Scotus Academicus, Tomus sextus: De Legibus Divinis et Humanis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Legibus Divinis, et Humanis
Disputatio I: De Legibus in Communi
Quaestio I: De natura, et definitione legis
Quaestio II: Utrum lex necessario debeat esse ad bonum commune ordinata, et communitati praescripta
Quaestio III: Sitne de ratione legis ut justa sit, justeque feratur, et quod obliget in perpetuum, idque sub praescripto
Disputatio II: De Lege naturali
Articulus I: De nativae Legis essentia, principiis, et partibus
Quaestio I: Quid sit et in quo formaliter consistat legis naturalis essentia
Quaestio II: Quotuplex sit lex naturalis
Certum esse quod Lex Naturalis sit una, 1. unitate luminis, quia unico lumine naturali hominem illustrat, et ei dictitat ac demonstrat quid agendum sit, quidve omittendum. 2. Unitate principii, quia unicum Deum habet Legislatorem et Auctorem. 3. Unitate finis, quia in hunc unicum finem collineat, ut hominem constituat rectum secundum inclinationem naturam. An autem sit etiam una Unitate praescripti, hic erit resolvendum. Sensus autem huiusce quaestionis potest esse triplex: Primus, an eadem Legis naturae praescripta communia sint apud omnes. Secundus, an illa praescripta plura sint, an vero unicum. Tertius, an ex hypothesi quod plura sint, ad unicum possint revocari.
Notandum 2. Praecepta legis naturae esse duplicis generis; alia nempe sunt generalia, et omnibus hominibus nota, qualia sunt ista; bonum est faciendum, malum fugiendum: quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, etc. Alia vero propria et particularia, quae ex his principiis generalibus inferuntur: idque dupliciter; vel enim deducuntur facili negotio, et absque ulla difficultate, quale est istud: alienum invito domino detinendum non est: vel nonnisi magna cum diligentia ex principiis generalibus possunt inferri, quale est istud: pecunia non est mutuo danda ad usuram. Quaeritur autem an haec utraque praecepta legis naturae apud omnes prorsus homines eadem sint, vel possint esse diversa.
Notandum 3. Praecepta legis naturae tam generalia quam particularia spectari posse vel quoad certitudinem, vel quoad notitiam, et evidentiam. Certum est autem quod generalia certiora sint et notiora particularibus, quippe cum per ipsum ingenitum rationis lumen innotescant: unde quemadmodum in speculativis, prima principia, quae per intelligentiam deprehenduntur, longe sunt certiora et notiora conclusionibus ex eis per scientiam illatis: ita etiam in practicis, prima praecepta, quae sunt matrices regulae rerum agendarum, longe videntur esse certiora praeceptis particularibus quae ex eis inferuntur.
His ita praemissis, tria hic supersunt determinanda; Primum, an generalia praecepta legis naturae sint eadem apud omnes prorsus homines quovis in statu consideratos. Secundum, an praecepta particularia eandem vim, certitudinem, et notitiam apud omnes habeant. Tertium, an plura sint in quolibet homine praecepta legis naturae, et qualiter invicem ordinentur.
Conclusio prima. — Lex naturalis eadem omnino est in omnibus hominibus quovis in statu spectatis, quantum ad principia generalia. Haec est communis apud Theologos, et Iurisperitos.
Probatur, primo quidem, quia haec lex est veluti proprietas consequens non rationem propriam, et particularem alicuius individui, sed specificam naturam: sed haec natura eadem est in omnibus: ergo et ipsa lex. Deinde, quemadmodum in speculativis prima principia nota sunt, quorum veritati nemo dissentire potest; ita in practicis quoad principia prima et praescripta generalia, est eadem veritas, eademque rectitudo omnibus nota. Denique, ubique et semper agnoscitur et pro certo habetur bonum esse amplectendum, malum esse fugiendum: alteri non esse faciendum quod tibi fieri non vis: adeoque haec praecepta omnibus et ubique sunt pervia.
