Scotus Academicus, Tomus sextus: De Legibus Divinis et Humanis

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus sextus: De Legibus Divinis et Humanis

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Legibus Divinis, et Humanis

Disputatio I: De Legibus in Communi

Quaestio I: De natura, et definitione legis

Quaestio II: Utrum lex necessario debeat esse ad bonum commune ordinata, et communitati praescripta

Quaestio III: Sitne de ratione legis ut justa sit, justeque feratur, et quod obliget in perpetuum, idque sub praescripto

Disputatio II: De Lege naturali

Naturalem legem singulis hominibus inesse, nemo rationis compos denegabit. Homo namque, ait S. Bernardus lib. De diligendo Deo, innatam nec ignotam sibi legem habet, quae facienda ac prosequenda, quaeve omittenda, et fugienda sint interius dictante rationis lumine demonstrat. Quam utique legem, ait Apostolus, habemus scriptam in cordibus nostris, quo fit, ut Gentes quae legem non habent, supple Mosaicam, aut Evangelicam, naturaliter ea quae legis sunt faciunt. Eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, quibus scilicet cogitationibus et disceptationibus conscientia utitur, ut hominem bene aut male egisse convincat, eumque apud Deum accuset. — Hanc veritatem luculenter expendit S. Augustinus in Psal. 57. scribens:

Manus Formatoris nostri, inquit, in ipsis cordibus nostris veritas scripsit: quod tibi fieri non vis ne facias alteri. Hoc et antequam lex daretur nemo ignorare permissus est, ut esset unde iudicarentur, et quibus lex non esset data; sed ne sibi homines aliquid defuisse quererentur, scriptum est et in tabulis, quod in cordibus non legebant. Non enim ea scriptum non habebant, sed legere nolebant: appositum est oculis eorum quod in conscientia videre cogerentur, et quasi forinsecus admota voce Dei, et ad interiora sui homo compulsus est, dicente Scriptura, in cogitationibus enim impii interrogatio est; ubi interrogatio, ibi lex: sed quia homines appetentes ea quae foris sunt etiam à seipsis exules facti sunt, data est etiam conscripta lex; non quia in cordibus scripta non erat, sed quia tu fugitivus eras cordis tui, ab illo qui ubique est comprehenderis, et ad te ipsum intro revocaris. Propterea scripta lex quid clamat eis, qui deseruerunt legem scriptam in cordibus suis? Redite praevaricatores ad cor. Quis enim te docuit nolle accedi ab altero ad uxorem tuam? Quis te docuit nolle tibi furtum fieri? Quis te docuit nolle iniuriam pati? et quid ullum vel universaliter, vel particulariter dici potest? multa enim sunt, de quibus singulis interrogati homines, clara voce respondeant, nolle se pati. Age, si non vis pati ista, numquid solus es homo? Nonne in societate istius generis humani? Qui tecum factus est, socius tuus est: et omnes facti ad imaginem Dei, nisi terrenis cogitationibus conterant quod ille formavit. Quod ergo tibi non vis fieri, alteri noli facere. Vel ut brevius ait lib. 2. Confess., cap. 4. Lex tua, Domine, in cordibus hominum scripta est, quam nec ulla unquam delet, aut delebit iniquitas. Ad idem pertinet quod ait S. Amb. lib. 9. epist. 17. Ea lex, inquit, non inscribitur, sed innascitur, nec aliquâ percipitur lectione, sed profluo quâdam naturae fonte in singulis exprimitur. Eamdem veritatem clare explicat regius Vates, Psal. 4. ubi cum dixisset, multi dicunt, quis ostendit nobis bona? statim respondet: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: quod de lumine naturalis rationis, quo discernitur quid sit bonum, et quid malum, intelligendum est. — Id ipsum praeiverat Philo Iudaeus in libro quem inscripsit: quod omnis vir bonus sit liber. Lex, inquit, mentiri nescia est recta ratio, quae lex, non huic aut illi mortali mortalis, non in chartis aut columnis exanimis exanima, sed corrumpi nescia, quippe ab immortali natura insculpta in immortali intellectu. Tertull. De corona militis: Quae res igitur Dei legem habens communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis. Eadem veritas ratione firmatur. Etenim non minori cura Deus homini creaturarum omnium praecellentissimè suppeditarit media quibus finem sibi debitum posset assequi, quam interioribus creaturis: sed inferioribus creaturis, rationis ac etiam vitae expertibus, vires et inclinationes impressit ac indidit secundum quas aguntur, et in suos fines diriguntur: ergo potiori iure creaturae rationis ac libertatis compoti debuit edere quamdam legem, secundum quam modo sibi connaturali ageret, et seipsam in suum finem dirigeret: haec autem lex naturalis appellatur: adeoque est admittenda. Deinde, habemus ingenitum lumen quo prima principia rerum agibilia possumus detegere, absque ullo acquisitae scientiae beneficio: ergo pari ratione habere debemus idipsum innatum lumen, quo rerum agibilium communia principia deprehendamus. Hoc autem ingenitum lumen naturalem legem appellamus: subindeque est admittenda. Denique, homo ad societatem natus est, adeoque à natura ipsa habere debuit quo perfectam societatem inire posset: at, ut mox diximus ex S. Augustino, non potuit ita institui, nisi per innatam legem novisset non esse alteri faciendum, quod sibi fieri nollet: ergo etc. His igitur ita praemissis, tria hic supersunt de naturali lege declaranda: Primum quid et quotuplex illa sit. Secundum, quaenam eius praecepta. Tertium, qualiter sit immutabilitati aut mutationi obnoxia. Quae utique tribus in sequentibus Articulis suscipimus explicanda.

Articulus I: De nativae Legis essentia, principiis, et partibus

Mirum sane quod ipsa nativa lex sit ipsum ingenitum homini lumen, quo prima rerum agibilium elementa deprehendit; nec tamen sui ipsius naturam homini demonstret. Nusquam enim magis inter se videntur pugnare Auctores quam in assignanda ipsius legis essentia. Quidam enim cum Vasquezio lib. 2. disp. 150. cap. 3. docent legem naturalem esse ipsam naturam rationalem secundum se spectatam, quatenus videlicet ratione suae essentiae talis est ut aliquae actiones sint illi moraliter convenientes, et idcircò honestae: aliae repugnantes, et ideo indecentes. Nonnulli cum nostro Alensi 3. p. q. 27. memb. 2. existimant legem naturalem esse habitum quemdam, non quidem acquisitum seu potentiae superadditum, sed ipsum lumen intellectuale in actu primo spectatum, et quatenus est vis discernendi honestum et turpe moraliter. Alii cum Gabriele, et Almaino affirmant legem naturalem esse dictamen rationis, non quidem praecipientis, sed solum indicantis et ostendentis quid consentaneum sit aut dissentaneum naturae rationali: docentque legem naturalem non esse imperantem, sed solum indicantem, eo quod nullum habeat adiunctum, nec includat superioris imperium. Caeteri vero contendunt legem naturalem non solum cum dictamine boni et mali consistere; sed etiam in praecepto divino, quo Deus voluit homines teneri ad ea implenda et praestanda quae per ipsum rationis lumen, ipsamque rationis legem facienda aut omittenda dictitantur. Quarum sententiarum quanam verior nobis videatur, aperiet

Quaestio I: Quid sit et in quo formaliter consistat legis naturalis essentia

Etsi lex Naturalis, Synderesis, et Conscientia pro uno eodemque à SS. Patribus interdum usurpentur; maxime tamen invicem discrepant: nam lex Naturalis est ipsa divinae voluntatis ordinatio nobis impressa à Deo quatenus est Auctor, et Rector naturae; Synderesis vero est ipsum naturale lumen intellectus quo divinam illam ordinationem novimus: Conscientia autem est iudicium practicum intellectus circa aliquid agibile vel omissibile in particulari. Synderesis versatur circa principia agibilia sine ullo discursu: synderesis nullus potest subesse error, nullaque dubitatio, opinio, oblivio, ignorantia, et inadvertentia; nullus enim potest aut potuit unquam negare, dubitare, oblivisci, vel ignorare in genere malum esse fugiendum, bonum amplexandum etc. Conscientia vero nonnisi praeviâ rationis illatione sua interdum iudicia practica profert, adeoque subiacet dubitationi, oblivioni, et errori; unde provenit tam varia tamque multiplex conscientiae diversitas, et partitio in rectam, erroneam, certam, dubiam, etc. Quod non solum contingit pro diversitate hominum, sed etiam pro diversitate temporis respectu eiusdem hominis; idem enim homo pro diversis notitiis, in diversa oppositaque iudicia dissolvitur; hinc saepe nobis displicet quod placuerat; saepe arridet quod fuerat odiosum. Lex vero naturalis apud omnes prorsus nationes, et quovis tempore, eadem semper dictitat, semperque sibi constat, et sibi conformis est, nisi aliunde impediatur. Notandum 2. Naturam rationalem spectari posse dupliciter: uno modo secundum se, et quatenus ratione talis essentiae quam habet, quaedam sunt illi convenientia, et alia disconvenientia: alio vero modo quatenus vim habet iudicandi de his quae sibi conveniunt, vel disconveniunt, mediante rationis naturalis lumine. Rursus posteriori modo sumpta rationalis natura quatenus iudicativa de convenientibus, vel disconvenientibus, potest bifariam considerari; nempe vel quatenus per iudicium illud solum indicat, et ostendit quid agendum sit; quidve omittendum: vel prout habet adiunctum divinum praeceptum obligans hominem, ad id exequendum quod ipsa nativa lex ipsi indicat et demonstrat: ita quod haec lex non solum illativa sit et ostensiva, sed etiam obligativa sit et praeceptiva. Notandum 3. Certum esse legem naturalem divinum esse donum descendens à Patre luminum, et à Deo effective procedere; quia Deus est prima causa bonorum omnium naturalium, inter quae maximum est rectae rationis lumen, et usus: tum quia omnis veritatis manifestatio procedit à Deo, ut diserte docet S. Paulus ad Rom. 1. ubi cum dixisset, revelatur ira de coelo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum qui veritatem Dei in iniustitia detinent; postea aperiens cur vocet veritatem Dei, subdit: quia quod notum est Dei manifestum est in illis, Deus enim illis manifestavit, utique per naturale lumen rationis, et per visibiles creaturas, quarum aspectu invisibilia Dei cognosci possunt. Constat igitur Deum esse effectorem, et quasi Doctorem legis naturae: sed difficultas solvenda remanet an ipsa nativa lex non solum à Deo effective, et tamquam à primâ causâ, sed etiam praeceptivè, et tamquam à legislatore praecipiente procedat. His ita praemissis, tria hic supersunt determinanda: Primum, quod nativa lex non sit ipsa rationalis natura entitas, et essentia. Secundum, quod non sit pariter aliquid se habens per modum habitûs. Tertium, denique quod consistat in actuali iudicio, et dictamine intellectus non solum ostensivo, sed etiam imperativo. Conclusio prima. — Ius naturale in quo lex naturalis fundatur non rectè definitur à iurisperitis cum Iustiniano: quod natura omnia animalia docuit. Haec Conclusio communis est non solum inter Theologos, sed etiam inter nobiliores Iurisconsultos, qui unanimi consensu fatentur bruta animantia esse iuris sicut et rationis expertia. nam inter quos ius est, inter eos et ratio et aequum et bonum et iustitia, et lex ordinata societas sit necesse est: horum autem incapaces sunt brutae animantes, ut praeclare docet Lactantius, lib. 1.

In omnibus, inquit, animalibus quae sapientia carent, videmus conciliatricem sui esse naturam. Vocant enim alias ut sibi prosint: nesciunt enim quia malum est nocere. Homo vero quia scientiam boni et mali habet, abstinuit se à nocendo etiam cum incommodo suo. Idem praeiverat Hesiodus scribens: Humano generi nam lex datur à Iove Summo / Quippe feras, pisces, avium genus altivolantium / Mutua se vertunt in pabula, iuris egentes. / Iustitia at nobis quo res est optima cessit. Unde Aristoteles 5. Ethicorum, cap. 1. et Cicero, lib. 1. De Officiis, diserte pronuntiant, in equis et leonibus iustitiam non dicimus. Et Plutarchus in vita Catonis maioris: lege et iustitia adversus homines tantum natura utimur. Hinc Polybius proferens rationem cur homines aegre ferant iniurias in parentes et beneficos, scribit lib. 6: Quoniam enim humanum genus hoc aliis animantibus distat, quod mente ac ratione utitur, omnino credibile non est tam alienum à naturâ suâ actum ab ipsis dissimulatum iri, ut in aliis animantibus: sed quod factum est revocatum iri ad animam cum offensae significatione. — Ex his manifestum fit bruta animantia non esse iuris capacia, ac proinde ius naturale non recte describi quod hominibus eque ac belluis proprium sit, nec verum esse quod ait Iustinianus: ius illud non humani generis tantum esse proprium, sed omnium animalium quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune esse. Dices 1: Quae eandem cum homine, propter violatum ius naturale, poenam subire tenentur, eidem iuris naturalis obligationi obstringuntur et subiacent: at ita est de brutis animantibus: siquidem Genesis 9. testatur Deus homicidium tam in belluis quam in hominibus se vindicaturum; sanguinem, inquit, animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis. Et Exodi, XXI, v. 28: si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius. Igitur etc. — Respondeo, haec ideircò divinitus sancita esse et praescripta, non quod alicuius criminis reae censendae essent brutae animantes, et violati ab eis iuris naturalis postularentur: sed ad maiorem effusi humani sanguinis et homicidii detestationem. Vetusta enim est Hebraeorum sententia, verbis illis denotari ac cohiberi caedem humanam à bruto ex hominis instigatu factam, quia ut refert Salomon Iarchius in praefatâ Genesis verba: apud homines qui ante diluvium vixerunt, per impietatem mos invaluerat bestias nocentissimas nutriendi, ut scilicet earum auxilio commodius dominarentur, nimirum ut nulla iustitiâ habitâ ratione, in sibi repugnantes illas dimitterent; quam immanitatem ut ab hominibus post diluvium averteret Deus, declarat se vindictam sumpturum de caede humana, non tantum ab ipso homine patrata proprio opere, sed etiam de caed(e) quâ à bestiâ, homine instigante, fieret. — Aliam expositionem administrat Rabbi Isaac Abarbanel in Dirush Tora, nimirum quod illis Genesis verbis declaraverit Deus se nullatenus passurum inultam fore humani sanguinis iniustam effusionem. Ita quod, inquit, si desit homo qui sanguinem ulciscatur, à manu omnis bestiae, seu ab omni bestiâ requiram eum, veluti à bestiâ quae dilaceret homicidam. Et sic in eundem sententiam exsequar. Ubicunque fuerit homo, requiram à eius manu sanguinem occisi, seu vindictam tanti sceleris. — Similiter ad textum Exodi dico cum Seldeno, lib. 1. De Iure naturali, cap. 4. ideircò bovem illum qui hominem occidisset, iussum esse lapidari, non propter violatum ius naturae, sed, aut ideo ne quid, hominis causâ, denuo ab eo…… fieret, aut ut dominus eius in re suâ puniretur, quia negligenter custodisset, ut appositè docet Maimonides in more Nevochim, parte tertiâ, cap. 12. his verbis: quando bestia occidi debuit quando hominem interficiebat, id non fiebat ad poenam ab illâ exigendam, quae domino suo inferretur. Atque inde erat quod prohibebatur ei usus carnis bovis huiusmodi, ut scilicet etiam boum domini maiorem in eis custodiendis diligentiam adhiberent. — Simili ratione urbes apostasiae reae non solum incolae, utpote apostatae, gladio erant ob scelus admissum plectendi, sed etiam iumenta, Deuteron. 13. 16. et 16. ac pecora gladio itidem delenda, et bona caetera comburenda, uti pariter Chananaeorum sculptilia et luci diis gentium dicati, idque non ob culpam à iumentis aut pecoribus nedum à bonis, sculptilibus et lucis admissam, sed ut à apostasiâ, etiam bonorum amore, posteritatis gratiâ, ducti magis deterrerentur aliarum urbium cives, scelerisque tum memoriâ tum novandi eius, quantum fieri potuit, ansâ demeretur. Hinc legimus apud Demosthenem, oratione contra Aristocratem et Pausaniam et Eliacis ex Atheniensium legibus lapidem, lignum, securem, id genus res alias, quoties homicidii instrumenta fuere, in Prytaneo in iudicium deductas velut in poenam, quam tamen eas propriè nemo sanus dixerit. Et Theaginis statua, ex sententiâ Thasiorum Draconis lege, submersa in mare, ob caedem casu suô patrâtam est proiecta, non in statuae poenam, sed homicidii odio. Instabis: Belluae implent ea omnia quae ab ipso iure naturae derivantur et insinuantur: igitur illius sunt capaces. Probatur antecedens primo quidem auctoritate S. Ambrosii qui libro 5 et 6 Hexameron plurimis exemplis probat belluas et aves naturae iura sectari cum vel vetitos diversae speciei atque eorum à quibus ortum ducunt coïtus abhorrent, vel hospitalitatem sectantur, et parentum curam atque vindictam in malefactores, concluditque ex illorum exemplo hominum mores formari ac reformari debere. Cui subscribit S. Hieronymus in commentario ad caput 5. epistolae ad Ephesios, ubi ait: Quod in animalibus et bestiis ipsâ naturae iure praescriptum est ut praegnantes ad partum usque non coeant, hoc in hominibus sciant arbitrio derelictum, ut merces esset eâ abstinentiâ voluptatum. Scribit Aristoteles lib. 9. Historiae Animalium, cap. 47. camelos matrum suarum coitus fugere. Addit Avicenna, lib. 9. De Natura Animalium, quod camelus qui cum matre per curatorem gregis operta ne agnosceretur coïverat, cum sublato operimento matrem agnovisset, camelarium illum morsu interemisse.

Refert etiam Varro, lib. 2. cap. 1. De re rustica, quod Cretae regis equus eadem arte ad matris coitum admissus, statim quod eam agnovit in praecipitium se dedisse. Narrat etiam Guillelmus Alvernus Parisiensis episcopus, parte primâ De Universo, cap. 5.: Tempore meo, inquit, ciconia, tamquam de adulterio convicta per olfactum masculi sui, congregata multitudo ciconiarum, nescio qualiter accusante masculo vel detegente eius crimen, à tota illâ multitudine deplumata utqùe dilacerata est, tamquam consilio aut iudicio omnium esset adulterii iudicata. Variatur de equo qui ignoranter cum matre stuprum commiserat, postquam hoc deprehendit, propriis dentibus sibi genitalia abscidisse, tanquam in seipsum vindicans incestum quem commisisse sibi videbatur, licet ignorans, eo quod operimento abscondita fuisset ei mater eius dum eum cognoscebat. Scribit etiam Plinius, lib. 10. aspidem fuisse conspectam quae suum ipsa catulum necaverit, quod is hospitis filium interemisset. Plura alia his similia ab auctoribus proferuntur exempla, ex quibus apparent iuris naturalis servati à belluis indicia. — Quin etiam Plutarchus libro De Fortuna Romanorum, et Plinius lib. 29. Historiae Naturalis, referunt canes singulis annis supplicium pendere et vivos in fureas figi, quod per eorum silentium nocturnum Capitolium à Gallis captum fuisset, nisi anseres alarum strepitu Romanos ad propugnandum excitassent. unde annuus ipsis ob servatam arcem honor deferebatur. — Respondeo primo, pleraque ex adductis exemplis esse commentitia et excogitata ad pravos hominum mores efficacius arguendos et corrigendos, ducto à brutis animantibus argumento, quòd nimirum qui scelera illa patrarent deteriores essent, et à ratione quam ipsae belluae magis alieni, quâ videlicet solâ naturae instinctû ab istis facinorosis actionibus essent aversae. Quod autem verè belluae à commixtione et coïtu cum parentibus non abstineant, constat ex eo quòd Myrrha incesto patris amore percita canit apud Ovidium, Metamorph. 10:

