Sancta Trinitas unus Deus, rerum omnium principium et finis, cuius potentia, sapientia, bonitas, magnitudo incomprehensibilis est, toto corde et corpore prostratus adoro te; tibi hodie sacrificium offerre intendo Corporis et Sanguinis Domini Iesu Christi, pure propter te, ad maiorem tuam gloriam, in protestationem supremi dominii tui in omnes creaturas, et nostrae subiectionis ac omnimodae dependentiae a te: in recognitionem infinitae tuae perfectionis: beatitudinis, et gloriae, omniumque operum tuorum, quae summopere gaudeo a nulla creatura digne posse aestimari, nisi a te, Pater omnipotens, aeterne Deus, et ab Unigenito tuo Salvatore nostro, qui tecum, et cum Spiritu Sancto unus est Deus, unus est Dominus; quem ideo tibi in sacrificium laudis offero tua infinita maiestate dignissimum, in cultum latriae tibi soli debitum, cum omnibus obsequiis, laudibus et adorationibus, quibus te olim glorificavit in terris: una cum meritis, laudibus, et adorationibus B. Virginis Mariae, omniumque Angelorum, et Sanctorum. Quis enim ego sum vermiculus terrae, et opprobrium hominum, ut audeam faciem meam levare ad te, et aspicere altitudinem coeli? Christi igitur filii tui, et omnium electorum meritis onustus accedo ad te, eorumque nomine et affectu abiicio me corpore et spiritu ante thronum Divinitatis tuae, ut intelligat universus orbis me esse opus manuum tuarum, et tanquam nihilum ante te. O quam gratum et iucundum mihi foret per omnes undique regiones omnes homines videre in genua provolutos te adorare: sed quia plerique te non cognoscunt, vel cognitum non venerantur, pro his quoque te adoro, teque humillime deprecor, ut hanc oblationem Filii tui suscipere digneris in supplementum peccatorum et blasphemiarum quibus perditi mortales te offendunt sive in terra, sive in inferno. Tibi gloria in saecula. Amen.