Dices. Diversae nationes varias statuerunt leges naturalibus praeceptis contrarias: nam Iulius Caesar lib. 6. De bello Gallico refert apud Germanos furtum olim non fuisse improbatum, sed permissum. Idem de Lacedaemonibus refert Castro ex Plutarcho lib. De lege poenali, cap. 14. Similiter refert Plutarchus in vita Lycurgi adulterium ab eo fuisse probatum tamquam naturae permissum: sed furtum, et adulterium in ipsa legis naturae praecepta pugnant: ergo haec non videntur omnibus nota. —
Distinguo maiorem: statuerunt plurima Gentes leges adversantes naturae praeceptis generalibus, et quae se habent instar primorum principiorum in practicis, nego maiorem: adversantes praeceptis particularibus, et quae ex prioribus inferuntur, concedo. Quemadmodum enim licet omnes homines conveniant in primis principiis speculativis, nec ullus eorum veritatem in dubium revocet; nihilominus plerumque invicem pugnant circa conclusiones ex illis principiis illatas: ita a simili, quamquam omnes homines invicem convenient in praeceptis generalibus per legem naturae praescriptis: tamen a vero possunt deviare, dum ex generalibus illis principiis leges particulares inferunt quasi naturae convenientes: unde non mirum si leges illae speciales a diversis Nationibus sanctae non solum inter se, sed etiam cum ipsis generalibus naturae praeceptis pugnent.
Dices 2. Lex naturae ea est quae potissimum in Evangelio continetur, ut habetur dist. 1: atqui quod in Evangelio continetur non est commune omnibus; Non enim omnes obediunt Evangelio, inquit S. Paulus ad Rom. 10. Ergo lex natura non est una apud omnes. —
Respondeo ad minorem, eam non sic esse intelligendam, quasi omnia quae in Evangelio continentur sint de lege natura, sed tantum illius propositionis sensus est, quod quae sunt de lege natura plenarie in Evangelio traduntur: unde cum Gratianus dixisset, Ibi ius naturae esse quod in lege, et Evangelio continetur: statim explicando subiungit: Quod quisque iubetur alteri facere quod sibi vult fieri; in qua legis natura maxima plurima legis Evangelicae maximae fundantur.
Conclusio secunda. — Praecepta particularia legis naturae, quae ex generalibus inferuntur, ut plurimum eadem sunt apud omnes: deficiunt tamen interdum apud plurimos, tam quoad rectitudinem eorum, quam quoad ipsorum notitiam. Haec pariter est communis quantum ad utramque partem, quarum Prior per se patet: plurima namque ex principiis particularibus quae ex generalibus inferuntur vera sunt, et ut vera habentur ab omnibus. Posterior vero pars ostenditur; quia contigit interdum quod conclusiones ex principiis generalibus deductae non sint rectae; sic v. g. ex illo principio generali depositum est domino reddendum, non est recta haec quae infertur conclusio: ergo depositum est reddendum domino repetenti illud in perniciem patriae. Ratio autem huius rei est, quod principia communia operabilium in eventibus particularibus patiuntur instantiam, et distinctionem. Nam discrimen est inter conclusiones speculativas, et practicas ac operabiles, quod speculativae habent eandem veritatem perpetuo, et apud omnes; practicae non ita, eo quod sint de rebus particularibus quae varias circumstantias admittunt, secundum quas conclusiones illae variantur. Unde fit quod ex mutatione circumstantiarum, id quod iustum ac rectum erat desinit esse rectum, et iustum. Quapropter licet verum sit perpetuo in speculativis quod numerus impar non possit dividi in duas partes aequales; tamen in practicis non est perpetuo verum depositum, v. g. esse domino repetenti reddendum; nam in iis circumstantiis in quibus repeteretur in perniciem reipublicae, non esset domino petenti restituendum; quia bonum privatum cedere debet bono publico. Constat igitur quod lex natura non sit una apud omnes secundum rectitudinem praescriptorum particularium. — Constat pariter eam etiam interdum non esse unam et eundem apud omnes secundum notitiam, et illationem eiusmodi praescriptorum ex principiis generalibus; quia rectum iudicium in rebus agendis impeditur aliquando aut per passionem, quae rationis usum pervertit, aut per malam consuetudinem, aut per depravatam naturae ipsius habitudinem; quo fit ut latrocinia quibusdam gentibus visa fuerint non iniusta; apud alias usura non fuerint recta; apud plerasque simplex fornicatio inter crimina locum non habuerit. — Hinc etiam fit quod de quibusdam praeceptis illatis ex praeceptis generalibus minus interdum constet apud Theologos quam de aliis praeceptis, quod inde fit, quia quanto magis conclusio distat a principiis, tanto minus est evidens; sic v. g. ex hoc principio, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, sequitur evidentissime: ergo adversus alterum non est proferendum falsum testimonium: sed non ita evidenter colligitur: ergo non est dicendum mendacium pro vita hominis conservanda: similiter ex eodem principio evidentissime colligitur non esse furandum: sed non ita evidenter sequitur, non esse pecuniam suam ad usuram mutuo dandam: quamvis haec duo, non est mentiendum pro conservanda vita hominis, et non est danda pecunia ad usuram, sint aeque legis naturae praecepta, ac duo posteriora, videlicet non est proferendum falsum testimonium, et non est furandum.
