Quamvis humana negotia divinis functionibus nullo modo aequari, nedum praeferri debeant: quia tamen sunt aliqui Sacerdotes publicis utilitatibus inservientes, qui necessariis et inevitabilibus occupationibus ita aliquando destinantur, ut prolixius orare nequeant; brevem illis et expeditam praxim proponere necessarium duxi qua uti possint, cum celebrare voluerint, ne minus digne divinum sacrificium offerentes, eius fructibus priventur. Haec autem tria tempora complectitur id quod Missam antecedit, id quo perficitur, et quod proxime subsequitur.
Ante Missam praemittenda praeparatio duplex, remota et proxima. Pro remota, haec servanda. Vespere praecedenti cogitet se die crastina hostiam salutarem omnipotentis Deo oblaturum, eique cogitationi indormiat. Addat brevem aliquem affectum reverentiae, amoris, et desiderii. Sequenti die in eadem cogitatione et affectu evigilet; caveatque diligenter, ne animus ita se negotiis immergat, et ad externa dilabatur, ut, cum tempus celebrandi advenerit, ad se revocari, et recolligi non possit. Proxime ante Sacrum terrenis omnibus cogitationibus abiectis, omnique seposita rerum agendarum sollicitudine, mentem erigat ad coelestia. Perpendat qua devotione se sentiat ad celebrandum incitari, quo fine moveatur. Conscientiam excutiat, et si aliquam ei maculam inesse deprehenderit, sacramentali confessione eluat cum intimo doloris sensu, et firmo proposito emendationis. Tum breve aliquod tempus sumat, quo fidem mysterii excitet, charitatem accendat, passionem Domini commemoret, dirigat intentionem, et Dei opem sibi et aliis flagitet. Auxilium quoque B. Virginis et Sanctorum ferventer et humiliter implorabit. Horum actuum et affectuum formulas supra descripimus cap. 4. quas sibi quisque in brevissimas aspirationes redigere poterit pro suo captu et devotione.