Gratias ago tibi, Domine Pater et dux vitae meae, quia non secundum peccata mea fecisti mihi, sed superexaltasti misericordiam iudicio, et proiecisti in profundum maris omnia delicta mea. Atque utinam possem tantam in me contritionem excitare, quantam habuerunt pro peccatis suis sanctus Propheta David vir secundum cor tuum, sanctus Petrus Princeps Apostolorum, ac reliqui poenitentes: quam libenter totus in lacrymas diffuerem, donec lavarentur iniquitates meae, et ostenderes mihi placatum vultum tuum! Sed facta est anima mea sicut terra sine aqua tibi, et aruit sicut testa virtus mea: cumque omni virtute destitutus sim, hoc solum habeo residui, ut oculos meos extollam ad Redemptorem meum, eiusque lacrymas offeram tibi, quas ille pro me uberrime effudit, ut iis placatus aperias mihi ianuas misericordiae tuae, et suscipias me servum fugitivum venientem ad te, et ab inimicis fugientem. Respice in me et miserere mei, Domine patiens et misericors; loquere ad petram cordis mei, et percute virga virtutis tuae, ut fluant aquae compunctionis, aquae salutares, quibus sanabitur, et dealbabitur anima mea. Confirma hoc quod operatus es in me, tibi que grata et accepta sit confessio mea, atque omnem eius defectum suppleat pietas et misericordia tua. Misericordiam tuam imploro, et veniam postulo cum inviolabili proposito deinceps non peccandi, et studio virtutum sedulo incumbendi, te mihi vires subministrante, qui non deseris sperantes in te. Ne patiaris me diutius vagari post vanitatem vitae huius, transeunt enim dies et dies, anni et anni, et ecce nihil proficio. Convertere ergo, et deprecabilis esto super me indignissimum servum tuum, et noli sic attendere malum meum, ut obliviscaris bonum tuum: nam si ego commisi unde me damnare potes, tu non amisisti unde me salves, et recipias in gratiam tuam, Deus meus adiutor meus, Qui vivis et regnas in secula saeculorum. Amen.