Conclusio tertia. — Lex naturalis unum habet primum principium ex quo cetera velut ex fonte derivantur, et ad quod tamquam ad caput revocantur, nempe: bonum est faciendum, malum est fugiendum. Haec pariter communis est apud Theologos, et
Probatur: Ut se habent principia ad rationem speculativam, ita se habent ad rationem practicam: at sicut in speculativis hoc principium, impossibile est idem simul esse, et non esse, ideo censetur esse primum omnium principiorum, quia ex ipso inferuntur omnes conclusiones scientiae, et per illud probantur: pari ratione in practicis hoc principium, bonum est faciendum, malum fugiendum, primum est, et capitale; quippe cum ad istud caetera revocentur, et per illud firmantur: ergo revera hoc principium erit primum. Probatur minor a paritate rationis; quia sicut in speculativis omnia principia revocantur, et firmantur per primum, quod fundatur supra rationem entis, et non entis, inter quae non est medium; ita pariter in practicis omnia legis naturae praecepta revocantur ad istud, bonum est faciendum, et malum fugiendum, quod utique inductione facile sic probari potest. Triplicis namque generis sunt naturae praecepta, quorum aliqua respiciunt hominem ut est substantia: aliqua ut est animal; alia denique ut est rationalis; nam cum bonum sit obiectum appetitus seu inclinationis quot sunt distinguendae inclinationes in homine quibus in bonum naturale tendit, tot sunt naturae legis praecepta in eo distinguenda; siquidem nativa lex ad id unicum ordinatur, ut hominis inclinationes rectificet, et in id quod sibi conveniens est, dirigat: sed est aliqua inclinatio in homine, quatenus est ens, et substantia: nimirum inclinatio ad conservationem sui esse, et ad comparationem eorum omnium quae suae conservationi, et utilitati deservire possunt: est insuper in eo inclinatio quatenus animal, ad conservationem suae speciei, generando sibi simile: est pariter in eo inclinatio quatenus est rationalis, ut societatem ineat non solum cum caeteris hominibus, et vitam socialem ac politicam ducat, sine aliorum offensione, sed etiam cum Deo ut Auctore naturae, ad quem totus ordinatur, et cuius cognitionis et dilectionis est capax: ergo pariter triplicis generis praecepta in lege naturae distinguenda sunt, quibus homo dirigatur et reguletur. Primo respective ad seipsum, decenter vivendo secundum inclinationem a natura insitam, qua fertur ad conservationem sui in cibo et potu, et in arcendis sibi nocivis. Secundo, respective ad communicandam naturam suam alteri, quo fertur ad conservationem speciei decenter generando sibi simile. Tertio denique, decenter vivendo in ordine ad Deum, et homines quibuscum societatem inire debet. Ad primum genus temperantia suppeditat praecepta de cibo, et potu moderate sumendis; fortitudo autem subministrat vim, et robur ad repellenda nociva vitae conservationi. Ad secundum spectant praecepta castitatis, et prudentiae, quibus decenter fiat propagatio, et liberorum educatio. Ad tertium vero pertinent praecepta religionis, iustitiae, etc. quibus possit, et Deum colere, et honorare parentes, et superioribus obsequi, et cum cunctis ita vivere ut neminem offendat. — Huc revocanda sunt ea quae legimus apud S. Ambrosium, comment. in cap. 5. epist. ad Rom.
Lex naturalis tres habet partes, cuius prima haec est, ut agnitus honoretur Creator, nec eius charitas et maiestas alicui de creaturis deputetur. Secunda autem pars est moralis, hoc est, ut bene vivatur, modestia gubernante. Convenit enim homini habenti notitiam Creatoris vitam suam lege frenare, ne frustratur agnitio. Tertia vero pars est docibilis, ut notitia Creatoris Dei, et exemplum morum caeteris tradatur, ut discant quemadmodum apud Creatorem meritum collocatur.
— Haec autem omnia praecepta facile revocantur ad primum, et capitale praeceptum, nempe bonum est faciendum, malum fugiendum; adeoque hoc praeceptum est primum, et capitale ad quod caetera revocari possunt.