Immense, tremende, potentissime, et incomprehensibilis Deus, quis es tu, et quis sum ego, ut digneris venire ad me, mecum epulari, et mansionem apud me facere? Heu quanta est dignatio tua, quanta miseria et ingratitudo mea! Tu Rex regum et Dominus dominantium, qui respicis terram et facis eam tremere: tu fons sanctitatis, coram quo Angeli non sunt puri: tu Sol claritatis aeternae, qui lucem habitas inaccessibilem: ego vero animal immundum, omnium calamitatum ludibrio expositum, insanis perturbationum motibus agitatum: omni vanitati subiectum, vas contumeliae, filius irae, et tenebrarum. Et quomodo potest lucis tuae ad tenebras meas esse conventio? Quomodo praesumam ad te accedere vermiculus terrae in quo nullus ordo, sed sempiternus horror inhiabit? Qua fiducia coram te apparebo, iustissime Iudex, ante cuius conspectum columnae coeli contremiscunt. Longe enim recessi a te, qui tamen ubique es, et miserabilis anima mea, quam tibi in baptismate desponsaveras, fornicata est cum amatoribus multis, te repudians Creatorem et Redemptorem, ut fallacibus creaturis adhaereret. Tu me segregasti ex utero matris meae, et vocasti per gratiam tuam, ut lucerem coram hominibus doctrinae et vitae splendore, ego vero in tenebris vixi, non sapiens quae tua sunt, sed quae super terram. Tu parasti mihi mensam in dulcedine tua, et suspiravi ad ollas carnium AEgypti. Tu potasti me Sanguine tuo, et converti me ad poculum Babylonis. Verumtamen ego loquar ad te, cum sim pulvis et cinis. Respice servum tuum et suscipe me, quem tam amanter invitas ad te. Iam enim cognovi quia sine te nihil sum, nihil possum: et extra te non est salus nec vita. Proiice ergo post tergum tuum omnia peccata mea, et amplectere me, quamvis indignissimum gratia tua, ad te revertentem, iuxta verbum Prophetae tui dicentis: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.