Ad loca Scripturarum addemus pauca quaedam veterum sanctorum Pontificum et Conciliorum testimonia. Ac primum, S. Fabianus Papa et Martyr. in epist. 2. ad Episc. Orien. ut habetur de consecr. dist. 3, c. Litteris, posteaquam docuerat, singulis annis sacrum Chrisma renovandum esse, ita subjunxit: «Ista a sanctis Apostolis, et successoribus eorum accepimus, et vobis te nenda mandamus.» Haec ille. Et XI, certe de Chrismate renovando nihil in sacris Litteris legimus.
S. Innocentius I, in epist. I, quae est ad Decentium: «Si instituta», inquit, «Ecclesiastica, ut sunt a beatis Apostolis tradita, integra vellent servare Domini Sacerdotes, nulla varietas in ipsis Ordinibus et consecrationibus haberetur.» Haec ille. Ubi de Traditionibus non scriptis agit, ac praesertim cap. 3, cum docet, Confirmationem etiam parvulis conferendam, et a solo Episcopo, et sub certa forma verborum; atque adeo non scriptas ejusmodi Apostolicas Traditiones esse testatur, ut nec in ea epistola formam illam verborum adscribere voluerit: «Verba», inquit, «dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere.»
Sanctus Leo I, serm. 6, de Quadrag.: «Apostolica», inquit, «institutio quadraginta dierum jejuniis impleatur.» Et serm. 2, de jejun. Pentec.: «Dubitandum non est dilectissimi, omnem observantiam Christianam eruditionis esse divinae, et quidquid ab Ecclesia in consuetudinem est devotionis receptum, de Traditione Apostolica et de S. Spiritus prodire doctrina.» Vide etiam ser. 8 et 9, de jejun. sept. mens.
Jam vero Concilium antiquissimum et celeberrimum Nicaenum I, ex doctrina non scripta damnavit haeresim Arii, ut disertè testatur Theodoretus lib. I, hist. cap. 8. etsi enim quaedam Scripturae poterant adferri contra Arium, tamen quia Arius etiam proferebat Scripturas; ex doctrina non scripta, sed tradita per manus Patrum sibi in Ecclesia succedentium eum damnaverunt.
Nicaenum II, act. VI, tom. 4. «Praeterea», inquit, «cum multis, quae nobis sine scripto tradita sunt, etiam imaginum factio in Ecclesia ab Apostolorum praedicatione dilatata est. Et act. VII. in fine sic habet: Si quis omnem Traditionem Ecclesiasticam, sive scriptam, sive non scriptam irritam facit, anathema sit.» Idem reperitur in Concilio VIII generali, act. VIII, et post act. ult. can. I, profitentur Patres, se servaturos omnes Traditiones, non solum Apostolicas, sed etiam Ecclesiasticas. Ex quo mirum videri non deberet Lutheranis, si tale aliquid etiam docuit Concil. Trident. sess. IV, nihil enim novi statuit.