Introitum et ea quae sequuntur, sedate, attente, et devote recitabis, adhibitis magna cum honestate praescriptis ceremoniis, ut spiritualem ac divinam rem agi omnes intelligant. Attendes autem ad sensum verborum, cum dicis, Gloria Patri, sanctissimam Trinitatem adorabis, optando, ut omnes illi serviant. Kyrie, eleison, ad singulas tres Personas mente in coelum erectus diriges, petens remissionem peccatorum cordis, oris, et operis pro te, et pro aliis: et qui novies repetitur quot sunt Angelorum chori, ipsorum vocibus tuam coniunges, et cor ad illos elevabis. Ad Gloria in excelsis, miraberis quomodo peccator in terra aliena canticum Angelorum canere praesumas; tum alios affectus adiunges laudis, adorationis, gratiarum actionis, fidei, spei, amoris, zeli gloriae Dei, petitionis et obsecrationis iuxta sensum verborum. Haec autem verba, Tu solus Sanctus, Tu solus Dominus, Tu solus Altissimus, Iesu Christe, intensiori affectu charitatis et reverentiae erga Christum Dominum pronunciabis, desiderans ut ab omnibus ametur, honoretur, glorificetur.
Hymno absoluto sequitur salutatio populi per haec verba, Dominus vobiscum. Quoties autem eam dices, optabis intimo affectu Ecclesiae Dei et toti mundo omnem Dei benedictionem, per quam singulis animabus id, quo maxime indigent, conferatur. Dicturus Collectas, erubesces, quod mediator inter Deum et populum esse audeas, qui toties alios ad malum pertracisti. Cum dices, Per Dominum, offeres Deo omnia merita Christi cum magna fiducia: quia scriptum est, Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Expendes autem verba orationum, quae et per se magni ponderis et efficacise sunt, et cum in persona Ecclesiae a Celebrante recitantur, facilius postulata impetrant ob sacrificii praestantiam.