coeunt animalia nullo Caetera delicto: nec habetur turpe iuvencis Ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx Quasque creavit init pecudes caper; ipsaque cuius Semine concepta est, ex illo concipit ales. Respondeo secundo, bruta animantia plurima ex instinctu naturali praestare quae homines ex rationis ductu efficere solent: in ipsis namque, ut diximus, uti scintillulae et quaedam vestigia rationis illucescunt: ita pariter in eis apparent quaedam semina et vestigia virtutis ac prudentiae. Quocirca ad eorum velut scholam et academiam homines interdum ablegat Scriptura Sacra: sic Salomon Proverb. 6.: vade ad formicam, o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam: quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat in hieme. Sic etiam Christus Dominus discipulos admonet, Matth. 10, ut sint prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. — Ad supplicium à Romanis canibus quotannis inflictum, respondeo hoc schemate velut quodam apologo voluisse singulis annis civibus, praesertim iunioribus, significare qualiter Reipublicae vigiles custodes et detensores praemiis essent afficiendi; socordes vero ac desides poenâ mulctandi. Conclusio secunda. — Lex naturalis non consistit in ipsâ rationali naturâ secundum se spectatâ, quatenus actiones aliquae sunt illi moraliter convenientes, et honestae; aliae verò repugnantes, et inhonestae. Probatur 1. Maior: lex naturalis est vere et propriè dicta lex: sed ipsa natura rationalis praecise sumpta non potest esse propriè dicta lex: ergo lex naturalis in ipsâ consistere nequit. Maior constat ex communi sententiâ Theologorum et Philosophorum, qui de ea loquuntur tamquam de lege vere et propriè dictâ. Probatur minor: lex propriè dicta est ordinatio et constitutio alicuius superioris pro iure suo aliquid decernentis et imperantis: atqui natura rationalis praecise sumpta non est ordinatio: siquidem ordinatio est actus secundus intellectus, et voluntatis; natura autem ipsa est actus primus; adeoqùe non potest censeri ordinatio. Deinde, Effectus legis sunt dirigere, illuminare, obligare, et esse regulam humanarum actionum: sed haec in naturam rationalem immediatè cadere non possunt: proveniunt namque à dictamine rationis, et imperio voluntatis: ergo non in ipsâ naturâ rationali, sed potius in illo rationis dictamine et voluntatis imperio, legis naturalis essentia est reponenda. Consequentia patet, in illo namque essentialiter consistit lex, à quo maxime procedunt effectus legis. Minor verò probatur: nam ante dictamen rationis, quo indicatur vel ostenditur aliquid esse bonum vel malum, non obligatur homo moraliter, nec eius operationes diriguntur aut regulantur ad finem sibi debitum; nec proinde habent rationem moris, ut constat in his qui usu rationis carent, etc. Denique, à lege naturali actiones humanae habent quod sint bonae vel malae: at actiones quae independenter ab omni lege positivâ sunt bonae vel malae, quia nempe pugnant in legem naturae, tales esse nequeunt ex ipsâ naturâ rationali; adeoqùe haec non potest dici lex naturalis. Maior constat. Probatur minor: diversae rationes in actibus non possunt desumi ab eodem termino, sub eadem ratione formali: ergo bonitas, et malitia, quae sunt diversae rationes actuum humanorum, ab eadem naturâ rationali procedere nequeunt, nisi diversae sint in illâ naturâ rationes, per quas uni actui malitiam, alteri bonitatem tribuat: at diversae illae rationes assignari non possunt ex parte illius naturae rationalis: nam non est ratio cur refundere(t) bonitatem in unum actum potius quam in alterum, nisi quia in illo actu aliqua est ratio cur capax sit illius bonitatis potius quam malitiae: adeoqùe independenter ab illâ convenientiâ cum naturâ rationali, talis actus iam ex se habet quod dici possit bonus et honestus. Confirmatur Conclusio expugnando fundamentum adversariorum. Ideircò Vasquez et qui cum eo sentiunt affirmant legis naturalis essentiam in ipsâ rationali naturâ esse constituendam, quia, inquiunt, ipsa rationalis natura est fundamentum, et mensura legis naturalis, et honestatis ipsius, quatenus quaecumque praecipit aut prohibet lex naturalis, per se decent aut dedecent naturam rationalem: sed haec ratio nulla est. Probatur; quia quidquid est fundamentum, et mensura legis aut honestatis, non propterea est lex; siquidem pax et felicitas publica, est mensura et fundamentum legum humanarum, nec tamen propterea sunt ipsae leges humanae. Similiter, pauperis indigentia maior aut minor est fundamentum aut mensura legis aut praecepti faciendi maiorem aut minorem eleemosynam; nec tamen ipsa indigentia censetur esse lex faciendi eleemosynam. Item, finis est regula et mensura mediorum; nec tamen finis dicitur habere rationem legis. Pariter obiectum est regula et mensura actuum; nec propterea censetur esse lex. Ergo pari iure licet natura rationalis sit fundamentum honestatis et regula rectitudinis obiectivae actuum humanorum moralium, non ideo dici potest lex. Addo cum Suarez lib. 2. cap. 4. n. 7. quod si natura rationalis esset lex actuum nostrorum, eo quod illam decent; sequeretur pari modo naturam divinam esse legem actuum divinorum liberorum, quia pariter tales actus illam decent: sed nullus est ex SS. Patribus, ac Theologis, qui hanc sequellam docuerit et probaverit: ergo nec esse debent qui antecedens doceant. Dices: Existente naturâ rationali non potest lex naturalis non existere, sed potest non esse illa Dei ordinatio; quia cum libera sit, Deus potest ipsam ponere vel non ponere: ergo lex naturalis non est ipsa Dei ordinatio; sed potius est natura ipsa rationalis, quatenus est fundamentum convenientiae et honestatis, vel disconvenientiae et inhonestatis actionum humanarum. — Distinguo minorem: Potest non esse divina ordinatio qua creaturam rationalem in finem suum dirigit ex hypothesi quod ipsa natura rationalis existat. Nego absolute; concedo ex hypothesi: licet enim operatio divina ad extra sit absolute libera; tamen ex suppositione quòd divina voluntas decreverit creare naturam rationalem cum sufficienti cognitione ad operandum bonum, et malum, et cum sufficienti concursu ex parte Dei, necnon et liberâ ipsius creaturae facultate ad utrumlibet operandum, implicat quòd Deus ipsam creaturam non ordinet ad suum finem asseqùendum per actus convenientes: adeoqùe pariter implicat, quòd Deus non velit prohibere tali creaturae actus intrinsece malos, et praecipere actus honestos naturaliter necessarios: sicut enim Deus mentiri non potest, quia est suprema veritas, ita etiam non potest non prohibere ea quae sunt opposita honestati, quia est suprema bonitas, et regula rectitudinis ac honestatis: ergo quâ ratione, Deus positâ voluntate revelandi aliquid, necessitatur ad revelandum verum, eo quòd non possit mentiri, quia est suprema veritas: ita ex hypothesi quòd creaturam rationalem instituerit ordinandam in finem, non potest ei actus bonos et honestos non praecipere et actus malos et inhonestos non prohibere, quia est suprema aequitas et rectitudo. Instabis: Absurdum est asserere Deum per voluntatem necessariam obligare suos subditos, siquidem obligatio haec cum sit moralis, procedere debet ab agente morali libero, et libere imperante: quâ ratione nullus Princeps potest seipsum voto vel promissione, aut alio praecepto et imperio obligare, nisi haec obligatio ex plenâ libertate oriatur: quae enim per vim et coactionem fiunt, obligandi vim nullam habent: sed obligatio libere facta potuit non fieri: ergo Deus potuit illam obligationem naturae rationali non imponere ab initio illius formationis; imo etiam potest impositam illam obligationem revocare: subindeque potest existere natura rationalis absque tali obligatione sibi praescripta: at non potest existere sine lege naturali: ergo lex naturalis non in ipsa obligatione superaddita, sed in natura ipsa rationali constituenda est. —

Distinguo minorem: Obligatio libere facta potuit non fieri absolute, concedo; hypothetice, nego. Fateor equidem quod Deus ex libertate sua potuerit abstinere a formandis creaturis rationalibus, et eas in statu connaturali constituendis; et consequenter eas non obligare lege naturali; sed ex hypothesi quod eas creaverit, et in tali statu constituerit, debuit necessario necessitate consequenti illas creaturas intellectuales a se conditas regere, et curare ut vivant contormiter suae naturae, ad idque illas obligare sua auctoritate: quae auctoritas, quomodocumque interponatur, inducit moralem obligationem; moralem dico, non ex eo quod libere sit imposita, ita ut possit non praescribi; siquidem ex hypothesi necessario haec obligatio praescribitur: sed obligatio haec vocatur moralis, ex eo quod inducat ad actiones morales, et imputabiles, ita ut sine peccato nequeant omitti. Neque refert quod haec obligatio sequatur ex necessaria et naturali ordinatione ipsius creaturae rationalis, potest namque aliqua moralis obligatio oriri ex principio necessario et naturali; siquidem obligatio colendi parentes oritur ex naturali generatione ab ipsis accepta.

Dices 2. Sunt aliquae actiones ita intrinsece malae ex natura sua, v. g. odium Dei, ut earum malitia nullatenus pendeat ex dictamine intellectus, vel ex prohibitione extrinseca, et voluntate divina: e converso aliquae sunt ita intrinsece bonae ex natura sua, v. g. colere Deum; ut nullatenus in hoc pendeant ex causa extrinseca: sed aliunde non possunt habere illam malitiam aut bonitatem, nisi quatenus sunt convenientes aut disconvenientes naturae rationali: ergo ipsa natura rationalis habet rationem legis. —

Respondeo, quod in actibus intrinsece bonis, vel intrinsece malis, duplex spectari potest bonitas, et malitia; alia quidem in esse naturae, alia in esse moris. Prima non desumitur ab ordine ad aliquam legem, sed ex convenientia aut inconvenientia ad naturam rationalem, quatenus intelligitur habere inclinationem ad bonum, consideratum in esse naturae antecedenter ad omnem legem. Secunda vero sumitur proxime quidem ex ordine ad dictamen rationis naturalis, remote vero ex ordine ad legem aeternam, quatenus nempe dictamen rationis naturalis est participatio quaedam legis aeternae, habetque rationem legis naturalis in ordine ad ipsos actus.

Conclusio tertia. — Ratio formalis legis innata non constituitur adaequate in ipso lumine habituali, et naturali in actu primo spectato, et quatenus est vis discernendi honesta et turpia, licita et illicita.

Probatur: Omnis lex proprie dicta est ordinatio, ut supra diximus: sed lumen naturale habitualiter sumptum non est ordinatio, sed tantum vis intelligendi: ergo nec in eo reponenda est ratio formalis legis naturalis. Deinde, Deus habet lumen sibi connaturale quo perfectissime cognoscit quaecumque honesta sunt, et turpia: sed Deus non potest dici habere legem naturalem: ergo lex naturalis in ipso lumine habituali non est reponenda. Denique, ut in sequenti Conclusione probatur, lex omnis est iussio, vel prohibitio alicuius superioris: sed ipsum lumen naturale habituale, nec iussio est, nec prohibitio superioris: ergo nec est lex naturalis.

Dices 1. S. Paulus ad Rom. 2. legem vocat, naturalem scilicet conscientiam dictantem quid agendum aut fugiendum sit secundum rationem naturalem; nam cum dixisset, Gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt: eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex: quasi declarans quomodo sibi sint lex, et quae sit illa lex, subiungit: Ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum: censet ergo legem naturalem de qua loquitur esse dictamen naturale rectae rationis, ratione cuius homo est sibi lex. Deinde, SS. Patres pari modo affirmant legem naturalem fuisse nobis a Deo naturaliter insitam et scriptam in cordibus nostris, Deumque illius esse auctorem, quatenus naturae nostrae auctor est et conditor. Sic S. Amb. lib. 1. Epist. 71. Illa lex, inquit, non inseribitur, sed innascitur: nec aliquis percipitur lectione, sed profertur quodam naturae fonte in singulis exprimitur. Et S. Maximus, Centuriis, cap. 13. Lex naturae, inquit, est ratio naturalis quae captivum tenet sensum ad delendam vim irrationalem. Demum Tullius in lib. De Legibus, summa eloquentia, et pene divina voce, ut loquitur Lactantius lib. 6. De vero cultu, cap. 8. legem naturalem describens ait: Est quidem vera lex recta ratio, naturae congruens, diffusa per omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat. Constat ergo ex his legem naturalem positam esse in ipso rationis lumine: non quidem actuali, alioqui cum nihil agimus non maneret in nobis lex naturalis: ergo reponenda est in ipso lumine habituuali. —

Respondeo, praefatas auctoritates nihil aliud probare, quam legem naturalem interdum pro conscientia, et synderesi accipi, quatenus videlicet dictitat quid agendum, quidve omittendum sit, sicut conscientia. Nihilominus, ut iam observavimus in primo Notabili, lex naturalis a conscientia in pluribus discrepat: nam lex dicit regulam generaliter constitutam circa agenda: conscientia vero dicit dictamen practicum in particulari; unde conscientia latius patet quam lex naturalis, quia non tantum applicat legem naturalem, sed etiam quamcumque aliam, sive divinam, sive humanam. Deinde, conscientia non solum applicare solet veram legem, sed etiam existimatam; hinc interdum datur conscientia erronea: lex autem erronea dari non potest: nam eo ipso non esset lex, quod maxime verum est de lege naturali quae Deum habet auctorem. Denique, lex proprie fertur circa agenda; conscientia autem versatur circa ea quae iam facta sunt; et ideo illi tribuitur non solum ligare, et obligare, sed etiam accusare, testificari, damnare, et cruciare.

Obicies 2. Quidquid est in animis nostris, vel est potentia, vel passio, vel actus, vel habitus: atqui lex naturalis non est potentia animae, nec passio, nec actus; alioqui cum nihil agimus, non maneret in nobis lex naturalis: ergo est habitus. —

Respondeo ad minorem, legem naturalem non esse potentiam aut passionem, sed esse actum; quia est praescriptio, seu dictamen rectae rationis. Ad id quod subiungitur, quod si esset actus, cum nihil agimus, non maneret in nobis lex naturalis: respondeo negando illam sequelam: nam non dicitur actus quasi semper existat, sed quia vel actu existit, vel est actus natus existere; manetque tale dictamen virtualiter, et sic est actus rationis, vel in re vel in virtute existens.

Obicies 3. Lex naturalis manet in pueris et amentibus: atqui in illis non est actus rationis, nec facultas expedita ad rationem: ergo necesse est quod ipsa lex naturalis sit lumen habituale, et naturale in actu primo consideratum. —

Distinguo maiorem: in pueris et amentibus remanet lex naturalis in actu secundo, nego; in actu primo, concedo: quia licet iudicent aliqua ratione de rebus agendis, non tamen iudicant cum perfecta cognitione quae habeat annexam rationem imperii, et regulae, seu normae conformis recte rationi; porro tale iudicium est necessarium ad legem naturalem: unde lex naturalis tantum in ipsis remanet per modum habitus improprie dicti, sicut et in ipsis remanet habitus primorum principiorum, quem intelligentiam appellamus. — His addo lumen ipsum naturale habituale, sicut et conscientiam ac synderesim, posse revera legem naturalem appellari; non quidem adaequate, sed inadaequata; ratio siquidem adaequata legis naturalis non solum in ipso rationis dictamine circa ea quae agenda sunt, vel omittenda, sed maxime reponenda est in ipso divino praecepto, vel prohibitione procedente a voluntate Dei, ut auctore et rectore naturae, ut aperiet.

Conclusio quarta. — Lex naturalis non consistit formaliter in dictamine, et iudicio solum ostensivo, et indicativo boni, et mali: sed etiam praeceptivo, et imperativo ac obligante ad ea quae tali lege praescripta sint. Haec est communior cum Seraphico Doctore in 2. dist. 35. dubio 4. et Gersone Tract. De vita spirituali, lib. 2. Corol. 5. ubi legem naturalem sic definit: Lex naturalis praeceptiva est signum inditum cuilibet homini non imperito in usu rationis, et notificativum voluntatis divinae volentis creaturam rationalem humanam teneri ad aliquid agendum vel non agendum per consecutionem sui finis naturalis.

Probatur: Lex naturalis est vere et proprie dicta lex, ut fatentur omnes Philosophi, et Theologi: sed lex proprie dicta est vere praeceptiva: ergo, etc. Probatur minor: Tum quia de ratione legis vere et proprie dicti est, quod sit praeceptiva; siquidem lex est actus prudentiae, quae consistit formaliter in actu imperii, subindeque praeceptiva est: Tum quia lex naturalis est proprie dicta regula et mensura bonitatis aut malitiae moralis actus humani: sed iudicium indicativum et ostensivum boni et mali non potest esse talis regula et mensura bonitatis aut malitiae actus humani; siquidem illam bonitatem aut malitiam supponit, eamque tantum iudicat; regula autem et mensura alicuius regulati et mensurati rectitudinem aut obliquitatem non supponit; siquidem haec non cognoscitur nisi per applicationem ad regulam: ergo, etc.

Deinde, Deus habet iudicium ostensivum eorum quae decent aut dedecent suam naturam divinam, contra quod iudicium ipse non potest operari; et tamen non habet legem proprie dictam; et consequenter lex naturalis, cum sit vere et proprie dicta lex, non potest formaliter consistere in solo dictamine et iudicio solum ostensivo boni et mali.

Denique, quidquid fit contra praescriptum legis naturalis est vera peccatum: sed omne peccatum est alicuius praecepti transgressio, et violatio: ergo lex naturalis debet esse praescriptiva. Maior probatur ex Apostolo ad Rom. 1. ubi docet Gentiles fuisse inexcusabiles, et grandis peccati reos, ex eo quod per legem naturalem noverint quid esset agendum, quidve omittendum; neutrum tamen legis illius praescriptum impleverint. Minor probatur ex S. Amb. lib. De Paradiso, cap. 8. ubi peccatum sic definit generaliter: Peccatum est legis divinae praevericatio, et coelestium inobedientia mandatorum. Similiter ex S. August. qui lib. 2. contra Faustum, cap. 27. definit peccatum esse dictum, factum, vel concupitum contra legem aeternam: additque legem aeternam esse rationem, vel voluntatem Dei. Sentit ergo de ratione peccati esse ut sit contra legem propriam alicuius superioris. Quod utique clarius indicat lib. 2. De peccat. meritis, et remiss., cap. 1. ubi ait: quomodo dimittitur per Dei misericordiam si peccatum non est, aut quomodo non punitur per Dei iustitiam si peccatum est? Quibus significat non minus repugnare esse peccatum, et non prohibitum a Deo, quam indigere remissione, et non fuisse peccatum. — Idem docet Doctor in 1. dist. 50. num. 1. ubi ait: Quodcumque peccatum ideo est peccatum, quia est contra praescriptum divinum.

Dices. Si lex naturalis esset praeceptiva, esset maxime vel praeceptum hominis ad alium, vel ad seipsum, vel Dei ad homines: sed neutrum potest affirmari: ergo nec asseri eam esse praeceptivam. Maior constat a sufficienti partium enumeratione. Minor manifesta est quoad primam et secundam partem; quia praeceptum hominis ad alium ad legem humanam spectat; imperium autem hominis ad seipsum respectu suarum actionum non potest habere veram rationem legis; cum lex sit ordinatio superioris ad subditum; nemo autem sit sibi superior. Patet etiam eadem minor quoad tertiam partem: tum quia praeceptum quo Deus aliquid hominibus imperat spectat ad legem divinam; lex autem divina a naturali discrepat: tum quia secluso quocumque Dei praecepto, dictamen rationis naturalis sufficienter dictat quid bonum sit, quidve malum: ergo lex naturalis nullatenus est praeceptiva. —

Nego minorem quantum ad tertiam partem: et ad primam eius probationem dico legem naturalem etiam divinam appellari; nam, inquit S. Damascenus lib. 1. De Fide, cap. 23. Lex Dei mentem nostram incendens, eum ad se pertrahit, conscientiamque nostram illustrat, quae et ipsa mentis nostrae lex dicitur. Adeoque censet legem naturalem esse pariter legem Dei, quatenus nempe est quaedam participatio, et applicatio legis aeternae. Ad secundam probationem nego antecedens; cum enim dictamen quo Deus praecipit hominibus opera bona, et prohibet opera mala, ex lege Dei aeterna derivetur, sitque, ut mox diximus, quaedam illius participatio, et applicatio: consequens est quod seclusa lege Dei aeterna, et eius praescripto, nullum foret rationis naturalis dictamen, hominibus indicans et dictitans quid sit bonum aut malum.

Quaestio II: Quotuplex sit lex naturalis

Certum esse quod Lex Naturalis sit una, 1. unitate luminis, quia unico lumine naturali hominem illustrat, et ei dictitat ac demonstrat quid agendum sit, quidve omittendum. 2. Unitate principii, quia unicum Deum habet Legislatorem et Auctorem. 3. Unitate finis, quia in hunc unicum finem collineat, ut hominem constituat rectum secundum inclinationem naturam. An autem sit etiam una Unitate praescripti, hic erit resolvendum. Sensus autem huiusce quaestionis potest esse triplex: Primus, an eadem Legis naturae praescripta communia sint apud omnes. Secundus, an illa praescripta plura sint, an vero unicum. Tertius, an ex hypothesi quod plura sint, ad unicum possint revocari.

Notandum 2. Praecepta legis naturae esse duplicis generis; alia nempe sunt generalia, et omnibus hominibus nota, qualia sunt ista; bonum est faciendum, malum fugiendum: quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, etc. Alia vero propria et particularia, quae ex his principiis generalibus inferuntur: idque dupliciter; vel enim deducuntur facili negotio, et absque ulla difficultate, quale est istud: alienum invito domino detinendum non est: vel nonnisi magna cum diligentia ex principiis generalibus possunt inferri, quale est istud: pecunia non est mutuo danda ad usuram. Quaeritur autem an haec utraque praecepta legis naturae apud omnes prorsus homines eadem sint, vel possint esse diversa.

Notandum 3. Praecepta legis naturae tam generalia quam particularia spectari posse vel quoad certitudinem, vel quoad notitiam, et evidentiam. Certum est autem quod generalia certiora sint et notiora particularibus, quippe cum per ipsum ingenitum rationis lumen innotescant: unde quemadmodum in speculativis, prima principia, quae per intelligentiam deprehenduntur, longe sunt certiora et notiora conclusionibus ex eis per scientiam illatis: ita etiam in practicis, prima praecepta, quae sunt matrices regulae rerum agendarum, longe videntur esse certiora praeceptis particularibus quae ex eis inferuntur.

His ita praemissis, tria hic supersunt determinanda; Primum, an generalia praecepta legis naturae sint eadem apud omnes prorsus homines quovis in statu consideratos. Secundum, an praecepta particularia eandem vim, certitudinem, et notitiam apud omnes habeant. Tertium, an plura sint in quolibet homine praecepta legis naturae, et qualiter invicem ordinentur.

Conclusio prima. — Lex naturalis eadem omnino est in omnibus hominibus quovis in statu spectatis, quantum ad principia generalia. Haec est communis apud Theologos, et Iurisperitos.

Probatur, primo quidem, quia haec lex est veluti proprietas consequens non rationem propriam, et particularem alicuius individui, sed specificam naturam: sed haec natura eadem est in omnibus: ergo et ipsa lex. Deinde, quemadmodum in speculativis prima principia nota sunt, quorum veritati nemo dissentire potest; ita in practicis quoad principia prima et praescripta generalia, est eadem veritas, eademque rectitudo omnibus nota. Denique, ubique et semper agnoscitur et pro certo habetur bonum esse amplectendum, malum esse fugiendum: alteri non esse faciendum quod tibi fieri non vis: adeoque haec praecepta omnibus et ubique sunt pervia.

