Ad mensam convivii tui a te vocatus et invitatus, Domine Iesu, summum bonum meum, et felicitas sempiterna, parere quidem vocanti vellem, teque amanter et devote suscipere; sed contremisco valde, cum meam intueor foeditatem, contremisco a voce Apostoli tui dicentis: Si quis manducaverit panem hunc, et biberit calicem Domini indigne, reus erit Corporis et Sanguinis Domini. Mira enim res est, et portento simillima. Pascor coelesti pane, quo saturari possunt infiniti mundi: potor praeclarissimo vino, quo ardentissima Angelorum sitis extinguitur; et fame ac siti aresco: omne coeli guadium intus fero, et terrae illecebris irretiri non desino, vanaque solatia a creaturis emendico: ad Deum excelsum, fontem omnium bonorum quotidie accedo, et sub specie panis et vini ipsum quotidie sumo; et non solum non rapior cum Paulo in tertium coelum, sed terrae totus adhaereo, omnisque mea sollicitudo terrae famulatur et corpori, nulla coelo. Hae sunt angustae, quae me undique premunt, haec consternatio mea magna nimis. Vereor enim ne quod in salutem constituisti, in iudicium et condemnationem accipiam. Nunquid ergo fugiam a facie tua cum impio Cain, aut abscondam me cum Adamo, eo quod nudus sim, et audierim vocem tuam? Absit. Scio enim quia maior est misericordia tua quam miseria mea: maior est clementia tua quam iniquitas mea. Si foedus, si infirmus, si nudus sum; tu me potes mundare, sanare, vestire. Ad te igitur cum timore et tremore confugio, ut me vestias, sanes et purifices. Abstrahe cor meum a caeteris omnibus extra te, in quibus nihil est nisi vanitas et afflictio spiritus. Sentiat mens mea dulcedinem praesentiae tuae: gustet quam suavis es, ut amore tuo capta nihil quaerat extra te, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.