papali ac dignitati in aliquo derogare, sive quodammodo contraire: sicut et quidam illorum qui quasi pro papa loquuntur et scribunt, videntur nimis multum attribuere papae, dicentes quod a nullo in terra, neque a generali concilio legitime congregato, queat iudicari, reprobari, absolvi, quoniam potestatem in terra super se non habet maiorem.
Unde inter hos ita extremos, videtur media via procedendum: sicque extollenda est summi pontificis dignitas ac potestas, ut generalium conciliorum auctoritati nullatenus derogetur; et insuper sic praeconizanda et magnificanda est generalium conciliorum auctoritas, ut potestati et excellentiae papae nil detrahatur. Et quis ad haec tam idoneus, nisi quem superclementissimus ille paracletus Spiritus Sanctus, cuius inspiratio dat intelligentiam,1 gratiose ac vehementer adiuverit, qui ab exordio infirma, abiecta et stulta mundi elegit,2 ut (iuxta Apostolum) sapientes et fortes confundat? In cuius pietate atque subsidio tota mea fiducia est. Unde nec praesumptionis me arbitror arguendum, quod scribere ista tentaverim, praesertim cum in defensione veritatis fidei et eorum quae fidem concernunt, omnes simus aequales, ut asserit Augustinus et Thomas allegat.
Nunc ergo, iuxta tenorem articuli huius, probandum per testes idoneos sanctosque doctores ac patres quod papa toti et universali Ecclesiae praesit sitque pastor, princeps, caput et dux super eam, summi pontificii sui potestatem et iurisdictionem ordinatam ordinate possidens super ipsam: ita quod ratione commissi sibi a Christo officii habet totam Ecclesiam purgare, illuminare, perficere, seu verbo et opere pascere, quantum ipsi possibile fuerit; et quod per se nequit implere, aliis debet committere, mediate vel immediate: qui idcirco in partem sollicitudinis vocari dicuntur.
Ait quippe Chrysostomus super illud, Sequere me:3 Si dixerit aliquis, Qualiter ergo Iacobus thronum assumpsit Ierosolymorum? illud utique dicam, quoniam Christus Petrum orbis terrarum inthronizavit magistrum. Et iterum ait ibidem Chrysostomus: Magna Christus Petro praedixit, et orbem terrarum ei commisit. Theophilus quoque circa eumdem locum testatur: In hoc quod Dominus dicit Petro, Sequere me, cunctorum fidelium ei praelaturam instituit. Et denuo in persona Christi ait ad Petrum: Te nunc dirigo ad orbis pontificatum. Praeterea, super illud, Dicit Simoni Petro Iesus, scribit Theophilus: Commissionem ovium mundi commendat Petro, et non alii. Ubi et Chrysostomus ait: Praeteriens Dominus alios, Petro de talibus loquitur, puta de suis ovibus pascendis: eximius enim apostolorum erat Petrus et os discipulorum et vertex collegii. Augustinus etiam dicit ibidem: Confitenti Petro amorem suum commendat Christus oves suas, dicens, Pasce agnos meos:4 tanquam non esset ubi ostenderet Petrus amorem suum ad Christum, nisi esset pastor fidelis sub principe pastorum.
Denique, super illud, Sedens Iesus docebat de navicula turbas,5 tangit Ambrosius quod tota Ecclesia navis est Petri et quod non turbatur illa quae Petrum habet, turbatur illa quae Iudam habet. Amplius, super illud, Assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem,6 asserit Damascenus: Petrum assumpsit, quasi praesidem futurum totius Ecclesiae; sed Iacobum assumpsit, tanquam moriturum pro Christo ante alios apostolos; Ioannem vero, tanquam theologiae purissimum organum. Similiter super illud, Faciamus hic tria tabernacula,7 Damascenus disseruit: Non te, o Petre, Dominus tabernaculorum sed universalis Ecclesiae constructorem constituit.