Dices. Diversae nationes varias statuerunt leges naturalibus praeceptis contrarias: nam Iulius Caesar lib. 6. De bello Gallico refert apud Germanos furtum olim non fuisse improbatum, sed permissum. Idem de Lacedaemonibus refert Castro ex Plutarcho lib. De lege poenali, cap. 14. Similiter refert Plutarchus in vita Lycurgi adulterium ab eo fuisse probatum tamquam naturae permissum: sed furtum, et adulterium in ipsa legis naturae praecepta pugnant: ergo haec non videntur omnibus nota. —

Distinguo maiorem: statuerunt plurima Gentes leges adversantes naturae praeceptis generalibus, et quae se habent instar primorum principiorum in practicis, nego maiorem: adversantes praeceptis particularibus, et quae ex prioribus inferuntur, concedo. Quemadmodum enim licet omnes homines conveniant in primis principiis speculativis, nec ullus eorum veritatem in dubium revocet; nihilominus plerumque invicem pugnant circa conclusiones ex illis principiis illatas: ita a simili, quamquam omnes homines invicem convenient in praeceptis generalibus per legem naturae praescriptis: tamen a vero possunt deviare, dum ex generalibus illis principiis leges particulares inferunt quasi naturae convenientes: unde non mirum si leges illae speciales a diversis Nationibus sanctae non solum inter se, sed etiam cum ipsis generalibus naturae praeceptis pugnent.

Dices 2. Lex naturae ea est quae potissimum in Evangelio continetur, ut habetur dist. 1: atqui quod in Evangelio continetur non est commune omnibus; Non enim omnes obediunt Evangelio, inquit S. Paulus ad Rom. 10. Ergo lex natura non est una apud omnes. —

Respondeo ad minorem, eam non sic esse intelligendam, quasi omnia quae in Evangelio continentur sint de lege natura, sed tantum illius propositionis sensus est, quod quae sunt de lege natura plenarie in Evangelio traduntur: unde cum Gratianus dixisset, Ibi ius naturae esse quod in lege, et Evangelio continetur: statim explicando subiungit: Quod quisque iubetur alteri facere quod sibi vult fieri; in qua legis natura maxima plurima legis Evangelicae maximae fundantur.

Conclusio secunda. — Praecepta particularia legis naturae, quae ex generalibus inferuntur, ut plurimum eadem sunt apud omnes: deficiunt tamen interdum apud plurimos, tam quoad rectitudinem eorum, quam quoad ipsorum notitiam. Haec pariter est communis quantum ad utramque partem, quarum Prior per se patet: plurima namque ex principiis particularibus quae ex generalibus inferuntur vera sunt, et ut vera habentur ab omnibus. Posterior vero pars ostenditur; quia contigit interdum quod conclusiones ex principiis generalibus deductae non sint rectae; sic v. g. ex illo principio generali depositum est domino reddendum, non est recta haec quae infertur conclusio: ergo depositum est reddendum domino repetenti illud in perniciem patriae. Ratio autem huius rei est, quod principia communia operabilium in eventibus particularibus patiuntur instantiam, et distinctionem. Nam discrimen est inter conclusiones speculativas, et practicas ac operabiles, quod speculativae habent eandem veritatem perpetuo, et apud omnes; practicae non ita, eo quod sint de rebus particularibus quae varias circumstantias admittunt, secundum quas conclusiones illae variantur. Unde fit quod ex mutatione circumstantiarum, id quod iustum ac rectum erat desinit esse rectum, et iustum. Quapropter licet verum sit perpetuo in speculativis quod numerus impar non possit dividi in duas partes aequales; tamen in practicis non est perpetuo verum depositum, v. g. esse domino repetenti reddendum; nam in iis circumstantiis in quibus repeteretur in perniciem reipublicae, non esset domino petenti restituendum; quia bonum privatum cedere debet bono publico. Constat igitur quod lex natura non sit una apud omnes secundum rectitudinem praescriptorum particularium. — Constat pariter eam etiam interdum non esse unam et eundem apud omnes secundum notitiam, et illationem eiusmodi praescriptorum ex principiis generalibus; quia rectum iudicium in rebus agendis impeditur aliquando aut per passionem, quae rationis usum pervertit, aut per malam consuetudinem, aut per depravatam naturae ipsius habitudinem; quo fit ut latrocinia quibusdam gentibus visa fuerint non iniusta; apud alias usura non fuerint recta; apud plerasque simplex fornicatio inter crimina locum non habuerit. — Hinc etiam fit quod de quibusdam praeceptis illatis ex praeceptis generalibus minus interdum constet apud Theologos quam de aliis praeceptis, quod inde fit, quia quanto magis conclusio distat a principiis, tanto minus est evidens; sic v. g. ex hoc principio, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, sequitur evidentissime: ergo adversus alterum non est proferendum falsum testimonium: sed non ita evidenter colligitur: ergo non est dicendum mendacium pro vita hominis conservanda: similiter ex eodem principio evidentissime colligitur non esse furandum: sed non ita evidenter sequitur, non esse pecuniam suam ad usuram mutuo dandam: quamvis haec duo, non est mentiendum pro conservanda vita hominis, et non est danda pecunia ad usuram, sint aeque legis naturae praecepta, ac duo posteriora, videlicet non est proferendum falsum testimonium, et non est furandum.

Conclusio tertia. — Lex naturalis unum habet primum principium ex quo cetera velut ex fonte derivantur, et ad quod tamquam ad caput revocantur, nempe: bonum est faciendum, malum est fugiendum. Haec pariter communis est apud Theologos, et

Probatur: Ut se habent principia ad rationem speculativam, ita se habent ad rationem practicam: at sicut in speculativis hoc principium, impossibile est idem simul esse, et non esse, ideo censetur esse primum omnium principiorum, quia ex ipso inferuntur omnes conclusiones scientiae, et per illud probantur: pari ratione in practicis hoc principium, bonum est faciendum, malum fugiendum, primum est, et capitale; quippe cum ad istud caetera revocentur, et per illud firmantur: ergo revera hoc principium erit primum. Probatur minor a paritate rationis; quia sicut in speculativis omnia principia revocantur, et firmantur per primum, quod fundatur supra rationem entis, et non entis, inter quae non est medium; ita pariter in practicis omnia legis naturae praecepta revocantur ad istud, bonum est faciendum, et malum fugiendum, quod utique inductione facile sic probari potest. Triplicis namque generis sunt naturae praecepta, quorum aliqua respiciunt hominem ut est substantia: aliqua ut est animal; alia denique ut est rationalis; nam cum bonum sit obiectum appetitus seu inclinationis quot sunt distinguendae inclinationes in homine quibus in bonum naturale tendit, tot sunt naturae legis praecepta in eo distinguenda; siquidem nativa lex ad id unicum ordinatur, ut hominis inclinationes rectificet, et in id quod sibi conveniens est, dirigat: sed est aliqua inclinatio in homine, quatenus est ens, et substantia: nimirum inclinatio ad conservationem sui esse, et ad comparationem eorum omnium quae suae conservationi, et utilitati deservire possunt: est insuper in eo inclinatio quatenus animal, ad conservationem suae speciei, generando sibi simile: est pariter in eo inclinatio quatenus est rationalis, ut societatem ineat non solum cum caeteris hominibus, et vitam socialem ac politicam ducat, sine aliorum offensione, sed etiam cum Deo ut Auctore naturae, ad quem totus ordinatur, et cuius cognitionis et dilectionis est capax: ergo pariter triplicis generis praecepta in lege naturae distinguenda sunt, quibus homo dirigatur et reguletur. Primo respective ad seipsum, decenter vivendo secundum inclinationem a natura insitam, qua fertur ad conservationem sui in cibo et potu, et in arcendis sibi nocivis. Secundo, respective ad communicandam naturam suam alteri, quo fertur ad conservationem speciei decenter generando sibi simile. Tertio denique, decenter vivendo in ordine ad Deum, et homines quibuscum societatem inire debet. Ad primum genus temperantia suppeditat praecepta de cibo, et potu moderate sumendis; fortitudo autem subministrat vim, et robur ad repellenda nociva vitae conservationi. Ad secundum spectant praecepta castitatis, et prudentiae, quibus decenter fiat propagatio, et liberorum educatio. Ad tertium vero pertinent praecepta religionis, iustitiae, etc. quibus possit, et Deum colere, et honorare parentes, et superioribus obsequi, et cum cunctis ita vivere ut neminem offendat. — Huc revocanda sunt ea quae legimus apud S. Ambrosium, comment. in cap. 5. epist. ad Rom.

Lex naturalis tres habet partes, cuius prima haec est, ut agnitus honoretur Creator, nec eius charitas et maiestas alicui de creaturis deputetur. Secunda autem pars est moralis, hoc est, ut bene vivatur, modestia gubernante. Convenit enim homini habenti notitiam Creatoris vitam suam lege frenare, ne frustratur agnitio. Tertia vero pars est docibilis, ut notitia Creatoris Dei, et exemplum morum caeteris tradatur, ut discant quemadmodum apud Creatorem meritum collocatur.

— Haec autem omnia praecepta facile revocantur ad primum, et capitale praeceptum, nempe bonum est faciendum, malum fugiendum; adeoque hoc praeceptum est primum, et capitale ad quod caetera revocari possunt.

Articulus II: De materia, et obligatione Legis Naturalis

Cum potissima legis cuiusque virtus et ratio in obligatione ad aliquid sectandum vel declinandum consistat, recta iustaque dicendi methodus exigit ut post delineatam legis Naturae essentiam, nunc eiusdem vim obligandi declaremus: quod utique sequentibus in Quaestionibus praestabimus; quarum Prima aperiet circa quam materiam Lex Naturae sese extendat: Secunda, qualiter ad ipsius praecepta implenda homines teneantur et obligentur.

Quaestio I: Quaenam sit materia circa quam lex naturalis versatur

Certum esse materiam Legis Naturalis id omne reputari, quod lumen naturale iudicat, et indicat ex se necessarium esse, vel consentaneum naturae rationali: lex enim naturalis iuxta communissimam Theologorum doctrinam in hoc potissimum a lege positiva distinguitur, quod illa sit de necessariis ex natura rei ad honestatem creaturae rationalis; ista vero de necessariis solum ex voluntate Legislatoris. Unde non solum prima morum principia, sed etiam conclusiones practicae ex eis evidenter deductae spectant ad legem naturae, ut recte docet Doctor in 3. dist. 37. n. 6. Dico, inquit, quod aliqua possunt esse de lege Naturae dupliciter: uno modo tamquam prima principia practica nata ex terminis, vel conclusiones necessario sequentes ex eis: et haec dicuntur esse strictissime de Lege Naturae. Tam enim huiusmodi conclusiones sunt necessariae creaturae rationali, quam principia ex quibus deducuntur; siquidem destructa conclusione, ruit pariter principium, iuxta modum argumentandi ab opposito consequentis. Quapropter merito Apostolus ad Rom. 2. generaliter sub Lege Natura comprehendit ea omnia quae gentes naturali instinctu iudicant esse bona vel mala, seu facienda vel fugienda. Certum ergo esse debet id omne ad legem naturae spectare, quod naturale lumen iudicat naturam rationalem decere aut dedecere. Quaenam autem specialiter ad ipsam legem pertineant, non ita certum.

Notandum 2. Leges et praecepta naturae non tantum spectari debere respective ad ipsam naturam secundum naturalem suum statum consideratam, sed etiam respectu eiusdem, ut elevatur ad statum supernaturalem, et fidei lumine illustratur. Cum enim ingenitum naturae lumen dictitet universim id quod ipsi naturae conveniens est, decenter sectandum esse; cumque natura rationalis non solum in finem ab Auctore naturae praefixum, sed etiam ad finem ab ipsomet Deo ut auctore gratiae determinatum per media convincentia deduci possit: inde fit quod praecepta Legis naturae insinuent et indicent omnem finem ipsi naturae debitum decenter esse sectandum. Hinc posita institutione Sacramentorum v. g. quibus finis supernaturalis possit obtineri, Lex naturae, quae universim dictitat finem per media decenter applicanda esse consequendum, dictitat pariter Sacramenta non esse indigne recipienda, nec irreverenter tractanda. Licet enim haec et similia praecepta vocentur interdum supernaturalia, quia nempe ad finem supernaturalem ordinantur, sunt tamen revera connaturalia naturae rationali elevatae ad statum gratiae, et ordinatae ad finem supernaturalem, et ut sic distinguuntur contra praecepta positiva: nam recta ratio fide illustrata iudicare potest, etiam seposita omni particulari superioris ordinatione, Sacramenta non esse indignis administranda, nec indigne tractanda. Unde ad dignoscenda praecepta Legis naturae, quatenus contra praecepta legis positivae distinguuntur, attendi debet lumen naturae non solum in statu naturali consideratae, sed etiam ut elevatae ad statum gratiae, et ut fidei lumine illustratur.

Notandum 3. Maxime controversiam moveri de actibus virtutum, et praeceptis Decalogi, an videlicet circa illa lex nativa versetur veluti circa materiam sibi convenientem, et propriam, ita quod seclusa quavis Legislatoris ordinatione positiva, haec per lumen naturale dictitentur esse sectanda, et implenda tamquam convenientia naturae rationali. Cum autem virtutes duplicis sint generis, quarum aliquae sunt necessariae ad hominem debite instituendum in his quae ad statum naturalem spectant, quae ad probe regulandam triplicem eius inclinationem, qua fertur vel ad sui ipsius conservationem, vel ad speciei suae propagationem, vel ad societatem debite cum superioribus, paribus, et subditis ineundam: alia vero quae non sint ita necessariae, sed tantum cadant sub consilio, opera supererogationis dicuntur; moveretur quaestio qualiter circa eas Lex naturae occupetur. Cum pariter praecepta Decalogi sint duplicis tabulae, et aliqua ad Deum spectent, qualia sunt tria praecepta primae tabulae, alia vero ad vitam debitae instituendam respective ad homines, difficultas pariter movetur, an omnia haec utriusque tabulae Decalogi praecepta spectent ad materiam Legis naturae.

Quaeritur tria hic maxime supersunt determinanda: Primum, an omnis virtutum actus spectet ad legem naturae. Secundum, an lex naturae non solum entitatem actus virtutis praecipiat, sed etiam modum quo elici debeat. Tertium denique, an, et qualiter omnia Decalogi praecepta ad ipsam naturae legem spectent.

Conclusio prima. — Lex naturae versatur circa omnes actus virtutum in communi consideratos: si vero spectentur in particulari, non omnes sunt de lege naturali. Haec duas partes complectitur, quarum

Probatur prima: Id omne spectat ad legem naturalem, ad quod homo secundum naturam suam inclinatur: atqui homo naturaliter inclinatur ut secundum virtutem agat: nam unumquodque inclinationem habet naturalem secundum quod sua propria forma exigit, sicut ignis ad calefaciendum naturaliter inclinatur; propria autem forma, quae est anima rationalis, exigit ut homo secundum virtutem operetur. Atque hinc est quod S. Damascenus dixit, virtutes esse homini naturales.

Secunda pars pariter probatur; quia multa ab homine efficiuntur secundum virtutem ad quae natura non inclinat primo, et per se, sed ea homines per rationis inquisitionem invenerunt quasi ad bene, et quiete vivendum accomodata: aut si ad ea natura primo inclinat, ad quae tamen non inclinat praecipiendo, quales sunt aliqui actus virtutis.

Obicies contra primam partem nostrae propositionis: actus virtutum qui sunt tantum de consilio non sunt de Lege naturali, cum non sint in praecepto: ergo falsum est omnes actus virtutum esse de lege naturali. Item, actus virtutum supernaturalium non sunt de lege naturali; natura enim nihil dictat de operibus supernaturalibus. Item, sequeretur ex hac parte nostrae propositionis non posse constitui inter ea quae primum aliquid est praeceptum lege humana, pertinet ad genus virtutis, adeoque, si vera sit nostra doctrina, est de lege naturae. — spondeo ad primam partem, actus virtutum de consilio tantum esse de lege naturali, si spectentur in universum: non vero si considerentur in particulari: at quae in universum spectantur, ut sic, non cadunt sub praeceptum, sed tantum quae in particulari; nihil enim praecipitur, nisi quod est faciendum: res vero in universum faciendae non sunt, sed solum res in particulari. Unde aliud est rem esse de lege naturali, et aliud est eam esse de praecepto legis naturalis; quemadmodum consilia Evangelica sunt quidem de lege Evangelica, non tamen sunt de praecepto ipsius Evangelicae legis. Ad secundam partem dico Conclusionem maxime intelligendam esse de virtutibus naturalibus. Si autem etiam ad virtutes supernaturales extendatur, dico quod natura dictat de illis, si non immediate, saltem mediate et confuse, in quantum dictat de fine ultimo, qui est clara et intuitiva Dei visio, ad quam actus virtutum supernaturalium ordinantur tamquam media ad finem. Ad tertiam dico, discrimen esse inter legem naturalem, et humanam, quod quae sunt de lege humana, si considerentur in universum, sunt de lege naturali, et nullo modo si considerentur in particulari: nam, ut ait Aristoteles 5. Ethic., cap. 7. Ius naturale eandem vim habet apud omnes, et non quia videtur, vel non videtur: ius autem positivum est, quod a principio nihil refert sic, vel aliter fieri: postquam vero statutum est, multum refert: quare vim omnem habet ex impositione. Unde dico ea quae sunt de lege naturali tantum esse in duplici differentia: quaedam enim sunt necessaria adeo ad finis consecutionem, ut eorum necessitas sit omnibus evidens: qualia sunt haec praecepta, non esse mentiendum, non esse adulterandum. Alia vero sunt necessaria quidem, sed eorum necessitas non est omnibus evidens; indigent vero declaratione, et accurata industria, v. g. talem contractum esse usurarium: alia autem sunt quae conducunt ad finem, sed non sunt necessaria, et pro diversitate temporum ac regionum variantur: et haec sunt de Lege naturali in universum: sed non sunt de lege naturali in particulari.

Obicies contra alteram nostrae Conclusionis partem. Primo, Lex naturae praecipit ut obediamus superioribus: ergo cum Christus sit superior, lex naturae praecipit ut ei obediamus; subindeque omnia praecepta a Christo Domino instituta censeri debent esse de lege naturae. Insuper, quemadmodum potentia visiva percipit omnes colores, ideo inclinatur ad videndos omnes colores, sive illi sint a natura, sive ab arte, sive a naturali facultate producti: pari ratione, si, ut dictum est in priori parte Conclusionis, natura inclinat ad actus virtutum generice spectatos, et quatenus actus virtuosi sunt, etiam inclinabit ad illos actus virtutis a quocumque, et quomodocumque virtutes istae praecipiantur aut consulantur. —

Respondeo ad primum, concedo antecedente, et prima consequentia, negando secundam: nam praecepta ex quo sunt a Legislatore mediante aliquo iudicio et ordinatione voluntaria, non censentur esse de lege naturae, si in particulari considerentur. Ad secundum, nego consequentiam; quia colores quicumque continentur intra latitudinem obiecti visus; adeoque per se spectant ad potentiam visivam, ac subinde illa ad ipsos conspiciendos per se ordinatur; actus vero virtutum supernaturalium non continentur intra genus naturale, neque ratione naturali comprehenduntur; subindeque mirum non est si illi sub naturae praeceptis non cadant.

Obicies 3. contra utramque partem Conclusionis: Non omnia peccata sunt contra legem naturae: ergo neque omnes actus virtutum etiam naturalium, tam in communi quam in particulari, ad legem naturae pertinent. —

Distinguo antecedens: non sunt contra legem naturae quatenus tantum consideratur secundum rationem animalis, et prout communis est omnibus animalibus, eo scilicet modo quo masculorum concubitores dicuntur peccare contra naturam, concedo: non sunt contra naturam, quatenus est rationalis, et prout sequitur dictamen rectae rationis et lumen naturale dictantis quae hominem decent aut dedecent, nego. Sciendum enim est, ut supra diximus, tres in homine gradus distingui: nempe entis substantialis et viventis, animalis sentientis, et rationalis ac sociabilis; ex quibus sequuntur diversae hominis inclinationes ad varia bona. Hinc fit quod homo spectatus secundum primum gradum dicitur peccare contra naturam, vel dum seipsum interficit, vel quando alimenta necessaria sibi denegat; nam, ut ait Tullius, cap. 1. De Off. Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam, corpusque tueatur. Spectatus vero secundum gradum animalis viventis, et quatenus ordinatur ad conservandam suam speciem modo decenti, toties dicitur peccare contra naturam, quoties admittit nefanda crimina sodomiae, bestialitatis, etc. quae contra legitimam hominum propagationem pugnant. Denique spectatus homo secundum gradum rationis, quaelibet peccata dicuntur esse contra naturam hominis, quia contrariantur rationi ac ingenito lumini naturali dictitanti quid sectandum quidve fugiendum sit. Duo tamen prima genera peccatorum maxime dicuntur esse contra naturam, quia nempe horrendum est ac nefandum admittere id a quo bruta ipsa abhorrent.

Conclusio secunda. — Lex naturalis inducit ut actus praeceptus virtutis fiat voluntarie, cum praevia cognitione praecepti, et quod ordinetur ad finem honestum, et decenter fiat. Haec conclusio tres maxime partes complectitur, quarum

Probatur prima: Lex naturalis directe respicit actum humanum: sed actus non potest esse humanus, nisi fiat voluntarie, ac subinde sit liber: ergo talis modus agendi respicit ipsam legem naturalem. Hinc sequitur quod defectu huius conditionis non satisfacit proprie praecepto iustitiae, seu misericordiae, qui in ebrietate, aut aliunde praepedito usu rationis rem alienam restituit, vel dat eleemosynam extreme indigenti; nam qui involuntarie opus legis facit, licet illam servare videatur, nihilominus praevericator est legis, ut docet S. Augustinus lib. 2. contra duas epistolas Pelagii c. 9. affirmans quod ubi fit bonum non amore iustitiae, sed timore poenae, ita ut timor sit ita servilis, ut habeat coniunctum affectum non faciendi opus praeceptum, si delinquenti poena non esset infligenda; ille, inquam, legi non satisfacit, nec bonum exequi censetur. — Qui tamen ita restitueret aut eleemosynam conferret, non teneretur iterum eleemosynam aut restitutionem facere; eo quod materia praecepti sublata sit, altero recipiente quod suum est, et pauperis necessitate sublevata.

