Memoria memor ero, clementissime Pater et labescet in me anima mea: omniumque dolorum et passionum, atque acerbissimae mortis Filii tui Domini mei Iesu Christi cum gemitibus, et lacrymis recordabor, quia ipse salus et vita mea ante oculos tuos pependit in ligno, offerens se tibi in holocaustum pro mea et totius mundi salute. Hanc autem oblationem vivam, quam tu misisti in miseratione multa ad altare crucis immolandam pro nobis, hanc eandem tibi nunc offero, passionem eius et mortem recolens ac representans: sicut ipse praecepit, cum dixit, ut idem in eius commemorationem faceremus. Recordare itaque humilitatis eius, patientiae, charitatis, mansuetudinis, et obedientiae. Respice labores eius, ieiunia, contemptus, contumelias, vincula, irrisiones, et iniquam condemnationem. Respice in faciem Christi tui, et intue re speciosum forma prae filiis hominum, opprobriis, iniuriis, verberibus, livoribus, contusionibus ita deformatum, ut non sit ei species, neque decor. Vide caput nobilissimum spinarum punctionibus transfossum, et percussionibus attritum. Vide genas modestissimas sputis foedatas, alapis caesas, sanguine cruentatas. Vide oculos benignissimos lacrymis perfusos et ad ignominiam velatos. Vide os suavissimum siti ardentissima cruciatum, et felle atque aceto potatum. Vide dorsum, supra quod fabricaverunt peccatores, verberibus dilaniatum, et humeros crucis pondere oppressos. Vide brachia amabilissima funibus devincta, et in cruce crudeliter extensa. Vide manus innocentissimas durissimis clavis perforatas. Vide pedes delicatos tot itineribus defatigatos, ac cruci tandem affixos. Vide Corpus venerabile pro nobis in cruce suspensum, vulneratum, mortuum et sepultum. Vide Sanguinem pretiosissimum usque ad minimam guttam pro nostra salute misericorditer effusum. Haec enim tibi offero et repraesento, omni quo possum devotionis affectu suppliciter orans, ut ipsa pietas, qua Filium tuum pro nobis tradidisti, te omnibus misereri compellat, pro quibus ille factus obediens usque ad mortem, crucem subire dignatus est. Amen.