Adhuc autem, super illud, Intuitus eum (scilicet Petrum) Iesus dixit,8 scribit Beda: Intuitus est eum non exterioribus oculis solum, sed et aeterno divinitatis intuitu vidit cordis eius simplicitatem et animi sublimitatem, cuius merito toti praeferendus esset Ecclesiae. Praeterea, super illud, Ait autem ei (scilicet Christo) Petrus, Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an ad omnes?9 ait Theophilus: Petrus, cui iam commissa Ecclesia fuerat, quasi omnium curam gerens, inquirit. At vero super illud, Dicit Petro ancilla ostiaria,10 scribit Chrysostomus: Petrus orbis terrarum doctor et magister peccavit; homo passibilis super omnes homines ordinatur, ut dum ipse in aliis suas recolit passiones, mitem eis se praebeat et benignum. Insuper, super illud, Ascendit Simon Petrus et traxit rete, etc.,11 ait Gregorius: Petro sancta Ecclesia est commissa; ipsi specialiter dicitur: Pasce oves meas.12
Porro, super illud, Ego pro te rogavi ut non deficiat fides tua,13 Theophilus in persona Christi loquitur Petro: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos;14 quasi dicat: Postquam me negato ploraveris ac poenitueris, corrobora ceteros; hoc enim te decet, qui meum robur es ac petra Ecclesiae. Hoc autem, ait Theophilus, intelligendum est non solum de apostolis qui tunc erant, ut roborarentur a Petro, sed et de omnibus qui usque in finem mundi futuri sunt fidelibus.
Postremo, quidam devotus ordinis nostri, tertio volumine Vitae Iesu Christi conscripsit: Pastorem omnium fidelium apostolorumque principem, ac summum vicarium in tota Ecclesia Christus Petrum praefecit, cum ei dixit: Pasce oves meas.15
Ex quibus omnibus auctoritatibus praeinductis sapienter pensatis, clarissime atque certissime patet quod papa toti Ecclesiae praesidet, seu cunctis fidelibus simul sumptis, summam, plenam ac pontificalem auctoritatem ac praesidentiam, potestatem et praelationem habens divinitus super eam in terris, tamen sub Christo et secundum mensuram ac legem sibi a Christo praefixam, videlicet in his quae ad pontificii sui officium seu magisterium pertinent: ita quod in talibus papa est inter Christum caelo praesidentem et totam Ecclesiam in terris peregrinantem, medius et sequester, tanquam immediatus et proprius Christi vicarius, ac totius Ecclesiae universalis pastor ac pontifex, princeps, iudex et praeses. Quemadmodum enim quicumque episcopus papae subiectus, ad suam particularem Ecclesiam, quam totam iuxta officii sui exigentiam habet purgare, illuminare, perficere, gubernare et iudicare, ita dominus papa ad totam comparatur Ecclesiam. Partes autem non constituunt totum nisi simul sumptae, cum dicat Boetius: In entibus aggregatis unio est forma. Sed et facile est probare quod si papa omnem seu quamcumque particularem Ecclesiam habet purgare, illuminare, perficere, etiam universalem et totam Ecclesiam habet purgare, illuminare, perficere. Unde eo ipso quo papa est summus communisque pastor et pontifex totius Ecclesiae, habet totam Ecclesiam, quantum ipsi possibile est, verbo et doctrina modisque aliis pascere, purgare, illuminare, perficere.
Convocatio quoque seu consistentia generalis concilii non derogat potestati papali, nec sedente generali concilio papa desinit esse papa ratione residentiae concilii. Unde nec desinit esse summus praelatus, pastor et caput Ecclesiae in hoc mundo: quamvis pro tunc quantum ad aliqua aliter habere se debet quam temporibus aliis. Sed hoc nunc tetigisse sufficiat, quoniam id (Spiritu Sancto praestante) clarius est pandendum. Ceterum palam est, ea quae de Petri auctoritate et praesidentia dicta sunt, de successoribus quoque ipsius debere intelligi.