Patet etiam secunda pars; nam ut actus sit revera actus virtutis et humanus, non solum debet esse voluntarius, sed etiam cum advertentia et deliberatione elicitus: talis autem esse nequit absque praevia aliqua praecepti notitia. Attamen existimarem non absolute requiri ad implendum naturae praeceptum, quod illud sit in particulari distincte cognitum; ratio est, quia lex nihil aliud imperat, quam ut actus fiat: unde si contingat aliquem voluntarie dare eleemosynam alicui pauperi extreme indigenti, et consequenter eo tempore quo praeceptum naturale obligat, licet ille qui facit eleemosynam, illam necessitatem, et obligationem non agnoverit, revera satisfacit praecepto; ita quod postmodum ubi hanc obligationem compertum habebit, non teneatur iterum dare eleemosynam. Similiter etsi obligatio colendi Deum aliquo die, puta Missam audiendi, ignoretur ab eo qui tamen ipso die Missam audit devotionis causa, censetur praecepto satisfecisse, nec tenetur postmodum resciens obligationem praecepti, denuo Missam audire: quippe praeceptum tantum fert obligationem audiendi Missam, cui satisfecit ille Missam audiendo, etsi tale praeceptum non agnoverit.

Patet etiam tertia pars, nempe quod lex naturae inducat, ut actus fiat ob finem et motivum honestum: quia nativa lex ordinatur ad hominis perfectionem: at homo non censetur perfectus in operando, nisi agat ex motivo honestatis, et iuxta decentiam, et honestatem consentaneam suae naturae: igitur natura inducit ut opera taliter fiant. Non est tamen necesse quod taliter quis operetur ut naturae praecepta impleat: siquidem tenore praeceptorum nihil aliud habetur, quam quod praecipiatur actus honestus, puta sublevanda proximi necessitas per eleemosynam, et rem proprio domino restituendam: quae impleri possunt etiam ob finem non honestum; nam qui restituit debitum, naturale praeceptum restituendi servat, etiamsi id faciat modo indebito; et qui dat eleemosynam, naturale praeceptum misericordiae servat, etiamsi propter vanam gloriam eleemosynam ipsam largiatur. Hinc fit quod lex aliqua naturae possit impleri per actum indifferentem, quem cum aliunde nulla lex prohibeat, sequitur per ipsum aliquam naturae legem absque ullius alterius legis transgressione posse impleri: imo potest etiam impleri per actum ex circumstantia vitiatum, et per alterum naturae praeceptum prohibitum: sic v. g. aliquis satisfacit praecepto dandi eleemosynam aut honorandi parentes, etiam si id exequatur ob vanam gloriam, qui per alteram naturae legem prohibetur, ita quod, ut iam diximus, qui ita eleemosynam largitus est pauperi extreme indigenti, non teneatur ob aliud honestum motivum iterum eleemosynam tribuere. — Fateor tamen per actum vitiosum ex circumstantia revera non servari nec impleri totum ius naturae; nam hoc ius ab humano positivo in eo discrepat, quod humanum praeceptum ex integro servari possit per actum ex circumstantia vel fine vitiosum, quia illa malitia, qua tali actui inest, saepe non est contra aliquod praeceptum humanum, sed dumtaxat contra ius generale; quod cum ordinetur ad moralem hominis perfectionem, non solum intendit executionem illius quod facienda dictat recta, sed etiam modum, quo requiritur ut homo censeatur decenter operari.

Conclusio tertia. — Omnia Decalogi praecepta, si tertium de sanctificatione Sabbati excipias, pertinent ad legem naturae: non tamen eodem modo. Haec est Doctoris in 3. dist. 37. num. 6. et sequentibus, quantum ad tres suas partes, quarum

Probatur prima: Illud est de iure naturae ex Aristotele 5. Ethic., cap. 1. Quod ubique eam habet, et non quia videtur, vel non videtur: hoc est, vim habet ex natura rei, non autem quia voluntarie et arbitraria instituitur: atqui tale est ius quo omnia Decalogi praecepta, excepta speciali determinatione diei festi, observare tenemur; illud enim ius non provenit ex aliqua voluntaria et arbitraria institutione: alioquin non vigeret apud omnes Gentes: sed ex vi solius rationis naturalis obligat, ut patet de cultu Dei, et honore parentum frequentando, necnon et de homicidio, adulterio, et caeteris: ergo omnia praecepta Decalogi censenda sunt ad legem naturae spectare. Deinde, illa spectant ad legem naturalem, quae maxime naturam rationalem decent: sed talia sunt omnia Decalogi praecepta; quid enim hominem magis decet, quam debito cultu supremum suae formationis artificem, Deum nempe, necnon et eos colere a quibus vitam et naturam accepit? Quid tam congruum, tamque necessarium humanae societati ac tranquillitati, quam adulteria, furta, homicidia, et caetera huiusmodi, quae per Decalogi praecepta prohibentur, vitare ac fugere? Denique, in hoc lex naturalis a positiva discrepat, quod illa supponit in obiecto honestatem quam praecipit, et moralem deformitatem ac malitiam quam prohibet: haec vero non ita supponit in obiecto, quod praecipit aut prohibit moralem necessitatem agendi aut omittendi, sed illam inducit: illa quae praecipit, non sunt bona quia praecepta, aut mala quia prohibita; sed e contrario praecipit quia bona et moraliter necessaria ex natura rei, vel prohibet quia mala et naturaliter sunt indecentia ex se: quae vero per legem positivam praecipiuntur, sunt tantum necessaria moraliter, quia praecepta sunt; et quae per illam prohibentur sunt tantum mala et illicita, quia prohibita: sed omnia quae praecipiuntur vel prohibentur per Decalogum, excepta determinatione diei festi in Sabbato, sunt bona et honesta, vel turpia et indecentia ex ipsa natura rei, et seclusa quacumque lege positiva, ut constat in cultu Dei, honore parentum, homicidio, furto.

Patet etiam secunda pars, nempe quod cultus Deo maxime impendendus die sabbati non sit de lege naturae, seu ut inquit Doctor:

Tertium praeceptum quod est de sabbato est affirmativum tamquam ad aliquem cultum exhibendum Deo determinato tempore, et quantum ad determinationem huius temporis vel illius, non est de lege naturae stricte loquendo. Similiter nec ad partem negativam, quae includitur: qua scilicet prohibetur actus servilis pro tempore determinato, prohibens a cultu tunc exhibendo Deo: ille enim actus non prohibetur nisi quia est impediens vel retrahens ab isto cultu qui praecipitur.

Quibus Doctor primo supponit tria involvi in praecepto de Sabbato servando: Primum quod aliquis cultus Deo sit exhibendus determinato aliquo tempore; et quantum ad hoc, praeceptum illud est affirmativum, nec obligat ut omni tempore cultus aliquis positivus Deo exhibeatur. Secundum est, quod ille cultus Deo sit impendendus die Sabbati; et quantum ad hoc, praeceptum illud etiam est affirmativum. Tertium denique quod praereptum illud complectitur est abstinendum esse ab operibus servilibus illis diebus Sabbati; qua ratione praeceptum hoc negativum est; quia opera servilia in nulla diei Sabbati parte licet facere. Quibus praemissis, concludit hoc praeceptum quantum ad duo posteriora capita non esse de iure naturae strictissimo, atque adeo non esse indispensabile. Quod utique patet quantum ad primum caput: siquidem Ecclesia transtulit illam obligationem a die Sabbati ad diem Dominicam; quod certe non fecisset, si praeceptum de cultu Deo exhibendo die Sabbati fuisset de strictissimo iure naturae. Adde quod nulla possit assignari ratio quae urgeat ad exhibendum Deo cultum potius die Sabbati aut Dominica, quam die Veneris aut Iovis, si solum naturale lumen attendas. Ergo sicut non est praeceptum Deo cultum particularem exhibendi die Iovis aut Veneris ex dictamine luminis naturalis; ita etiam nec esset exhibendus die Sabbati aut Dominica, nisi positiva lex praeciperet Deum colendum die Sabbati aut Dominica: ergo hic cultus tali die exhibendus non est de lege naturae.

Patet etiam eadem veritas quantum ad secundum caput, nempe de abstinendo ab operibus servilibus illis diebus: tum propter rationes iam praemissas; tum quia, ut dixit Doctor, quatenus abstinere ab illis operibus est praeceptum, quatenus opera illa servilia removerent a cultu divino impendendo: ergo si non sit praeceptum strictissimi iuris naturae de cultu exhibendo Deo diebus Sabbati aut Dominica potius quam aliis diebus, non erit praeceptum talis iuris abstinere ab operibus servilibus illis potius quam aliis.

Quantum autem ad primum caput quod includit illud praeceptum, nempe quod cultus Deo sit specialiter impendendus aliquo determinato tempore potius quam in altero, sit de strictissimo iure naturae, nihil resolvit Doctor, sed re utrinque librata, dubius haeret.

Patet denique tertia pars Conclusionis, nempe quod omnia Decalogi praecepta non sint aeque de iure naturae: nam, inquit Doctor ibidem, ius naturae est duplex, nempe proprium, et strictum, quod obligat ad faciendum vel non faciendum independenter ab actu ullius voluntatis imperantis aut prohibentis; aliud vero strictissimum quod nullam omnino dispensationem admittere potest, qualia sunt duo priora praecepta primae tabulae; nempe solum Deum esse colendum, nec exhibendum cultum diis alienis; et divinum eius nomen non esse in vanum accipiendum; haec enim duo praecepta primae tabulae strictissime sunt de lege naturae; quia inquit Doctor num. 6. Sequitur necessario: si est Deus, est amandus ut Deus: et quod nihil aliud est colendum tamquam Deus, nec Deo facienda est irreverentia; et per consequens in istis Deus non poterit dispensare, ut aliquis possit licite facere oppositum talis prohibiti. Quasi diceret Doctor: notum ex terminis, quod nulla iniuria Deo possit irrogari citra culpam, quia evidens est non esse parentibus aut regibus aliisque superioribus exhibendam irreverentiam: ergo multo magis evidens est nullatenus inferri debere ullam irreverentiam Deo, qui est Rex Regum, et primus omnium hominum Parens.

Quantum autem ad praecepta secundae tabulae, fatetur quidem Doctor illa esse de iure naturae, non quidem strictissimo; quippe cum in ipsa cadere possit dispensatio. Alio modo, inquit n. 8. dicuntur aliqua esse de lege naturae, quia sunt multum consona illi legi, licet non sequantur necessario ex principiis practicis quae nota sunt ex terminis; et omni intellectui apprehendenti sunt necessaria nota: et hoc modo certum est omnia praecepta etiam secundae tabulae esse de lege naturae, quia eorum rectitudo valde consonat primis principiis practicus necessario notis. Quibus Doctor non asserit praecepta secundae tabulae non esse de iure naturae, ut volunt Suarez lib. 2. cap. 15. num. 8. et Salas disp. 5. sect. 9. n. 56. ac alii, qui ipsum Doctorem non ita recte intellexisse videntur; sed solum voluit Doctor, quod haec praecepta non sint de strictissimo iure naturae, eo modo quo duo priora primae tabulae: tertium enim est discrimen inter haec duo: praecepta secundae tabulae non sunt de iure naturae proprie, et non sunt de iure naturae strictissime. Primum negat Doctor, secundum affirmat; quod planius aperit infra, ubi quae dixerat, recolligens ait: Primo negatum est omnia praecepta secundae tabulae esse de lege naturae stricte loquendo. Secundo concessum est duo prima primae tabulae esse de lege naturae stricte loquendo. Tertio dubitatum est de tertio primae tabulae praecepto. Et quarto concessum est omnia esse de lege naturae large loquendo.

Quaestio II: Qualiter, et ad quid lex naturalis obliget

Duo maxime in hac Quaestione proponuntur discutienda: Primum, an lex naturalis obliget in conscientia ad implenda sua praecepta. Secundum, an obliget ut illa praecepta impleantur ob dilectionem Dei vel motivo divini amoris naturalis aut supernaturalis: quorum resolutio ut evidentior appareat,

Notandum 1. Conscientiam esse actum intellectus practici iudicantis aliquid in singulari faciendum vel fugiendum. Hinc etiam nomen dignum. Dicitur actus, ut distinguatur a synderesi, et a lege vel lumine naturali, quae se habent per modum habitus, a quibus conscientia tamquam effectus a suis causis procedit. Additur intellectus, siquidem conscientia, iusta nominis etymon, idem sonat ac cum alio scientia, vel concursus scientiae ad iudicium formandum: unde Ecclesiastici cap. 7. Conscientia tua scit te crebro aliis maledicisse, hoc est, te instruit tibique maledictiones tuas indicat, malum a te perpetratum velut ob oculos proponit: quapropter Origenes lib. 2. in cap. 2. ad Rom. Conscientia, inquit, spiritus corrector est, et paedagogus animae, ut de melioribus cum admonent, de culpis castiget atque arguat: caetera adduntur, ut significetur conscientiam non consistere in prima intellectus operatione, quae est simplex rei cognitio et apprehensio, nec in secunda qua est deliberatio, sed in tertia quae est iudicium; nam conscientia iudicat practice, et per modum definitivae sententiae aliquid esse laude vel vituperio dignum: unde

Notandum 2. Obligationem ad aliquid faciendum posse dici triplicem, iuxta triplex principium ex quo illa operatio exsequenda suadetur; nempe ex consilio, ex praecepto, et ex commodo. Quae fiunt ex consilio, tantum spectant maiorem vel minorem perfectionem, et utilitatem operantis: quae ex praecepto, necessitatem inducunt; et si secus fiat, poenae ac castigationi subiciuntur: quae autem ex commodo, solum spectant bonum privatum, et utile operantis. Quanquam autem haec tria principia interdum concurrant in servandis cuiuslibet legis praeceptis; hic tamen sermo est de sola obligatione proveniente ex praecepto: utrum videlicet teneamur ad implenda naturae legis praecepta, ut qui illa omiserit, poenis vel ab homine, vel a Deo plecti debeat.

Notandum 3. Duplicem solito distingui Dei dilectionem, nempe naturalem, et supernaturalem, innatam, et infusam; quibus Deum diligimus ut auctorem, moderatorem, et finem naturae, vel ut largitorem, propagatorem, et remuneratorem gratiae. Supponimusque tamquam certum, dari posse in humana natura dilectionem Dei ut auctoris naturae a supernaturali ipsius dilectione distinctam. Supponimus insuper ipsam innatam legem continere speciale praeceptum de diligendo Deo ut naturae artifice, rectore, et fine. Supponimus denique, praeceptum hoc affirmativum esse, nec obligare nisi temporibus opportunis. Unde licet quodlibet naturale praeceptum tendat in Deum ut ultimum finem, cedat in gloriam Dei, quia per illud impletur eius divina voluntas, etiamsi operans hoc formaliter non intendat; attamen non est opus quod implens naturae praecepta, semper actualem adiunctam habeat Dei dilectionem, ut probabitur infra.

Conclusio prima. — LEX NATURALIS OBLIGAT IN CONSCIENTIA AD SERVANDA SUA PRAECEPTA.

Probatur primo ex Apostolo ad Rom. 2. ubi ait: Quicumque sine lege, utique scripta, peccaverunt, sine lege peribunt: at perire non deberent, nisi quia peccatores existunt, nec peccatores esse, nisi quia legem naturalem violarunt, de qua subiungit Apostolus: Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt… Testimonium reddente illis conscientia ipsorum. Adeoque censet Apostolus legem naturalem obligare in conscientia, et eius transgressores divina animadversione et vindicta reos teneri.

Probatur insuper ex eodem Apostolo Rom. 11. versu ultimo: Omne quod non est ex fide, peccatum est, idest, quod non est ex dictamine conscientiae iudicantis bonum aut licitum esse id quod agitur; sumit enim ibi Apostolus fidem pro conscientia, et pro tali dictamine, ut liquet ex textu.

Confirmatur ex Innocentio III, ad caput 13. De restitutione spoliatorum, dicente: Quod est contra conscientiam, aedificat ad gehennam: nimirum quia dictamen conscientiae est proxima regula actionum humanarum, cui conformari debent ut sint honestae et licitae.

Hanc eamdem veritatem suadet ratio; nam, ut supra diximus, lex naturalis praecipiens aut prohibens, est imperium Dei ut auctoris naturae, cui tamquam legitimo superiori parendum est, estque contra rationem ipsius imperio sese subducere: sed omnis divina lex, omneque divinum imperium obligat in conscientia: ergo et lex naturalis. Deinde, lex naturalis est proxima regula honestatis moralis, et quod ei opponitur annexam habet malitiam moralem; sed id omne quod annexam habet malitiam est contra conscientiam; adeoque id omne quod fit contra legem naturae in conscientiam pugnat, et consequenter ipsa lex naturae obligat in conscientia ad sua praecepta servanda. Denique, lex naturalis prohibet aut praecipit id omne quod naturam rationalem dedecet aut decet; sed quoties illicita admittuntur, vel necessaria non fiunt, in conscientiam ipsam peccatur, quae maxime approbat licita, et illicita improbat: ergo, etc. — Hinc apparet legem naturae interdum obligare sub peccato mortali; iuxta videlicet materiae gravitatem, et peccantis dispositionem et affectum; quippe qui peccando in re gravi contra praecepta legis naturalis cognoscit formaliter, et actu aut virtualiter se Deum natura auctorem et rectorem graviter offendere, in quo virtualis Dei contemptus sufficiens ad peccatum mortale involvitur. Quocirca Apostolus supra laudatus merito dixit, quod quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; videlicet propter peccata commissa, non quidem contra legem positivam et scriptam, quam non noverunt, ideoque dicuntur sine lege peccasse; sed contra legem naturalem, quam nemo rationis compos ignorat.

Dices 1. Lex non potest obligare ad poenam, quam nec manifestare nec inferre potest: atqui lex naturalis non potest manifestare poenam aeternam; quippe quae non est nota lumine naturali, neque etiam potest illam inferre: ergo non potest obligare sub reatu poenae aeternae; subindeque nec sub culpa mortali, quae aeternae poenae reatum inducit.

Nego maiorem. Nam ad incurrendum reatum alicuius poenae, non est necesse quod poena per legem manifestetur, nec ut subditus et transgressor cognoscat poenam transgressioni suae debitam: sed sufficit ut committat actum dignum eiusmodi poenae, quae a Deo naturae auctore, et legis naturalis vindice cognoscitur et infertur.

Dices 2. Lex naturalis non facit obligationem, sed supponit: ergo obligatio non est eius effectus. Antecedens patet ex dictis: nam lex naturalis in hoc a lege positiva distinguitur, quod illa prohibet aliquid, quia malum est: haec vero prohibet aliquid, quod fit malum, quia est prohibitum. Et idem est cum proportione de imperio, et praecepto faciendi bonum quia bonum est.

Respondeo. Cum Suarez lib. 2. cap. 9. hanc obiectionem nostrae assertionis esse confirmativam: nam, inquit, si lex haec prohibet aliquid quia malum, propriam et specialem necessitatem inducit vitandi illud, quia hoc intrinsecum est prohibitioni, ut vitetur quod prohibitum est. Probat etiam haec obiectio aliquid hanc legem supponere quod pertinet ad intrinsecum debitum naturae; siquidem unaquaeque res quodammodo sibi debet, ut nihil faciat suae naturae dissentaneum. Ultra vero hoc debitum, etiam lex naturalis addit specialem obligationem moralem, quam iurisperiti obligationem naturalem appellant: non quod moralis non sit, sed ut illam a civili distinguant.

Conclusio secunda. — LEX NATURALIS NON OBLIGAT UT OMNIA FACIAMUS EX DILECTIONE DEI NATURALI.

Probatur: Praeceptum de diligendo Deo, quod a natura indicitur, est affirmativum: sed praeceptum affirmativum non obligat pro semper, sed tantum aliquo certo ac determinato tempore: ergo ex lege naturali non tenemur omnia nostra opera elicere ex dilectione Dei auctoris naturae. Maior constat. Minor pariter; hoc enim discrimen est inter praeceptum affirmativum et negativum, quod illud tantum aliquo certo determinato tempore obliget; hoc vero perpetuam inferat obligationem pro quovis temporis momento; siquidem nusquam licet furari, homicidium facere, etc. Sequitur ergo dilectionem Dei non esse necessariam quotiescumque obligat aliorum praeceptorum ordinatio; subindeque servari poterunt alia naturae praecepta absque actuali amore Dei ut auctoris naturae. — Deinde, bonum honestum aliarum virtutum habet ex se, et per se quod possit honeste amari, et ex proprio suo motivo, puta temperatum quia temperatum est: sed rationi consentaneum est, et naturae legi congruum, amare quodcumque honestum qua tale, quamvis de aliquo alio externo amabili non exigitur, puta de Deo diligendo: ergo praecepta naturalia huiusmodi virtutum impleri possunt absque ullo actuali amore Dei. Denique, obligatio faciendi omnia propter Deum, nulla ratione naturali, aut sufficienti auctoritate ostenditur: adeoque gratis non debet affirmari.

Dices. Apostolus primae ad Corinth. 10. monet omnia in gloriam Dei esse facienda: ergo revera omnia opera fieri debent ex dilectione Dei. — Distinguo antecedens: ita monet Apostolus tamquam aliquid, quod sit praeceptum legis naturalis, nego: tamquam consilium quod ipse subministrat, quodque observare optimum quidem est et saluberrimum, sed non sub poena peccati necessarium, concedo.

Dices 2. S. Augustinus, lib. 1. De moribus Ecclesiae, cap. 11. dicit omnia bona esse referenda in summum bonum: ex quo infert cap. 11. nihil esse virtutem, nisi summum amorem Dei, et per hunc omnes virtutes definit: ideo lib. 19. De Civit., cap. 25. dicit, esse superbum diligere propter seipsas etiam ipsas virtutes, quia solus Deus est summe bonus, et ideo solus est propter se volendus: ergo omnia quae fiunt aut vitiosa sunt, aut fieri debent ex dilectione Dei. Quod utique idem Augustinus confirmat l. 1. Retract. cap. 15. ubi ait, voluntatem sine charitate esse vitiosam cupiditatem.

