Missae celebrationi tres comites adiunget, reverentiam, attentionem, et devotionem. Reverentia omnes motus exteriores componit, ut modeste graviterque fiant, praescriptis caerimoniis exactissime servatis, summaque adhibita humilitate, quae omnino necessaria est hostiam immaculatam offerenti in conspectu Dei et Angelorum. Attentio mentem coercet, et iis quae aguntur affigit, ne ad alia defluat et evagetur. Devotio voluntatem inflamat, ne languide et ex consuetudine Sacris operetur, sed cum ingenti fervore, solertique studio Deum placandi et colendi. Quia vero animus parum tenax recti facile distrahitur, quibusdam quasi vinculis adstringi debet, et in se retineri, qualia sunt a me supra proposita capite 5. quae ut ibidem notavi, brevitati Missae nullum afferunt impedimentum. Sunt etiam aliqui, qui in septem veluti stationes Missam partiuntur, ut in singulis congruos excitent affectus, et renovent attentionem. Prima dicitur Contritionis, quae ante gradus Altaris peragitur, ubi Sacerdos tanquam reus se summi Iudicis tribunali corde contrito praesentat, et generali confessione noxias expiat. Secunda, Glorificationis, quae Missae introitu, Angelorum cantico, et reliquis usque ad Epistolam continetur. Tertia, Doctrinae sive instructionis, quae Epistolam, et Evangelium complectitur, monita scilicet salutis a Prophetis, ab Apostolis, et ab ipso Christo nobis tradita, et cum ingenti reverentia suscipienda. Quarta Fidei, quae Symbolo absolvitur. Quinta Oblationis, hostiae salutaris oblationem continens, omniumque fidelium pro quibus oramus et offerimus, commemorationem. Sexta Communionis, ab illis verbis Communicantes usque ad Postcommunionem, qua sacerdotis animus in sublime erigitur, variisque affectibus ad divinam unionem, quae communione peragitur, se disponit. Septima Gratiarum actionis, a Postcommunione usque ad finem. Porro in singulis stationibus varii affectus excitari possunt, raptim quidem et breviter, sed brevitatem intensio affectus, atque ardor devotionis compensabunt.