Respondeo. S. Augustinum his et similibus sententiis nihil aliud velle quam quod vel nulla sit perfecta virtus, et meritoria salutis aeternae absque charitate habituali et gratia sanctificante: vel quod voluntas sine ipsa charitate sit vitiosa cupiditas, idest, plerumque a vitiosis cupiditatibus vincatur; quia ex una parte valde est infirma, et ad malum proclivis, ob naturalem corruptionem hominis; ex alia vero destituitur abundantia auxiliorum, quae dantur iustis et Dei amicis. Non autem vult S. Augustinus omnem actum elicitum, qui non procedit ex amore Dei, esse vitiosum; nam bonum honestum propter se amabile est, et sufficit ad honestatem actus, etiamsi de Deo non cogitetur actu, nec antea ita cogitatum fuerit, ut praeterita Dei dilectio aliquatenus influat in actum.

Addit Suarez lib. 2. cap. 11. num. 5. quod aliud est diligere aliquid ut summum bonum; aliud vero diligere aliquid ut bonum per se amabile. Primum est proprium Dei; secundum autem communicatum est ab ipso Deo omni bono honesto, et ideo sic amando bonum honestum, non fit aliquid contra Deum. Neque inde fit omnia bona creata esse propter se amabilia, quia nulla sunt inferiora bona utilia, vel delectabilia, quae nisi propter honestatem appetenda sint. Denique, licet bonum honestum creatum propter se ametur, non amatur ut ultimus finis: sed talis amor natura sua tendit in Deum, et hoc est satis, ut non dicatur homo frui tali bono, sed uti; tunc autem diceretur illo frui, quando in illo suum ultimum finem constitueret, et hoc est quod dixit Augustinus esse superbum.

Quaestio III: Quid, et quotuplex sit jus

Ius secundum nominis etymologiam ita appellari, vel quod iuxta sit, ut vult Covarr. lib. 1. Comment. iuris civilis, nam iusta esse interdum significat similitudinem vel aequalitatem in aliquo munere aut actione: vel ius dicitur a iubendo: nam iussum participium est verbi iubeo: hinc si a participio iussum secunda syllaba dematur, relinquitur vocabulum ius: vel si duas syllabas divisim proferas, ipsum iussum seu imperium significabit se esse ius, seu ius sum: vel denique ius a iustitia derivatur: nam, ut dixit Ulpianus lib. 1. f. De iustitia et iure, est autem ius a iustitia appellatum: licet enim iustitia potius videatur a iure derivari, quam ius a iustitia; iustum enim dicitur quod est secundum ius: unde etiam iustitia definitur per ius, quia ius suum unicuique tribuit: nihilominus iuris appellatio, de qua loquitur iurisconsultus, potuit a iustitia oriri: sicut risus ita appellatur, quia tendit in obiectum risibile, licet obiectum denominetur visibile ab ipso risu. Inde vero potuit facile derivari ius, dempta videlicet ultima parte vocis iustum, quam utique etymologiam probavit S. August. lib. 10. De Civit., cap. 21. ubi tamquam principium philosophicum assumit: Quod illud ius esse dicant, quod de iustitiae fonte manat. Et in Psalmo 145. Ius, inquit, et iniuria contraria sunt, ius enim est quod iustum est. Eamdem pariter probavit Isidorus 5. Etymolog. cap. 3. dicens: Ius ex se dictum est, quia iustum est: sicut ergo iustum a iustitia denominatur, ita ius potuit a iusto, et iustitia appellari, quantum ad vocis etymologiam.

Notandum 2. Nomen iuris secundum rem ipsam posse accipi tripliciter: Primo quidem, ut sit idem quod iustum. Iustum autem dupliciter accipitur, secundum Aristotelem 5. Ethic. cap. 1. nempe generatim, et in latiori significatione, pro legitimo, et sic omne opus virtutis, quatenus consentaneum legi, dicitur ius, et iustum: et speciatim ac strictius pro eo quod est regulare, et alteri debitum: haec enim tria involvit iustum stricte acceptum, nempe aequalitatem, debitum, et esse ad alterum. Secundo ut sit idem quod lex, quae est regula iusti: cumque sententia iudicis sit etiam veluti quaedam lex non publica, sed privata, pariter ius dicitur: qua ratione iudex dicitur dicere ius, et praeesse iuri dicendo. Tertio ius accipitur pro legitima potestate ad rem aliquam obtinendam, vel ad aliquam functionem aut quasi functionem, cuius nempe potestatis derogatio et violatio iniuriam efficit et constituit.

Notandum 3. Ius acceptum pro iusto speciali, seu pro eo quod est regulare, et debitum alteri, esse formale obiectum iustitiae particularis; quia ille peculiari ratione dicitur iustus, qui hanc aqualitatem debitam amat, intendit, et servat: iniustus autem qui eam non servat; subindeque haec aqualitas, quatenus est debita, obiectum formale iustitiae particularis constituit; obiectum enim formale cuiusque virtutis est illud bonum honestum quod per illam virtutem in opere intenditur.

Ius autem acceptum secundo modo, scilicet pro lege, est regula iustitiae, et caeterarum virtutum; virtutes enim in suis actibus dirigi debent secundum dictamen, et praeceptum legum; etenim si non sint legibus conformes, non erunt studiosae, nec laudabiles. Quatenus autem ius pro potestate legitima usurpatur, non est quidem obiectum quod iustitia intendit, sed obiectum formale cui: nam in iustitia sicut et in omni virtute, quae est ad alterum, distingui potest obiectum quod, et obiectum cui. Primum est quod ipsa virtus intendit, et praestat exterius; et hoc in proposito est redditio rei aequalis quatenus debita, seu redditio debiti ad aequalitatem iuris alterius, quod utique debitum non potest esse sine iure in altero; sunt enim correlativa; debitum enim iuri est debitum; subindeque obiectum iustitiae includit ordinem ad ius alterius. Secundum autem, nempe obiectum cui iustitiae, est is cui debitum praestatur; is autem est proximus noster, quatenus ius habet ad aliquid, ratione cuius illud est ipsi debitum; ex iure enim ipsius in me vel in mea, nascitur in me debitum praestandi id quod illud ius impleat, et exhauriat; quod ut fiat debite, iustitia inclinat ut id velim affectu, et praestem effectu.

His ita praemissis, duo hic supersunt aperienda: Primum, quaenam sit iuris universim spectati legitima definitio. Secundum, quotuplex sit illius in varias species, et partes distributio, ac divisio.

Conclusio prima. — IUS GENERATIM SPECTATUM RECTE DICITUR POTESTAS LEGITIMA AD REM ALIQUAM OBTINENDAM, VEL AD ALIQUAM FUNCTIONEM, VEL QUASI FUNCTIONEM OBEUNDAM, CUIUS VIOLATIO INIURIAM CONSTITUIT.

Primo dicitur potestas, idest, habitudo quaedam ad aliquid; unde dicimus aliquid posse: qua ratione legimus Genes. 23. dixisse Abraham ad filios Heth: Date mihi ius sepulchri, idest facultatem sepeliendi; haec autem potestas se habet vel per modum potentiae activae, ut quando est ius ad aliquid agendum, vel retinendum: vel per modum potentiae passivae, ut in iure quod habes, ut nutriaris a parentibus, custodiaris a principibus, ut tibi subserviatur a servis: vel per modum potentiae resistendi, ut in iure quod quis habet ne alius aedificet in tali loco, ne altius construendo murum attollat, quatenus videlicet non obsit visui, nec lumini.

Secundo, legitimum, idest, a lege concessa; nam facultas quae secundum legem non est, non est ius sed vis et iniuria. Lex autem hanc potestatem concedens, vel est divina positiva, v.g. ad sacramenta percipienda: vel est naturalis, v.g. ad usum membrorum ad vitam per cibum et potum sustentandam, ad vim vi repulsandam: vel denique est humana, puta ad successionem haereditatis, ad acquirendum, possidendum, retinendum, et alienandum per varia contractuum genera; tot etiam sunt genera iurium, quot sunt genera legum, quae ius tribuunt. Ex quo sequitur hanc potestatem non esse quid physicum, sed morale dumtaxat competens homini ex aliqua Dei vel hominum ordinatione, deputatione, aut concessione.

Tertio ad rem aliquam, ut ad obtinendum rem aliquam per successionem haereditariam, per testamentum, per donationem liberalem, per contractus, per occupationem.

Quarto ad functionem, ut ad liberum usum membrorum, et bonorum suorum, ac rerum sibi speciatim attinentium. Vel quasi functione, v.g. ad possessionem civilem et naturalem, ad retinendum dominium, statum, et conditionem in qua est. — Quinto denique additur, cuius violatio iniuriam constituit; quia iniuria nihil aliud est, quam alieni iuris violatio, quod utique fit quando iure manente contra illud agitur. Hinc quando quis privatur officio amovibili ad voluntatem superioris, non fit ei iniuria, nisi aliunde habeat aliud ius ad illud officium obeundum, potest enim ius esse ad ius, et dominium iuris.

Ex his collige, ius interdum ab aequo, et bono distingui in multis quae refert Ludovicus Vives in scholio ad lib. 2. De Civit. Dei, cap. 17. Unde Aristoteles 5. Ethic. c. 10. ait aequitatem esse iusti emendationem, non quidem quatenus iustum sumitur pro debito naturali, quod est rectum secundum naturalem rationem; hoc enim nusquam deficit si ratio non erret; neque etiam quatenus iustum sumitur pro iusto legali, quod scilicet lege humana constituitur: licet enim hoc interdum deficiat, defectus tamen iste non ex lege, aut ex legislatore, sed ex materia ipsa provenit. Inde hoc alterutro modo sumpta aequitas, non est emendatio iuris, sed potius illius origo, et regula, iuxta illud l. 91. f. de regul. iur. In omnibus, maxime tamen in iure, aequitas spectanda est: itaque aequitas dicitur esse iusti emendatio, quatenus aequitas sumitur pro prudenti moderatione legis scriptae praeter vigorem verborum eius, inquit Suarez lib. 1. cap. 2; et sic aequitas dicitur opponi stricto iuri, qua ratione Terentianus dixit: Inter ius, et aequitatem hoc interest, ius est quod omnia recta et inflexibilia exigit, aequitas est quae de iure multum remittit. Atque de iure legali est illud in quod epieikeia cadit; siquidem spectat ad iudicium viri prudentis verba legis humanae interpretari, quando illius legis exacta observatio urgeret contra naturalem aequitatem. Qua ratione iudex, aut princeps legem sic interpretans, dicitur non agere iure, utique materialiter et ut legis verba sonant, sed agere ex aequo, et bono. Et ideo forte iurisprudentia dicta est ars boni et aequi, quod in legibus interpretandis bonum et aequum semper intueri debet, etiamsi interdum oporteat verborum legis vigorem et tenorem temperare, ne ab aequo et bono naturali discedatur.

Conclusio secunda. — IUS GENERATIM SUMPTUM DIVIDI POTEST PRIMO IN IUS NATURALE, GENTIUM, ET POSITIVUM.

Ius naturale, inquit Doctor in 1. d. 17. q. 1. n. 3, illud est cuius veritas est nota ex terminis; nam, inquit, tale est principium in lege naturae sicut et in speculabilibus principium notum est ex terminis, sive quod sequitur evidenter ex tali vero sic noto, cuiusmodi est conclusio practica demonstrata; et stricte loquendo nihil aliud est de lege naturae, nisi principium vel conclusio demonstrata: sic tamen extendendo quandoque dicitur esse de lege naturae, quale est verum practicum consonum principiis et conclusionibus legis naturae: in tantum, quod statim notum est omnibus illud convenire tali legi. Quibus Doctor duo docet: primum, illud esse de iure naturae cuius honestas patet ex terminis; puta, Deus est colendus: vel cuius honestas infertur ex principio quod patet ex terminis; puta, Sacrificia sunt Deo offerenda; quod infertur ex illo principio Deus est colendus. Secundum vero quod ea censeri possint esse de iure naturae, quae ipsius iuris principiis, et conclusionibus consentanea sunt. Unde in 3. d. 37. n. 5. duplex distinguit ius naturae, nempe strictum, et strictissimum. Dicit, inquit, quod aliqua possunt dici esse de lege naturae dupliciter: uno modo tamquam prima principia practica, nota ex terminis: vel conclusiones necessariae sequentes ex eis: et haec dicuntur esse strictissime de lege naturae. Subdit n. 8. Alio modo dicuntur aliqua esse de lege naturae, quia sunt multum consona illi legi; licet non sequantur necessario ex principiis practicis, quae nota sunt ex terminis; et omni intellectui apprehendenti sunt necessario nota. Et hoc modo certum est omnia praecepta secundae tabulae esse de lege naturae, quia eorum rectitudo valde consonat primis principiis practicis necessario notis. Quibus Doctor aperte docet ad legem naturalem spectare non solum principia generalia per se nota circa naturaliter honesta, et necessaria; vel circa turpia, et illicita, ut virtutem esse amplectendam, vitium esse fugiendum, Deum esse colendum, suum ius esse cuique servandum, et non esse alteri faciendum quod quisque sibi fieri non vult: verum etiam praecepta particularia, et conclusiones deductas ex principiis generalibus circa quaecumque naturaliter necessaria, ad honeste et pacifice in societate vivendum, aut circa illorum opposita; puta neminem esse occidendum iniuste, non furandum, non foenerandum ad usuram, et similia; quorum aliqua sunt per se nota lumine naturali, alia indigent discursu aliquo, vel disciplina ut hominibus praesertim rudioribus innotescant. Haec autem omnia pertinere ad legem naturalem constat, quia ex ipsa rei natura, et seclusa quacumque lege positiva, sunt necessaria moraliter, eorumque contraria sunt illicita: quocirca S. Paulus ad Rom. 2. affirmat gentes ductum naturalis luminis sequentes, facere naturaliter ea quae legis sunt, et esse sibi ipsis legem naturalem, scilicet testimonium illis reddente conscientia ipsorum.

Duplici autem via, inquit Hugo Grotius, lib. 1. et c. 1. lib. De iure belli et pacis, aliquid esse iuris naturalis probari solet:

Tum ab eo quod prius est, tum ab eo quod posterius; quarum probandi rationum illa subtilior est, haec popularior. A priori, si ostendatur rei alicuius convenientia aut disconvenientia necessaria cum natura rationali ac sociali: a posteriori vero, si non certissima fide, certe probabiliter admodum iuris naturalis esse colligitur id quod apud gentes aut moratiores omnes tale esse creditur. Nam universalis effectus universalem requirit causam: talis autem existimationis causa vix ulla videtur esse posse praeter sensum ipsum communis qui dicitur.

Unde Hesiodus: Non etenim penitus vana est sententia multi
Quam populi celebrant.
Cui concinit Seneca, ep. 117: Argumentum, inquit, veritatis est aliquid omnibus videri. Et Cicero, l. Tusc.: In re consensio omnium gentium ius naturae putanda est.

Neque his obest quod quaedam sint nationes immanitate barbarae, quibus quod iustum et aequum aliis videtur non arridet, quia, ait Andronicus Rhodius, apud homines recta sanaque mente praeditos immutabile est ius illud naturae quod dicitur. Quod si his, qui morbido distortoque sunt animo, aliter videtur, nihil id ad rem pertinet. Nam nec mentitur qui mel dulce esse dicit, ideo quod aegrotis aliter videatur. Concinit Aristoteles, Pol. 1. v. Quod naturale sit spertandum in his quae bene secundum naturam se habent, non in depravatis.

Hinc colligit Doctor in 1. praefata dist. 17. Quod non recte loquitur Gratianus de iure legis naturae, tenens illa quae sunt in scriptura Veteris, vel Novi Testamenti de lege naturae esse. Quia nec illa omnia sunt principia practica nota ex terminis, nec conclusiones practicae demonstratae: nec etiam evidenter consona talibus principiis et conclusionibus. Eximendus ergo est, quum extendit ius naturale ad ius positivum ab auctore naturae, ut distinguitur contra ius positivum ab aliquo qui non est Auctor naturae.

Ius Gentium illud dicitur quod usu omnium aut plurium Gentium est introductum; ratione scilicet naturali praeunte ac dictante illud tamquam evidenter conveniens humano generi et societati. Hoc iure Gentium introducta est bonorum divisio, acquisitio dominii rerum, quae nullius sunt, per earum occupationem. Ad idem pertinet Legatorum immunitas, et ea omnia quae referuntur cap. Ius gentium dist. 1. quamquam inter illa computetur ius servandi foedera pacis, et nonnulla alia quae commodius referri possunt ad legem naturae. Nec mirum est Gentes in hoc ius velut unanimi consensu conspirasse: cum illud rationi naturali maxime esse conforme cognoverint: proinde singulae Gentes illo iure ligantur, quatenus nempe singulae illud sive proprio suo arbitrio et inclinante natura, sive ad imitationem aliarum nationum sibi praefixerunt. Unde sicut moribus singularum Gentium est introductum, sic posset a singulis per contrariam consuetudinem aut expressam revocationem, absolute loquendo, tolli, prout Ecclesia sustulit ius gentium de servitute quoad mancipia christiana.

Ius positivum illud est, quod natura docente non instituitur, sed per voluntatem eius qui potestatem habet ipsum ponendi et condendi. Quod pro diversa auctoritate diversum est; nam aliud est ius divinum, aliud humanum. Divinum quidem, quod divina voluntate sanctum est, quod solito duplex distinguitur, nempe ius divinum Vetus, quod in Vetere Testamento tulit Deus de ritibus, ceremoniis, et politia Iudaeorum: et Novum, seu Evangelicum, ut sunt ea omnia praecepta quae vel ad mores probe formandos, vel administranda sacramenta in Novo Testamento sancita sunt. Ius humanum positivum illud est quod humana auctoritate, seu puri hominis conditum est; hocque iterum duplex; nempe civile, quod auctoritate Principum saecularium; et Canonicum, quod auctoritate Pontificum, vel Conciliorum institutum est.

Iustinianus lib. 1. Institut., titulo 2. existimat ius civile a iure gentium in hoc distingui:

quod ius gentium non ex institutis populorum aestimandum sit, sed ex eo quod iustum esse ipsa naturalis dictat ratio, idest, insita animis hominum notitia honesti et turpis, iusti et iniusti. Civile vero quod peculiares populi aut eorum rectores ac principes pro recte ordinanda Republica et proprio subditorum ac communi Reipublicae bono constituunt. Ius, inquit, civile a iure gentium distinguitur, quod omnes populi qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est, vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis. Quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes gentes peraeque custoditur, vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utantur. At certe moratiores, nam, ut supra diximus, quid sit naturale et rectae rationi consonaneum spectandum est in his qui bene secundum naturam se habent, non vero in depravatis, ut loquitur Aristoteles 1. Pol. 5.

Insuper ius dividitur in ius simpliciter, et ius secundum quid. Primum est quod reperitur inter personas omnino distinctas, et diversi ordinis, quale est ius inter principes, et subditos: secundum est quod reperitur inter personas non omnino distinctas, sed tantum secundum quid.

Rursus ius secundum quid dividitur in paternum, oeconomicum, et herile. Primum est inter patrem, et filium; cum enim filius sit pars paternae substantiae, non sunt personae omnino moraliter distinctae: nec potest inter ipsos perfecta constitui aequalitas: siquidem filius patri aequivalens reddere non potest: quamvis tamen ius istud dicatur secundum quid, vocatur autem ius, prout ius significat debitum: plus enim filius patri debet, quam alii personae: idem iudicium de iure paterno inter Deum, et homines. Ius oeconomicum est inter uxorem, et virum, qui censentur etiam moraliter una persona. Herile denique est inter dominum, et servum; hic est illius possessio, et instrumentum quoddam animatum, ait Aristoteles; unde inter illos non est ius nisi secundum quid.

Insuper ius, ex parte termini quem respicit, dividitur in ius ad rem, et ius in re. Ius ad rem, inquit Lessius lib. 2. cap. 2. De iure in genere, dubitatione 2. dicitur:

quod non tribuit actionem in rem, sed tantum in personam. Tale ius est quod tibi competit per stipulationem, per donationem, per emptionem, aliosve contractus ante traditionem rei; si enim res illa alteri vendatur, et reipsa tradatur, manet illi, nec potes illam vindicare; quia non res erat tibi obligata, sed tantum habes actionem personalem in eum qui te fraudavit: tale etiam ius est, quod habes per electionem, postulationem, praesentationem ad beneficium: imo tale etiam est quod habes per collationem beneficii ante acceptationem, et per successionem haereditatis, ante illius acceptationem. Ius in re dicitur quod tribuit actionem realem, seu quod rem obligatam habet. Tale est quod habetur per emptionem, et alios contractus, secuta rei traditione; per collationem beneficii, secuta acceptatione; per testamentum vel successionem ab intestato, secuta acceptatione: tale etiam ius est dominium rei, et ususfructus, idest, ius utendi et fruendi respective eo quod substet illis iuribus; item iura quae dicuntur servitutes; ius etiam hypothecae, et pignoris: denique omne ius quod rem aliquam sive corporalem, ut sunt agri, domus, supellex; sive incorporalem, ut sunt officia, beneficia, redditus, servitutes, et similia, ita nobis obstrictam tenet, ut ex ea possimus percipere fructus, vel emolumenta, vel securitatem creditorum, vel honorem, dicitur ius in re. Quocumque autem res talis transeat, potest vindicari tamquam nobis obstricta; quia res omnis transit cum suo onere quo est affecta.

Rursus, utrumque ius sive in re, sive ad rem varie distribuitur; scilicet in dominium, ususfructum, usum, possessionem, etc. Dominium in genere est ius gubernandi vel disponendi de re aliqua tamquam sua. Suum autem dicitur, quod ita subiectum et adstrictum est illi, cuius esse dicitur, ut possit de eo disponere proprio iure, non ex commissione alterius. Sic Deus ius habet in universam creaturam tamquam rem suam, quia potest de illa statuere quod placuerit. Sic pariter Rex habet ius et dominium in suum regnum, et quivis in suas possessiones.

Dominium autem dividi potest in dominium iurisdictionis, et proprietatis. Dominium iurisdictionis est potestas gubernandi suos subditos. Gubernandi actus sunt praecipere, vetare, etc. Dominium proprietatis est ius disponendi de re aliqua tamquam sua in suum commodum. Ab hoc dominio quisque dicitur rei suae dominus; sive ille sit persona privata sive publica, sive communitas. Nam persona publica et respublica potest possidere bona iure privato, instar privatae personae.

Ususfructus est ius rebus alienis utendi, fruendi, salva rerum substantia. Dicitur primo ius utendi, ut excludatur ius, quod habet creditor in pignore, vel depositarius in deposito: hi enim non possunt uti rebus illis; quod si utantur invito domino, tenentur ei restituere aestimationem usus. Additur fruendi, ut excludatur nudum ius utendi re aliqua, puta equo conducto: etenim per usumfructum non solum rei usus, sed et fruitio conceditur, idest, ius percipiendi omnes fructus ex ea re provenientes. Additur tertio, salva rerum substantia: quia fructuarius debet rem integram proprietario reservare. Hinc fit ut ususfructus proprie dictus non possit constitui in rebus quae usu consumuntur, ut in vino, oleo, frumento, et pecunia. Usus est ius utendi re aliena salva ipsius substantia. Quae definitio patet ex supradictis de usufructu.

Ceteras iuris divisiones colligere poteris ex variis legum divisionibus in praecedenti Articulo declaratis; cum enim leges vel in iure fundentur, vel ius ad rem conferant; sequitur totuplex esse generis iura, quot sunt diversae leges.

Quaeres. Quomodo ius Gentium differat a iure pure naturali?

Respondent aliqui ius naturale a iure gentium in hoc discrepare, quod ius naturale commune sit omnibus animantibus tam brutis, quam hominibus, ut supra diximus ex Iustiniano, lib. 1. Institutionum.

Verum haec minus recte nec apposite dicta esse satis superque declaravimus; nullum enim est ius re vera commune hominibus, et aliis animalibus, quia bruta animalia non sunt capacia proprie obedientiae, aut iustitiae vel iniuriae. Insuper lex naturalis generatim sumpta consistit in dictamine rationis naturalis: at tale dictamen in brutis reperiri nequit; adeoque in ipsis esse non potest ius aut lex naturae. Denique, lex naturalis non regulatur per convenientiam ad naturam sensitivam, sed ad rationalem; dictat enim id quod naturam rationalem decet; et consequenter non spectat ad bruta, quae sunt omnino rationis expertia.

Respondent alii ius gentium pure positivum differre a naturali, quia illud est tantum concessivum, hoc vero etiam est praeceptivum, idest, illud permittit tantum aliquid fieri licite; hoc vero insuper obligat ad illud faciendum.

Sed contra; id quod permittitur iure gentium, vel est licitum lege naturali, vel non. Si primum, ergo spectat ad legem naturae. Si secundum, ergo ius gentium in ipsum ius naturae militat ac praevalet, facitque licitum id quod ex natura rei erat illicitum.

Adde quod iure gentium multa sint, non solum licita, sed etiam praecepta: puta quod commercia sint ubique libera: quod sint quidam specialiter divino cultui deputati, per quos solum sacrificia licite fiant, etc.

Respondent nonnulli ius gentium spectare ad homines non solitarie et seorsim spectatos, sed quatenus in aliqua societate congregantur: ius autem naturale non spectat ad ipsam communitatem praecise, sed ad homines sigillatim spectatos.

Verum haec etiam responsio non satisfacit; nam ipsa societatis institutio, qua homines vivunt in coniunctione civitatis, aut regni, aut reipublicae, provenit ex iure gentium, nec tamen oritur ex communitate; alioquin ex seipsa oriretur, et seipsam praesupponeret.

Verius ergo dicendum arbitror, ius gentium in hoc a naturali discrepare, quod quae iure naturali prohibentur aut praecipiuntur, ita statuantur vi solius naturalis rationis; quae vero prohibentur vel praecipiuntur iure gentium, adiunctam habent saltem interpretativam legislationem humanam, et institutionem extrinsecam communem omnibus, aut saltem plurimis nationibus. Hinc fit quod ius gentium revera sit humanum, et positivum, tam ex parte materiae quam ex parte formae: nam id quod ius naturale permittit tantum, ius gentium absolute statuit, et faciendum esse praecipit; sic v.g. ius naturale permittit tantum, ut sit agrorum divisio, si homines velint ea dividere quae natura in commune exposuit: ius vero gentium statuit illam divisionem absolute fieri ad melius vitandam negligentiam colendi agros, et praecavendam confusionem ac perturbationem reipublicae.

Articulus III: De Legis Naturalis immutabilitate

Quam fixe sit, quamque tenaciter hominum cordibus impressa nativa lex, eleganter ex Tullio explicat Lactantius lib. 6. De Vero cultu, cap. 8. ubi cum praemississet nativae legis nostris mentibus a Deo insculptae elogia; maxime vero ex eo quod illa sic nos regat, sic nos gubernet, ut ad summum sapientiae virtutisque portum sine ullo errore perducat, concludit:

Suscipienda igitur Dei lex est, quae nos ad hoc iter dirigat, illa sancta, illa caelestis, quam Marcus Tullius in lib. De Republica, 3. pene divina voce depinxit, cuius ego, ne plura dicerem, verba subieci. Est quidem vera lex, recta ratio naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat: quae tamen neque probos frustra iubet aut vetat, neque improbos iubendo aut vetando moveat. Huic legi nec abrogari fas est, neque derogari aliquid licet, neque tota abrogari potest. Nec vero aut per senatum, aut per populum solvi hac lege possumus. Quo est quaerendus explanator aut interpres eius alius? Nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac: sed et omnes gentes, et omni tempore una lex, et sempiterna, et immutabilis continebit: unusque erit communis quasi Magister, et Imperator omnium Deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator, cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus, hoc ipso luet maximas poenas: etiamsi cetera supplicia quae putantur effugerit.

An autem re vera ipsa nativa lex ita sit immutabilis, ut nullam prorsus mutationem usquam admittat, determinandum est in sequentibus Quaestionibus.

Quaestio I: An et quomodo lex naturalis mutari possit

Aliquid dici posse de iure naturae duobus modis: Primo, positive, et proprie, quatenus natura directe illud praecipit, aut vetat, et ad id exsequendum inclinat, ut Deum esse colendum, alteri non faciendum quod tibi fieri non vis. Secundo, permissive, negative, et improprie: quatenus lex naturae contrarium non inducit. Qualiter S. Thomas 1. 2. qu. 95. art. 5. ad 3. dicit quod hominem esse nudum est de iure naturae: quia natura non dedit ei vestitum: sed ars adinvenit. Similiter hac ratione iure naturae dicuntur omnia communia, et omnium unam esse libertatem, quia scilicet possessionum distinctio, et servitus non sunt inductae a natura, sed per ius gentium, ac hominum auctoritatem, pro maiori utilitate societatis humanae.

Notandum 2. Duobus modis legem aliquam mutari posse: Primo, per additionem, si nimirum aliquid ad legis praecepta adiiciatur, quo eius obligatio ad plura sese extendat, quam antea diffundebatur. Secundo, per subtractionem, si nimirum aliquid desinat esse de lege, quod prius ad legem revera spectabat.

Notandum 3. Legem mutari posse per subtractionem sex modis: Primo, per abrogationem, cum ea tollitur ex toto, sive Legislatoris voluntate et conniventia, sive contraria consuetudine, sive auctoritate eius, qui Legislatore superior est; sive denique quando expirat tempus pro quo tantum erat constituta, expleto namque illo tempore lex non tollitur, sed impletur: unde Christus Dominus de Lege Mosaica aiebat: Non veni legem solvere, sed adimplere; quia nempe illa lex tantum erat instituta pro determinato tempore, et usque ad Messiah adventum. Secundo, per derogationem, cum ex parte lex tollitur: unde Glossa ad caput in istis d.t. ait: Abrogare est in totum tollere legem: derogare autem est pro parte detrahere legi. Tertio, per irritationem, cum cessat legis obligatio defectu consensus, aut aliorum necessariorum ad eius vigorem, et firmitatem desideratorum. Quarto, per subtractionem materiae, quae subest dispositioni legis, dum scilicet ipsa desinit esse materia legis, et subiacere eius obligationi; qua mutatio maxime locum habet in illis, quae pendent ab humano consensu, et voluntate mutabili: ut in votis, iuramentis, matrimoniis, et similibus. Quinto, per interpretationem, et epieikeiam; dum scilicet determinatur ab aliquo superiore generale legis praescriptum non obligare in particulari certa materia: cum enim lex debeat esse universalis, et Legislator singulos casus praevidere non possit, necessum est ut per Epieikeiam Legislatoris voluntas explicetur, etiam contra tenorem legis; ea scilicet intentione, quod si Legislator adesset, in tali casu legem non ferret. Sexto denique, per dispensationem, aut privilegium; quae duo differunt: nam dispensatio est quaedam partialis abrogatio legis; privilegium autem est quasi subtractio materiae legis, et conceditur tamquam ius privatum, quod competit certis personis ad agendum contra ius commune. Unde in dispensatione mutatio fit ex parte legis, cuius vinculum relaxatur, remanentibus circumstantiis cum quibus alioqui lex omnes obligaret nisi esset illa relaxatio respectu personae specialis. In privilegio autem fit mutatio ex parte subditorum, aut materiae legis. Ex his autem omnibus legis immutationibus, quatuor priores in praesenti Quaestione suscipimus explanandas.

Conclusio prima. — LEX NATURALIS MUTARI POTEST PER ADDITIONEM, NON VERO PER ABROGATIONEM. Haec conclusio duas partes complectitur; quarum:

Probatur prima. Tunc mutatur lex per additionem, quando ipsi adiiciuntur aliqua nova praecepta, quorum ratione amplior sit illius obligatio, longiusque sese extendat: at possunt legi naturali aliquae superaddi leges; multa namque praecepta superaddita sunt ad humanam vitam utilia, tam per legem divinam, quam etiam per leges humanas. Secundo, praecepta legis naturae non ita sunt explicata, et nobis nota, quin sit in potestate Dei ex illis praeceptis nobis notis conclusionem aliquam inferre nobis ignotam: atqui tunc lex naturalis mutaretur per additionem huiusce conclusionis, quae haberet rationem

Probatur secunda pars, scilicet quod lex naturalis quoad sua praecepta generalia non possit mutari per abrogationem. Prima legis naturae principia sunt omnino immutabilia; quia sunt in ipsa hominis natura fundata, neque potest natura mutari: et si mutaretur lex naturae quoad huiusmodi principia, mutaretur et ipse Deus: unde nulla ratione abrogari possunt hae leges generalissimae naturales, Bonum est sectandum, malum est fugiendum: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.

Confirmatur, quia ideo Isai. 21. lex naturae appellatur foedus sempiternum. Et dist. 5. Naturale ius inter omnia primatum obtinet tempore, et dignitate; exstitit enim ab exordio rationalis creaturae; nam nec variatur tempore, sed semper manet: unde Cicero lib. 2. De Legibus, legem naturalem appellat aeternum quiddam quod universum mundum regeret, imperandi, prohibendique sapientia.

Dices. Homines in plurimis ius naturale, et legem innatam mutaverunt, ipsique derogaverunt quantum ad praecepta generalia: ergo nulla est praecedens assertio. Probatur antecedens: iure naturali bona omnia libertate donabantur; accedente tamen hominum voluntate, et potentium imperio, inducta est bonorum divisio, et proprietas, necnon et servitus: ergo revera lex naturalis potest pati mutationem. Insuper, Glossa in cap. 17. Ecclesiastici diserte pronuntiat naturalem legem aliquando emendari, et corrigi per legem scriptam: sed haec emendatio veram et essentialem mutationem infert: ergo lex naturalis vere mutari potest. Denique, ut se habet Princeps ad legem positivam et civilem, ita se habet Deus ad legem naturalem: non enim minus legis naturae est conditor Deus, quam Princeps humanae: sed Princeps potest quamlibet legem civilem abrogare et rescindere: ergo pariter Deus legem naturalem abrogare potest, subindeque haec non est absolute immutabilis.

Respondeo ad primum negando antecedens; et ad eius probationem dico, bonorum communitatem, et libertatem, non ita ex se de iure naturae quasi ipsa lex absolute prohibeat ne homines bona quaedam sibi faciant propria, neve suam libertatem alteri subiiciant, si ita voluerint: ipsa namque lex permittit hominibus, ut bona sua inter se dividere possint, et disponere sua libertate, cuius domini sunt, eamque alteri vendere, vel subiicere; quare rerum divisio, vel servitutis inductio nec est contra legem naturae, nec eam mutat, sed tantum facit quod illa lex fieri permittit. Eatenus igitur bonorum communitas, et libertas dicuntur esse iuris naturalis, quatenus natura confert ius dominationis in omnia bona, et in propriam libertatem: ita ut non possent homines inviti, aut sine iusta causa illo iure spoliari, et ab eius usu praepediri.

Id secundum dico, legem scriptam ideo dici datam ad correctionem legis naturalis, vel quia per legem scriptam suffectum est, ac suppletum quod legi naturae deerat; vel quia nativa lex ob morum corruptionem ac depravationem, ita in aliquorum cordibus erat detrita, quantum ad aliqua praecepta, ut existimarent aliqua esse licita, quae naturaliter mala sunt; quocirca opus fuit lege scripta ad ipsius nativae legis supplementum, et clariorem explicationem. Ad tertium nego maiorem: non enim eodem modo se habet Deus ad legem naturalem, quo princeps ad positivam: nam princeps totam vim ac obligandi virtutem legi tribuit sola sua voluntate et auctoritate per extrinsecum imperium promulgata: Deus autem aliquam obligationem ex parte rerum supponit, quae videtur essentialis ipsis rebus, quia honestae sunt et bonae ex natura rei: nam, ut supra diximus, hoc est discrimen inter legem naturalem, et positivam, quod lex naturalis praecipit ea quae per se honesta sunt et bona, prohibet autem quae per se mala sunt: lex autem civilis tantum efficit honesta quae praecipit, mala quae prohibet; adeoque inter utramque legem non est paritas.

Conclusio secunda. — LEX NATURALIS MUTARI POTEST PER SUBTRACTIONEM MATERIAE QUAE SUBEST EIUS DISPOSITIONI; NEC POTEST AUTEM MUTARI PER IRRITATIONEM.

Probatur prima pars: Tunc lex mutatur per materiae subtractionem, quando materia, in quam cadebat legis obligatio, desinit esse materia legis: sed ita contingere potest. Probatur: lex naturalis statuit quod bonum alienum non sit retinendum invito domino, sed sit restituendum. Quod quidem nativae legis praescriptum tamdiu obligat, quamdiu manet alienum: sed potest istud, quod erat alienum, fieri proprium: si nempe ille qui in bonum illud ius habebat, cedat iuri suo. Sic etiam restituendi obligatio tollitur per legem prescriptionis; qua fit ut quod erat alienum iam amplius alienum non censeatur. Sic pariter de lege naturae est quod depositum sit reddendum, quando res in deposito constituta non petitur in damnum alterius: sed quia contingere potest quod depositum petatur in alicuius perniciem, puta si furiosus ensem depositum petat quo possit quoslibet obvios homines trucidare: in his, inquam, casibus mutatur materia legis de deposito restituendo; adeoque lex ipsa materialiter censetur mutari. Non tamen mutatur formaliter, quia lex ipsa formaliter spectata non fertur in rem absolute consideratam, et sine debitis circumstantiis, sed prout illis subiacet; exigit enim depositum esse reddendum, non simpliciter et absolute, sed dum non petitur in perniciem alterius; hoc autem praescriptum nunquam variatur, nec variari potest; quippe cum sit simpliciter honestum et bonum.

Nego etiam secundam partem, nempe quod lex possit mutari per defectum consensus requisiti ad illius obligationem, vel per contrariam consuetudinem: sed neutrum potest affirmari. Non quidem primum: quia ut nativa lex vim obligandi habeat, non exigit hominum consensum, sed ut diximus, ipsa ab Auctore naturae cordibus nostris a nostrae formationis primordio inscribitur. Secundum etiam dici nequit: nam ut docet Gratianus dist. 5. cap. 1. Naturale ius inter omnia primatum obtinet tempore, et dignitate, exstitit enim ab exordio rationalis creaturae, nec variatur tempore, sed immutabile semper permanens; et ita habetur in cap. Quo iure, dist. 8. Ius naturae praevalet consuetudini et constitutioni: quaecumque enim vel moribus recepta sunt, et scriptura comprehensa, si naturali iuri fuerint adversa, vana et irrita habenda sunt: et cap. Veritate legimus: Nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat, quia consuetudinem ratio et veritas semper evincit. Quibus patet naturalem legem, per contrariam consuetudinem aut legem irritari non posse.

Quaestio II: Utrum lex naturalis admittere possit dispensationem, et interpretationem, seu Epikeian

Dispensationem distingui posse duplicem, nimirum proprie, et minus proprie dictam. Prior est relaxatio iuris et praecepti, facta auctoritate superioris pleno suo iure utentis, quo scilicet pro libito et absque eo quod gravis quaedam causa concurrens id exigat, aliquam personam eximit ab obligatione implendi ac faciendi quod lege praecipitur. Posterior vero est sola declaratio, qua superior significat quod, propter graves causas concurrentes, talis persona eximatur ab obligatione servandae legis. Sic v.g. Summus Pontifex pleno iure censetur perfecte dispensare, dum pro libito et motu proprio aliquem dispensest a ieiunio servando in illo die quo ipse iusserat ab omnibus fidelibus esse ieiunandum: dispensat vero improprie, dum v.g. declarat eum qui voto continentiam voverat, non teneri ad servandum votum, quando incontinentiae stimulis ita dire agitatur, ut evidens sit periculum alicuius carnis criminis admittendi, et salutis iacturam faciendi. Prior dispensatio cadit in materiam auctoritati dispensanti subditam; posterior vero etiam ad materiam altioris ordinis, et sibi non subiectam spectat.

Notandum 2. Quod cum praecepta Decalogi sint in duplici differentia, eorumque aliqua dicantur primae tabulae, quae Deum immediate spectant; alia vero secundae tabulae, quae pertinent ad ius proxime servandum; cumque, ut iam diximus, praecepta prima tabulae sint de iure strictissimo naturae, si tertium excipias, nempe de servando Sabbato, cetera vero sint tantum de iure naturae proprio, non autem strictissimo; inde gravis inter Theologos difficultas oritur; num num Deus possit in aliquibus praeceptis Decalogi dispensare. Haec enim de re duae extremae sunt sententiae. Prima quidem negans Deum de potentia absoluta dispensare posse in aliquo praecepto Decalogi, praeter tertium de sanctificatione Sabbati. Ita S. Thomas q. 100. art. 8. et eius Commentatores ac Discipuli, quos citat et sequitur Suarez 2. De Legib. cap. 15. Salas tr. 1. disp. 5. sect. 9. Vazq. disp. 179. c.2. Aversa q. 19. sect. 3. Secunda extreme opposita tenet Deum de potentia absoluta posse dispensare in aliquibus praeceptis Decalogi. Ita Doctor Subtilis cum suis, Gabriel. Almainus. Marsilius. S. Poncius 1. dist. 17. Ockam 2. q. 19. Petrus Alliacen. 1. dist. 11. Andr. de Castronovo dist. 45. Gerson. et alii. Hinc autem controversia ut facilius, et evidentius solvatur,

Notandum 3. Quod omne praeceptum, sive affirmativum, sive negativum, duo praecepta involvat: unum quidem affirmativum, alterum vero negativum: nam praeceptum affirmativum de colendo Deo, v.g. non solum inducit obligationem positivam Deum colendi, et diligendi determinatis temporibus et opportunis, sed praeterea involvit praeceptum negativum numquam ponendi aut volendi ponere impedimentum quod ab isto divino cultu et amore praepediret: hoc autem praeceptum negativum obligat semper et pro semper, quia nusquam licet velle non diligere, nec colere Deum. Similiter praeceptum negativum non colendi falsos deos, nec occidendi sine causa, involvit ipsummet praeceptum negativum quo prohibemur nullo umquam tempore cultum impendere falsis diis: et praeterea involvit praeceptum affirmativum applicandi omnia media, quae videbuntur necessaria ad observantiam illius praecepti negativi. Advertendum quod quando praeceptum est simpliciter negativum, tunc praeceptum affirmativum ipsi adiunctum tantum determinat ad medium conducens ad observantiam illius praecepti negativi. Similiter quando praeceptum est simpliciter affirmativum, tunc praeceptum negativum, quod in eo involvitur, determinat solum ad medium necessarium ad observantiam praecepti affirmativi.

His ita praemissis, tria maxime determinanda sunt in praesenti Quaestione: Primum, quod Deus revera possit dispensare dispensatione proprie dicta in aliquibus praeceptis Decalogi, et in iis quae sunt de iure naturali. Secundum, an dispensare nequeat in duobus prioribus praeceptis primae tabulae. Tertium, an ex aliqua causa auctoritas humana, Pontificia aut civilis, in iis quae iuris naturalis sunt dispensare possit.

Conclusio prima. — DEUS REVERA POTEST DISPENSARE IN ALIQUIBUS QUAE SUNT IURIS NATURALIS: MAXIME VERO IN PRAECEPTIS SECUNDAE TABULAE DECALOGI, SI OCTAVUM EXCIPIAS. Ita Doctor praefata q. 37. n. 5. et sequentibus.

Probatur solet haec conclusio: Primo quidem variis Scripturae textibus, quibus constat Deum dispensasse in praeceptis secundae tabulae, necnon in iis quae videntur esse de iure naturae: siquidem Exodi 11. et 12. videtur dispensasse in septimo praecepto, non furtum facies, cum Israelitis, ut nempe vasa Aegyptiorum furarentur: et Deuteronomii 23. cum iisdem Israelitis ut foenerarentur alienigenis ad usuram, quod revera furtum est. Item pariter ratione dispensavit in sexto praecepto cum Osea iubendo ipsi ut acciperet mulierem fornicariam, et ex ea liberos fornicationis susciperet. Denique dispensavit cum Abraham in quinto praecepto de non occidendo, cum ipsi imperavit ut filium suum interficeret et immolaret. Subindeque Deus dispensare potest, et de facto dispensavit in praeceptis secundae tabulae, et quae non sunt de iure stricto naturae.

Fateor responderi posse ad primum caput, concessionem Israelitis factam ut Aegyptum spoliarent, et ut vasa aurea et argentea qua commode ab Aegyptiis acceperunt secum abducerent, non tam esse dispensationem septimi praecepti quam illius explicationem; siquidem per illud praeceptum prohibetur solum ablatio rei alienae, qua autem Israelitae ab Aegyptiis acceperunt, non erant bona Aegyptiorum, sed sua: primo quidem titulo donationis sibi a Deo facta, qui cum supremam habeat potestatem ratione sui supremi dominii in omnia bona temporalia, et disponendi de eis pro beneplacito suo, potest etiam illa cui voluerit concedere. Secundo, titulo mercedis laborum suorum, quae erant fraudati ab Aegyptiis, ut testatur Scriptura sacra Sapientiae 10. Reddidit Deus iustis mercedem laborum suorum: oppressi quippe fuerant Israelitae ab Aegyptiis gravissimis laboribus per varios annos absque ulla prorsus mercede. Tertio denique titulo vindicante religionis: nam inquit s. Augustinus lib. 22. contra Faustum cap. 71. Aegyptii erant sacrilegi, et iniqui; nam auro illo male utentes ad Creatoris iniuriam, suis idolis serviebant, et homines peregrinos labore gratuito iniuste ac vehementer afflixerant: digni ergo erunt isti (nempe Israelitae) quibus talia iuberentur, et illi, (nempe Aegyptii) qui talia paterentur. Quas rationes eleganter expressit Philo Iudaeus in lib. 1. De vita Moysis, ubi ait spolium illud Aegyptiorum triplici titulo a peccato excusari, nimirum titulo laboris impensi, titulo compensandae iniuriae illatae, et titulo iusti belli. Primum, inquit, ut diuturni laboris necessariam mercedem reciperent. Deinde, ut pro acceptis tempore quo servierant iniuriis, si non pro merito, aliquid tamen damni reponerent; sive ut bello victores victos spoliarent bonis.

Reponi posset pariter ad secundam, quod illis verbis non fecit Deus facultatem Iudaeis foenerandi ad usuram alienigenis; nam ubi dixit Deus, Non foeneraberis fratri tuo ad usuram, per hoc sufficienter significavit accipere aliquid ad usuram, esse simpliciter malum: unde dici posset quod licebat Iudaeis foenerari materialiter tantum ad usuram alienigenis, non autem formaliter; quia quod exigebant supra sortem ab alienigenis, sua esse poterant, aut titulo donationis sibi factae a Deo, qui est supremus rerum administrator et distributor, qua ratione ipsis dederat terram Amorrhaeorum et aliorum: aut titulo iusti belli, ut censet S. Ambrosius lib. De Tobia c. 15. ubi ait:

Ab illo exige usuram, cui merito nocere desideras, cui iure inferuntur arma, cui legitime auferuntur usurae, quem bello vincere non potes. Ab hoc usuram exige, quem non sit crimen occidere: sine ferro dimicat qui usuram flagitat, sine gladio se ulciscitur, qui fuerit usurarius exactor inimici.

Ad factum Oseae pariter reponi posset ipsum iussum fuisse accipere in legitimum matrimonium uxorem quae prius fuisset fornicaria: ita interpretatur S. Augustinus lib. Contra Secundinum, cap. 21. Quid, inquit, inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione in castum coniugium commutetur? Et infra: Itaque cum meretricem Oseae iussit uxorem, ad ritum corrigendam mulieri consultum est, et figurae Sacramentum expressum. Nec reticet quod ibi subiiciatur, Fac tibi filios fornicationis: haec enim verba significant vel quod iubeatur Prophetae ut filios ab illa muliere fornicaria genitos tanquam legitimos adoptet; vel quod ita dicantur filii fornicationis, quia nati sunt ex muliere quae ante fuerat fornicaria; non enim est insolitum in Scriptura res interdum retinere denominationem eorum quae antea erant: Eva enim post formationem suam appellata est ab Adam os. Os nunc ex ossibus meis: quia ante formationem talis fuerat. Vel denique ut significaretur ipsos Iudaeos a vero Dei cultu recessisse, cultum idolis exhibendo, quod in Scriptura genus est fornicationis, iuxta illud: Maledicti qui fornicantur abs te. Quapropter his textibus omissis,

Probatur Conclusio auctoritate S. Bernardi lib. De Proecepto et Dispensatione c. 3. ubi cum distinxisset triplicem necessarium, nempe stabilem, inviolabilem, et incommutabilem, dixissetque necessarium stabile id esse quod a superioribus traditum et sancitum stabiliter perseverat, nec omnino cuiusvis subiectorum ea aliquo modo variare vel mutare conceditur: necessarium incommutabile, id quod divina ita constat et aeterna ratione firmatum, ut nulla ex causa possit, vel ab ipso Deo aliqualiter immutari: necessarium vero inviolabile illud quod non ab homine traditum, sed divinitus promulgatum, nisi a Deo qui tradidit mutari omnino non patitur: subdit:

Ut exempli causa, non occides, non moechaberis, non furtum facies, et reliqua illius tabulae legis scita: quae etsi nullam prorsus humanam dispensationem admittant, ne cuiquam hominum ex his aliquo modo solvere aut licuit, aut licebit: Dominus tamen horum quod voluit et quando voluit solvit: sive cum ab Hebraeis Aegyptios spoliari: sive quando Prophetam cum muliere fornicaria misceri praecipit. Quorum utique alterum quid nisi grave furti facinus? alterum quid nisi flagitii turpitudo reputaretur, si non excusasset utrumque factum auctoritas imperantis?

Censet ergo sanctus Bernardus revera Deum in aliquibus praeceptis Decalogi posse dispensare. — Nec desinet reponere cum Thomistis S. Bernardum intelligendum esse de dispensatione improprie dicta. Haec siquidem responsio in ipsa sancti Bernardi verba aperte militat, ut constat tum exemplis ab eo prolatis; tum ex eo quod in illo libro expresse agat de dispensatione proprie dicta; tum denique quia sanctus Bernardus talem dispensandi auctoritatem Deo concedit qualem negat hominibus: at ipsimet adversarii fatentur, homines dispensare posse dispensatione improprie dicta in praeceptis quae sunt iuris naturae: ergo necessum est fatentur, sanctum Bernardum intelligendum esse de dispensatione proprie dicta quam Deo tribuit.

Probatur insuper Conclusio: Deus potest dispensare in praecepto de non occidendo innocente: sed praeceptum istud est iuris naturalis, et unum ex praeceptis Decalogi: ergo in eis fieri potest dispensatio. Minor patet. Maior probatur: ut Deus revera censeatur proprie dispensare in praecepto non occidendi innocentem, sufficit quod sua auctoritate efficiat, ut illa occisio, qua alias esset illicita, fiat licita: sed id Deus praestare potest, imo de facto praestitit: ergo revera Deus dispensare potest in aliquibus praeceptis Decalogi. Maior constat; nam ideo princeps aliquis consuetur dispensare in lege a se posita, et Pontifex dispensare in comestione carnis die veneris v. g. quia uterque efficit sua auctoritate, ut ille actus per dispensationem sit licitus in omnibus circumstantiis in quibus alias esset illicitus, si nulla ipsius adesset legis dispensatio. Probatur minor: necisio Isaac, quam Deo imperante efficaciter intendebat Abraham, habebat omnes circumstantias ob quas censenda esset prohibita per Decalogi praeceptum non occides, si non adesset divina dispensatio, non minus quam comestio carnis die veneris ab homine sano ac benevalente habet omnes circumstantias ratione quarum esset actus illicitus, et peccaminosus si non adesset summi Pontificis dispensatio respectu istius hominis sani: ergo sicut illa comestio carnis ab illo homine sano revera fit licita ob dispensationem; ita pariter illa occisio Isaac innocentis revera etiam ob divinam dispensationem extitit licita: subindeque illa occisio solum non fuit mala propter dispensationem factam per idipsum divinum mandatum quo Deus illam occisionem praeceperat; et consequenter verum est quod de facto Deus in aliquibus Decalogi praeceptis dispensavit.

Confirmatur: Deus de facto praecepit Abrahamae filium suum interficere in illis circumstantiis, in quibus secluso praecepto peccasset eum occidendo; nec ulla intervenit mutatio moralis ex parte illius faciendae necisionis praeter mutationem quae oriebatur ex illo praecepto, ut praeceptum erat; ergo per veram dispensationem fecit Deus ut illa occisio, quae alias esset illicita, foret licita.

Reponunt adversarii, praeceptum illud divinum datum Abrahamae de occidendo Isaac non potuisse habere dispensationis rationem; quia praeceptum obligat ad aliquid tacendum, dispensatio vero talem obligationem non inducit, sed solum permittit rem licite fieri.

Contra: dispensatio, ut dispensatio est, praecise vim habet auferendi obligationem, et prohibitionem actus in quem cadit dispensatio; sed praeceptum de re aliqua tacenda, quae alias prohibetur, habet eamdem rationem et vim: siquidem eo ipso obligat ad aliquid faciendum, et aufert prohibitionem qua illud cavebatur; licet praeterea habeat rationem obligandi ad actum, in quo fit dispensatio, et cuius prohibitio per illud faciendum praeceptum tollitur. Quod utique patet exemplo; nemo enim est qui non fateatur, quod si summus Pontifex praeciperet alieni comedere carnes die veneris, alias obligato per Ecclesiae praeceptum ad eas non edendas: revera cum eo dispensaret summus Pontifex; atque praeceptum de re facienda, quae alias prohibetur, vim et rationem habet dispensationis. Adde quod qua ratione Deus praecepit Abrahamae occidere filium, potuit etiam non praecipere, sed ipsi concedere licentiam expressam et formatam eum interficiendi; at in eo casu talis interfectio foret licita: ergo proprie Deus potest dispensare in praecepto, non occides.

Reponunt 2. Verum quidem esse quod illa occisio foret licita ratione illius praecepti divini, qua alias non esset licita si tale praeceptum non adesset; verum, inquiunt, id non fieret per veram dispensationem, sed per materiae subtractionem et mutationem; nam non quaecumque occisio vetatur per illud Decalogi praeceptum, Non occides, sed tantum illa quae fit privata auctoritate. Unde de facto Principes saeculares conferunt facultatem interficiendi, nec tamen dispensant in illo praecepto.

Contra: si Principes saeculares, sua sola auctoritate possent efficere ut occisio hominis, quae alias esset iniusta, foret licita, revera censerentur proprie dispensare in illo praecepto, non occides, sicut dispensare possunt in legibus et praeceptis a se positis: ergo cum Deus sola auctoritate sua possit dispensare, absque ulla mutatione materiae, hoc est, remanente semper obligatione illius praecepti, non occides, quae obligatio illam occisionem illicitam efficeret, nisi divinum interveniret vel praeceptum, vel consilium: revera censendus est Deus in illo praecepto dispensare.

Reponent denique alii, illud quidem praeceptum Abrahamae datum esse dispensationem; sed non quae sit relaxatio praecepti: sed tantum quae fit ut illa occisio Isaac non censeretur homicidium.

Verum haec responsio prorsus est futilis: nihil enim aliud est dispensationem aliquam esse relaxationem praecepti, quam eam esse talem ratione cuius praeceptum, quod alias obligaret, nisi ista dispensatio adesset, ea posita non censeatur obligare: sed illa dispensatio, qua Deus fecit ut absque ullo peccato Abraham posset suum filium interficere, erat huiusmodi: ergo pariter erat vere relaxativa praecepti.

Obicies 1. S. Augustinum asserentem Deum non posse dispensare in iure naturae; nam libro De vera religione, cap. 31. ait: Neque Pater de aeterna lege iudicare posset: et libro primo De libero arbitrio, cap. 6. Legi aeternae, inquit, semper est obtemperandum, et illam esse incommutabilem. Et intra: Nonne potest aliquando iniustum esse ut mali miseri, boni autem beati sint, aut ut honestus et gravis populus ipse sibi magistratus creet: dissolutus vero ac nequam ista libentius careat? Viden hanc aeternam et incommutabilem legem esse.

Respondeo, has auctoritates recte posse intelligi de potentia ordinaria, qua nempe Deus iuxta praescriptas a se leges, et regulas cuncta disponit, non autem de extraordinaria qua pro libito praeter ordinationes a se conditas, potest aliquid per se praestare, vel praestandum ab alio praecipere: vel praefatae auctoritates intelligi possunt de strictissima lege naturae, qualiter arbitror primam et secundam auctoritatem esse accipiendas. Tertia autem intelligenda est de lege aeterna et naturali, quantum est ex natura rei, et nisi interveniat actus aliquis divina voluntatis rem aliter disponentis: certum est enim quod esset iniustum, ut populus honestus sibi crearet magistratus, si nempe Deus id vetaret, sicut revera vetare potest. Similiter etiam posset esse iustum, ut populus dissolutus, et nequam non careret tali auctoritate cum facultate sibi creandi magistratus, si Deus ita imperaret.

Obicies 2. Si Deus dispensare posset in praeceptis secundae tabulae, praesertim in eo non occides, sequeretur quod dari posset bellum utrinque iustum sine ignorantia: nam ille cum quo dispensaret Deus in praecepto occisionis, posset licite aggredi aliquem; is autem quem invaderet, posset etiam licite se defendere, et invasorem impugnare et occidere; sed est contra communem Theologorum sententiam quod bellum possit esse utrinque iustum sine ignorantia: ergo nostra assertio in communem Theologorum sententiam pugnat.

Respondeo 1. hanc obiectionem tam in Adversarios quam in nos ipsos militare: siquidem non negant Adversarii quod Deus non possit dare licentiam in aliquibus casibus, in quibus non liceret interficere nisi Deus ita concederet aut praeciperet; id siquidem constat manifeste ex occisione Isaac Abrahamo demandata, sive interim Deus id faciat dispensando, ut asserimus, sive mutando materiam illam, eamque extrahendo ab obligatione iuris naturalis, ut volunt Adversarii: sed in illo casu tam liceret ei qui esset interficiendus, se defendere et adversus impugnantem repugnare, si Deus daret licentiam occidendi, sive mutando materiam illius obligationis, sive dispensando in eo praecepto non occides: atque haec difficultas tam ab Adversariis quam a nobis est solvenda.

Respondeo 2. negando maiorem: non enim sequeretur bellum in illo casu utrinque iustum: nam ille cui Deus praeciperet interfectionem, non deberet eo ipso in omni casu velle interficere; sed teneretur abstinere ab interfectione in illis casibus, in quibus periculum esset ne ipse interficeretur, aut alios interficeret quos occidendi non haberet facultatem. Nam licet Deus dispensaret in praecepto legis naturalis quoad interfectionem Petri v. g. non tamen eo ipso censendus esset dispensare in praecepto naturali quoad interfectionem aliorum, aut quoad periculum manifestum propriae occisionis: subindeque teneretur abstinere se ab interfectione facienda in eis casibus in quibus probabiliter periculum esset, ne aut interficeret quos occidere non licet, aut ipse interficeretur: unde si in iis casibus ab interfectione non desisteret, bellum ex parte eius foret iniustum, iustum vero ex parte illorum quos aggrederetur.

Respondeo 3. negando minorem: non enim absurdum est bellum utrinque esse iustum; nam certum est quod dum Christiani Reges inter se decertant, plurimi ex militibus utriusque partis existimant se vocatos a suis Principibus ad bellum legitimum, atque tenentur ad interficiendos adversarios milites. Imo probabile censent aliqui, inquit Poncius, Comment. in dist. 37. n. 143. etiam ita praefatos milites ad occisionem teneri in eo casu quo per scientiam particularem quidam ex eis cognoscerent suum Regem non iuste adversus alium Regem pugnare, dummodo publice non fiat compertum, nec ipsi possint id suadere rationibus opportunis absque vitae suae dispendio se ab interficiendis adversariis desistere: certum, inquam, est aut saltem probabile, quod in tali casu bellum inter milites esset utrinque iustum, etiam absque ulla ignorantia ex parte ipsorum. — Adde ex Cavello in Scholio ad nu. 5. praefatae quaestionis 37. quod in pluribus casibus videtur multis Doctoribus bellum posse esse utrinque iustum; nam qui putat bona fide se pugnare, potest aggredi alterum quem novit innocentem, ut docet Soto 5. De Iust. quaest. 1. art. 1. Item reus condemnatus contra scientiam privatam Iudicis, potest resistere secluso scandalo, ut cum pluribus aliis affirmat Corrarubias 1. var. cap. n. 13. Item si duo in naufragio simul tentarent invadere scapham unius dumtaxat capacem, possent invicem iusto utrinque pugnare pro ea sibi servanda, quo vitam quisque tueri posset, ut docet Maior in 1. dist. 15. quaest. 22. etc. Potest ergo bellum aliquando esse utrinque iustum.

Obicies 3. Praecepta legis naturae sunt affirmativa vel negativa: affirmativa praecipiunt id quod secundum se iustum est ac rectum; negativa autem prohibent id quod secundum se est iniquum et iniustum: sed si dispensabilia essent praecepta affirmativa, liceret non facere id quod secundum se licet facere; similiter si praecepta negativa essent quoque dispensabilia, liceret facere id quod secundum se iniquum est atque iniustum: at absurdum consequens: ergo et antecedens.

Distinguo maiorem: affirmativa praecipiunt id quod iustum est secundum se et independenter ab ullo prorsus legis praecepto, nego: dependenter ab aliquo praecepto, censetur esse iustum, et quod prohibetur censetur esse iniustum, concedo. Licet enim aliqua videantur esse iusta vel iniusta, quatenus conveniunt vel disconveniunt legi naturali, necnon et rectae rationis dictameni; attamen cum lex naturalis nihil sit aliud quam ipsa ordinatio Dei prescribentis ea quae pro libito iudicat esse convenientia vel disconvenientia creatura rationali, consequens est quod ratio illius convenientiae vel disconvenientiae maxime petatur ab ipsa Dei ordinatione.

Similiter distinguo minorem: liceret non facere id quod secundum se iustum est, remanente sub ratione iusti, nego: non remanente sub eadem ratione, concedo: certum est autem quod res quae iusta erat, et idcirco necessario executioni demandanda ratione praecepti divini, talis esse desinit, accedente divina dispensatione, qua posita, id quod iustum erat, et necessarium facere, incipit esse licitum omittere.

Dices 1. Omnia praecepta legis naturalis habent fundamentum in natura, et eatenus sunt praecepta legis naturalis, quatenus coniunguntur cum natura: atqui natura nequidem per divinam potentiam variari potest: nam licet data quacumque creatura possit Deus producere perfectiorem in infinitum, non potest tamen facere hominem aliter quam sit: ergo pariter nequit in lege naturae dispensare.

Distinguo maiorem: illa praecepta fundantur in natura, idest, habent coniunctionem cum natura ex ordinatione Dei auctoris naturae, ita rem statuentis, concedo: idest, profluunt ab ipsa natura per modum proprietatis inseparabilis, quasi illa invariata, haec variari nequeant, nego: nam, ut diximus, cum ista ratio iuris naturalis pendeat ab ipsa ordinatione Dei ut auctoris naturae, cumque illa divina ordinatio sit libera, etiam Deus liberrime potest praecipere vel prohibere quae iudicaverit convenientia vel disconvenientia, ipsa natura secundum suam essentiam invariata permanente.

Dices denique: Dispensatio est imperfecta et inchoata legis abrogatio; sicut enim per abrogationem fit, ut manentibus omnibus aliis circumstantiis omnino eisdem, lex non obliget, quae alioqui cum istis circumstantiis obligaret, ita dispensatio facit ut eam non obliget quam alias obligaret: atque hinc abrogatio dicitur mors legis; dispensatio autem vulnus legis: ergo in ea tantum lege dispensari potest qua potest abrogari; sicut ille qui immortalis est, invulnerabilis quoque est; at ex dictis supra, lex naturae non potest abrogari, subindeque nec in ea dispensari etiam per Deum.

Distinguo minorem: lex naturae non potest abrogari quantum ad omnia praecepta quae continet, maxime vero quantum ad ea quae sunt de iure strictissimo naturae, qualia sunt duo praecepta priora prima tabulae, concedo: quantum ad alia praecepta, qualia sunt caetera primae vel secundae tabulae (si mendacium excipias) nego: quemadmodum enim contendimus divina auctoritate in eis posse dispensari quantum ad aliquas personas, ita et dispensari posset quantum ad omnes; siquidem divina auctoritas, et potestas non magis limitatur, et aretatur respectu plurium quam respectu unius: illa autem dispensatio generalis esset revera legis abrogatio; subindeque lex naturalis quantum ad ea praecepta divinitus posset abrogari.

Conclusio secunda. — De praecepta primae tabulae negative sumpta, quatenus videlicet prohibent irreverentiam exhibendam Deo, aut per cultum eius inanem, aut per divini eius nominis assumptionem in vanum, sunt strictissime de iure legis naturalis: subindeque sunt etiam divinitus indispensabilia. Haec est Doct. in 3. dist. 37. n. 6. ubi ait de praeceptis primae tabulae, quia illa immediate Deum respiciunt pro obiecto, duo quidem prima, si intelligantur tantum esse negativa:

Primum, Non habebis deos alienos: Secundum, Non assumes nomen Dei tui in vanum, idest, non facies Deo tuo irreverentiam; ista sunt stricte de lege natura, quia sequitur necessario, si est Deus, est amandus ut Deus: et quod nihil est aliud colendum tamquam Deus, nec Deo facienda est irreverentia: et per consequens in istis non poterit Deus dispensare, ut aliquis possit licite facere oppositum talis prohibiti.

Haec Doct. cui subscribunt omnes Thomistae contendentes omnia praecepta Decalogi esse indispensabilia, proinde censent ea quae sunt primae tabulae, maxime esse indispensabilia.

Probatur haec Conclusio: Ex terminis notum est Deo non posse aliquam irrogari iniuriam, aut irreverentiam absque culpa mortali: at summa Deo fieret iniuria et irreverentia si ipse odio haberetur, aut debitus ipsi cultus alteri impenderetur: ergo haec licite fieri non possunt. Probatur maior: notum est ex terminis nullum malum morale esse faciendum, nec posse licite fieri id quod cognoscitur esse contra bonum honestum, et morale: inde namque sequeretur contradictio, nempe quod posset licite fieri, et quod ita fieri non posset: sed nullum malum morale potest esse maius quam inferre irreverentiam Deo summo bono: ergo non potest ulla ratione licite irrogari aliqua irreverentia. — Deinde, si Deus dispensare posset, et efficere ut irreverentia sibi licite fieret, maxime per actum suae divinae voluntatis, quo videlicet irrogatio irreverentiae, qua alias esset illicita, fieret licita: sed id efficere nequit mediante illo voluntatis actu: ergo nec in illo dispensare. Maior, et consequentia patent. Minor probatur: non est magis notum ex terminis, aut ex aliquo principio quod quae Deus iubet sint licita, et quae prohibet sint illicita, quam sit notum quod in illo casu Deo sit irroganda irreverentia: ergo sicut nullo suo voluntatis actu potest Deus efficere, ut quod iuberet fieri, non fieret licite; aut quod prohiberet fieri, licite fieri posset, pro eodem instanti quo iuberet aut prohiberet; ita efficere nequit ullo suae voluntatis actu ut irreverentia sibi licite exhibeatur. — Denique, eo ipso quo aliquid fieret iubente Deo, non fieret ipsi irreverentia; siquidem non irrogatur irreverentia Principi, dum eius praeceptis et mandatis fit satis: ergo impossibile est ut Deus possit concedere facultatem irrogandi sibi irreverentiam.

Dices: Ex praecedenti Conclusione liquet, dispensari posse divinitus in praeceptis negativis secundae tabulae quae spectant ad proximi dilectionem: ergo pari ratione dispensari poterit in praeceptis primae tabulae quae Dei dilectionem et cultum concernunt. Patet antecedens ex dictis. Consequentia probatur: omnia praecepta secundae tabulae fundantur in dilectione proximi, et ad ipsam tamquam ad caput unice revocantur: sed proximi dilectio necessario sequitur ex praecepto diligendi Deum: igitur si haec Dei dilectio dispensationem non admittat, nec illa; nam inquit Apost. ad Rom. 13. Non adulterabis, non occides, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo impletur. Quod utique probatur auctoritate Christi Salvatoris maxime, ait: In his tota lex pendet, et Prophetae: igitur in isto praecepto: Diliges proximum tuum, includuntur necessario omnia praecepta secundae tabulae. Probatur minor, quod dilectio proximi sequatur necessario ex praecepto diligendi Deum: dilectio Dei, quae est de iure naturae, est dilectio perfecta, et non deordinata: sed dilectio ordinata non tendit in Deum sibi soli appropriandum, quasi diligens Deum nollet ab aliis diligi; quia amor boni communis ut appropriati soli diligententi est inordinatus; amor etiam alicuius nolentis dilectum ab aliis similiter diligi est imperfectus: ergo cum praeceptum de diligendo Deo tendat in amorem perfectum, et ordinatum, etiam intendit ut dilectio proximi necessario sequatur ex praecepto dilectionis Dei.

Respondet Doctor tribus modis: Primo quidem negari posse maiorem: non enim est certum quod diligere Deum sit strictissime de iure naturae, in quantum praeceptum illud est affirmativum, sed tantum in quantum est negativum, scilicet quatenus prohibet odium Dei: hinc cum praemisisset rationem pro tuenda parte affirmante, nempe quod praeceptum de diligendo Deo aliquando obliget de iure naturae, alias sequeretur hominem per totam vitam non teneri ad aliquem actum amoris Dei eliciendum, quod repugnare videtur rectae rationis dictamini: postmodum partem negantem sic probat ibidem n. 7. Non est certum esse praeceptum iuris naturae stricti quod aliquis homo Deum amet hodie positive: ergo neque cras, neque ullo alio tempore, quia non est potior ratio cur aliquis aliquo tempore determinato obligaretur ad Deum positive amandum quam hodie. Et ideo, inquit, stricte loquendo non videtur quomodo possit concludi quando aliquis teneatur tunc aut nunc exhibere cultum Deo; et pari ratione nec aliquando indistincte, quia ad nullum actum tenetur aliquis pro aliquo tempore indeterminato ad quem non tenetur pro aliquo tempore signato, aliquibus opportunitatibus concurrentibus. Hoc est, non potest aliquis teneri ad aliquem actum pro tempore determinato eliciendum, quin teneatur pro aliquo tempore determinato, quod posset determinari per occurrentes opportunitates, et particulares circumstantias aliquando concurrentes. Quocirca ratione utrinque librata, indiscussum relinquit Doctor an amare, et colere Deum positive, sit praeceptum strictissimi iuris naturae.

Respondet 2. negando minorem, nempe quod dilectio proximi sequatur necessario ex amore Dei. Ad cuius minoris rationem dicit, quod etsi perfectus Dei amor, qui praeciperetur per ius naturae strictum, non sit amor quo vellet quis appropriare sibi Deum, quasi nollet ipsum ab aliis positive diligi; tamen non posset esse amor quo necessario velit positive Deum ab aliis positive diligi, sed sufficit quod sit amor ipsius Dei secundum se, abstrahendo ab eo quod quis velit, aut nolit Deum ab aliis diligi. Ratio autem cur Deum amans perfecte, posset non teneri ut vellet positive ipsum ab aliis diligi, vel possideri, est quia fortasse non placeret ipsi Deo se communicare aliis hominibus sicut se communicat homini diligenti; aut quia non esset notum diligenti quod Deo placeret aliis se communicare sicut et sibi. Sicut enim licet Deus de facto velit communicare illis, quos praedestinat, et ut sic ab eis amore perfectissimo diligi, tamen non vult sese communicare iis, quos non praedestinat, aut ab iis taliter diligi: ita mirum non est, quod qui Deum diligit, posset non velle positive ipsum ab aliis diligi, quia non constaret naturali cognitione talem amorem ab aliis hominibus elicitum Deo fore acceptum: atque adeo praeoptato quo quis diligit Deum, non potest ipsum obligare naturaliter, ut velit ipsum ab aliis diligi.

Respondet 3. Quod etsi Deus esset diligendus ex strictissimo et indispensabili legis naturae praecepto, et quamvis virtute eiusdem vel alterius praecepti similis diligendus esset proximus ea dilectione qua teneremur velle ipsum efficaciter diligere Deum, et pervenire ad beatitudinem; tamen exinde non sequeretur praecepta secunda tabulae esse naturali iure observanda, quia eatenus ex praecepto de habenda huiusmodi dilectione proximi sequeretur necessario observanda praecepta secundae tabulae, quatenus sine tali observatione non posset proximus tali dilectione diligi: sed ita non est; nulla enim repugnantia est quod quis vellet Deum diligere proximum, et ipsum pervenire ad ultimam beatitudinem, et simul vellet eum interficere, et bonis suis eum expoliare. Imo posset iudicare, licet erronee, quod illa interfectio, et illa bonorum expoliatio conduceret ipsum ad beatitudinem assequendam; nempe si iudicaret se esse in statu gratiae, in quo si moreretur, haud dubie salvus esset: similiter iudicare posset quod possessio bonorum temporalium foret proximo nociva ad beatitudinem obtinendam; adeoque quod expoliatio bonorum illorum conduceret proximum ad beatitudinem assequendam, et consequenter licet quis ex praecepto de diligendo Deo, positive teneretur velle etiam Deum a proximo suo diligi, non tamen inde sequeretur quod pari ratione teneretur ad observanda praecepta secundae tabulae.

Ad auctoritates autem quibus suadebatur proximi dilectionem necessario sequi ex dilectione Dei, quae est praeceptum legis naturae, respondet Doctor n. 12. primo quod illa, ad quae sese extendit dilectio proximi, sequuntur quidem ex principiis legis naturae, non tamen sunt revera de stricta lege naturae, sed solum reductive; ideoque per se non sunt indispensabilia: quamvis enim praecepta secundae tabulae sequantur ex dilectione Dei naturaliter, non tamen inde inferre licet quod illa sint indispensabilia, sed tantum concluditur, quod qui Deum diligit, etiam tenetur et proximum diligere, et ipsi non dare occasionem offendendi Deum; nec ullam ei inferre iniuriam eius bona auferendo: quamvis haec non ita necessario sequantur, quin pro libito possit Deus hic et nunc dispensare cum aliquo in illa prohibitione de auferendis proximi bonis, et inferendis ipsi iniuriis.

Dices 2. Quae fiunt contra praecepta secundae tabulae, directe militant in ipsam naturae legem, subindeque per se et ex se mala sunt et illicita, etiam independenter a lege positiva: sed in iis, quae per se mala sunt, Deus dispensare nequit; alioquin efficeret, ut malum licite fieri posset, quod implicat: malum enim ut malum, est illicitum: ergo in iis, quae per praecepta secundae tabulae prohibentur, Deus dispensare nequit.

Distinguo maiorem: militant in ipsam naturae legem directe, et per se, nego: ex consequenti et illative, concedo: hoc est, non sunt de lege natura strictissima ac indispensabili; quippe cum nec sint principia, nec conclusiones talis legis; sed tantum consequenter ex talis legis conclusionibus inferuntur, subindeque censere non debent indispensabilia. Vel aliter dico, praecepta secundae tabulae esse quidem prohibita, aut praecepta a voluntate Dei, ut Auctoris naturae, non tamen praecepta, aut prohibita sub poena inferni, aut privationis vitae aeternae. Aliquid enim potest esse prohibitum aut praeceptum dupliciter: uno modo sub aliqua poena in genere et indeterminate, aut sub poena determinata ordinis quasi naturalis, scilicet mortis temporalis, aut incarcerationis, vel iacturae honorum. Alio modo posset aliquid esse praeceptum vel prohibitum sub poena inferni et privationis beatitudinis, ita ut qui transgrederetur praeceptum, merito iudicaretur dignus esse inferno aut beatitudinis privatione. Non est autem necesse quod quidquid praecipitur aut prohibetur in Decalogo, maxime in secunda tabula, sit prohibitum aut praeceptum praecepto iuris naturalis obligante ad poenam aeternam inferni independenter ab aliqua positiva ordinatione Dei. Neque enim evidens est ex terminis, quod tanta sit malitia in adulterio, aut homicidio, aut furto v. g. ut propter illa commissa deberet quis puniri poena tam dira et saeva, quam est illa poena aeterni sensus quam de facto incurrunt omnes adulteri, homicidae, et fures ex hac vita absque salutari poenitentia migrantes: neque possunt assignari ulla principia, ex quibus id naturaliter colligi possit, praesertim cum ex natura rei non appareat qualiter per illa delicta inferatur iniuria Deo, aut aliquid committatur, quod per se incompatibilitatem habeat cum ultimo fine.

Dices 3. S. Paulus ad Romanos 2. affirmat quod qui sine lege peccaverunt sine lege peribunt. Quibus significare videtur quod quamvis non esset lex aliqua positiva de praeceptis Decalogi, qualis de facto data est Iudaeis per Mosen, et nobis per Christum, adhuc qui transgrederetur illa praecepta iuris naturae perire posset, et puniri aeterna morte, ac amissione beatitudinis aeternae. Quod utique confirmatur ex eodem Apostolo 1. Cor. 6. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare, neque fornicarii, neque adulteri, etc. regnum Dei possidebunt. Igitur ex Apostolo, quamvis non esset lex positiva, nihilominus qui talia crimina patrarent, rei forent damnationis aeternae, subindeque lex naturalis obligat etiam ad poenas inferni.

Respondeo negando consequentiam: nam Apostolus non loquitur absolute, et in casu in quo non esset lex positiva: sed de facto et prout nunc res se habet, scilicet quatenus fornicatio, adulterium, et alia eiusmodi prohibentur per legem positivam sub poena damnationis aeternae. Ad priorem textum dico, Apostolum intelligi posse non de quibuscumque peccatis, quae fiunt contra praecepta naturae, sed tantum de illis, quae fiunt contra praecepta strictissimi iuris naturae, qualia sunt duo priora praecepta Decalogi, quibus prohibetur idolorum servitus, et irreverentia Deo exhibenda.

Conclusio tertia. — Nulla potestas humana, tam ecclesiastica quam civilis, dispensare potest in iis quae sunt de iure naturae.

Probatur 1. auctoritate S. Bernardi in priori Conclusione laudata, ubi cum consensisset Deum posse dispensare in praeceptis secundae tabulae, ait: Quae etsi nullam prorsus dispensationem admittant, nec cuiquam hominum ex his aliquo modo solvere, aut licuit, aut licebit.

Probatur 2. ratione: Non potest inferior superiorem absolvere, ut constat dist. 21. cap. Interior: neque ligatum a superiore solvere potest inferior, ut habetur c. Cum de Clerico aegrotante: atqui si auctoritate humana dispensari posset in lege naturali, solveret auctoritas creata et inferior obligationem, quam ex Dei ordinatione homines contraxerunt: ergo etc. Deinde, ipsimet Principes et Ecclesiae Praelati tenentur praeceptis iuris naturae: ergo non possunt in eis dispensare. Consequentia patet: qui enim subduntur praeceptis, et tenentur ea servanda, non possunt ab eorum praeceptorum obligatione dispensare. Antecedens etiam constat, siquidem praecepta legis naturae ad omnes omnino homines rationis compotes spectant: ergo maxime ad eos, qui praecipue ratione et prudentia pollere debent ut alios debite dirigant et ordinent. Denique, si Pontifices et Principes possent dispensare in aliquibus praeceptis quae vel sunt de iure naturae, vel ad illud spectant, maxime possent dispensare in praeceptis secundae tabulae: sed id praestare non possunt, alias possent dare potestatem fornicandi, interficiendi innocentem, et accipiendi aliena bona: hoc autem, ut constat, falsum est: igitur etiam falsum id unde sequitur.

Dices: Summus Pontifex dispensat interdum de residentia Pastorum: at Pastorum residentia est de lege naturali, ex Concilio Tridentino sess. 23. c. 1. De reformatione: ergo in eo dispensari potest. Item, de iure naturae est, ut qui vovit, reddat Domino quod vovit: sed summus Pontifex dispensat in votis: ergo etc.

Respondeo primo, negando minorem: Conc. enim Trid. non affirmat residentiam Pastorum esse de iure naturali, sed tantum significat eam esse de iure divino. Ait enim:

Cum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas cognoscere, pro his sacrificium offerre, verbique divini praedicatione, sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere, pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, et in caetera munera pastoralia incumbere, quae omnia nequaquam ab iis praestari et impleri possunt, qui gregi suo neque vigilant, neque assistunt; sed mercenariorum more deserunt: sacrosancta Synodus eos admonet et hortatur, ut divinorum praeceptorum memores, tactique totius gregis, in iudicio, ac veritate pascant ac regant.

Quibus verbis solum significatur residentiam Pastorum censeri posse non quidem de iure naturali, sed de iure divino positivo: nam ex illis non potest haberi quod residentia sit de alio iure, quam ex quo pastores obligantur ad praestanda munia, quae absentes exequi non possent: at Concilium significat quod ad ea praestanda teneantur, non ex iure naturae, sed ex praecepto divino, subindeque residentia pastorum posset non censeri esse de iure naturae.

Respondeo 2. distinguendo maiorem: summus Pontifex dispensat de residentia pastorum dispensatione proprie dicta, quae fiat proprio iure et propria auctoritate, quae solvat residendi obligationem, absque externa gravi causa concurrente, nego; dispensatione improprie dicta quae sit tantum declaratio pastores in eo casu non teneri ad residendum, propter graves alio vocantes, concedo. Igitur summus Pontifex proprie non dispensat de residentia pastorum dum eis licentiam concedit alio migrandi; sed tantum declarat in aliquo particulari casu pastores non teneri ad residentiam: enimvero solum Pastores residere debent cum plebe sibi commissa, quando publicae boni necessitas vel utilitas eos alio non vocat, quod utique prudenter declaratum est, et statutum in Concilio Tridentino loco laudato, ubi cum declarasset omnes Pastores, Etiamsi sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales sint, obligari ad personalem in sua Ecclesia vel Dioecesi residentiam, ubi iniuncto sibi officio defungi teneantur, neque abesse posse nisi certis de causis: subdit:

Nam cum Christiana charitas, urgens necessitas, debita obedientia ac fides Ecclesiae, et reipublicae utilitas aliquos nonnumquam abesse postulent et exigant, decernit Sacrosancta Synodus has legitimae absentias causas a beatissimo Romano Pontifice, aut a Metropolitano, vel eo absente suffraganeo Episcopo Antiquiori residente, qui eiusdem Metropolitani absentiam probare debebit, in scriptis esse approbandas.

Non potest ergo summus Pontifex de facto dispensare cum Episcopis, ut non resideant pro eo tempore quo est obligatio iuris aut naturalis aut divini ad residendum, nisi ob gravissimam causam, talemque ob quam merito existimare possit, nec Deum nec naturam ea causa posita ad residentiam obligare. Quando autem ob leves causas Pastores a residentia dispensat summus Pontifex, si tamen id faciat aliquando, id solum praestat cum Pastoris praesentia non ita videtur gregi necessaria, aut utilis, quin prudenter existimari possit in eo casu, nec Deum, nec naturam talem residentiam praecipere. Ad secundum dico eodem modo, quo ad primum; etenim summus Pontifex proprie non dispensat in ullo voto aut iuramento, nec etiam in matrimonio rato; sed tantum declarat propter graves concurrentes causas, eos qui votum emiserunt, non teneri ad id implendum in tali casu particulari ex lege naturae; nam est quidem de iure naturae, ut qui vovet, remanentibus omnino iisdem circumstantiis, reddat Domino quod vovit; non est autem de iure naturae ut votum persolvatur in aliquibus circumstantiis et casibus concurrentibus, nempe si materia voti reddatur moraliter impossibilis: v. g. si quis vovisset dare centum aureos Ecclesiae infra annum, post mensem autem omnibus bonis spoliaretur, et in extremam necessitatem redigeretur, tunc ad solvendum votum non teneretur lege naturae, quia voti materia est ipsi moraliter impossibilis; vel si observatio voti minoris sit perfectionis, et meriti apud Deum: ut si v. g. quis vovisset dare Ecclesiae cereum, haud dubie voto satisfaceret si loco cerei daret aureum calicem, quia lex naturae numquam obligat necessario ad omittendum maius bonum pro solvendo minori bono. Idem dicendum quando occurrit periculum iacturae maioris boni, puta si quis vovit castitatem voto simplici, et postmodum gravissimis vexatus concupiscentiae stimulis versaretur in periculo non solum votum infringendi, sed etiam peccandi peccato fornicationis, aut adulterii, aut aliquo alio deteriori, a quo periculo liberaretur, si a voto solutus licite ducere posset uxorem: hoc, inquam, in casu legitime declarat summus Pontifex ipsum non teneri lege naturae ad permanendum in voto: tum quia ipse vovens moraliter censendus est non habuisse voluntatem extendendi votum suum ad istum casum moraliter impossibilem: tum quia lex naturalis non censetur obligare ad aliquid praestandum, unde tam grave damnum sequitur, quanta est incontinentia tota: tum denique quia ipsa ratio naturalis dictitat quod quando occurrit iactura necessario facienda duorum bonorum diversa rationis et aestimationis, potius esse faciendam iacturam minoris, quam maioris boni: praestat enim pati abscissionem brachii, aut alterius partis corporis, quam mortem ipsam, quia corporis integratio minus est bonum, quam exterminatio vitae. Unde cum status virginalis pudicitiae, quantumlibet excellens, minus sit bonum, quam status gratiae sanctificantis, cuius iacturam facere periclitatur is, qui vovit: in eo casu declarat summus Pontifex illum a voto absolvi, subindeque summus Pontifex non dispensat, nec dispensare potest in ullo voto perfecta dispensatione, sicut dispensare potest in legibus ecclesiasticis a se conditis pleno iure, et absque ulla causa.

Dices: Illa causa quam exigeret summus Pontifex ut dispensaret legitime, vel solvit obligationem iuris naturalis, vel non: si non solvat: ergo censetur revera summus Pontifex pleno iure dispensare: si solvat, ergo frustra recurritur ad summum Pontificem pro obtinenda dispensatione illius obligationis, quae iam nulla est.

Respondeo, equidem causam illam gravem occurrentem revera solvere obligationem legis naturae, nec minus propterea recurrendum esse ad summum Pontificem, sed ut solutam declaret, tamquam Ecclesiae supremum caput. Quemadmodum enim licet aliquis revera certus esset quod res, quam proximus detinet, ad se pertineat, non posset tamen licite aliquando ipsam sibi vindicare propria auctoritate, sed ad id esset expectanda et postulanda sententia iudicis: ita pariter licet aliquis esset certus se habere sufficientem causam cur censeatur solutus ab obligatione voti persolvendi, non tamen deberet votum infringere donec exposita causa coram summo Pontifice, eius declarationem haberet, qua nempe, et sibi et Ecclesiae constaret ipsum amplius non teneri ad voti solutionem.

Instabis: Non solum summus Pontifex declarat nullam amplius urgere voti obligationem, sed etiam revera voventem ab ea solvit: ergo proprie dispensat. Patet antecedens, quia aeque utitur verbo dispensandi dum solvit ab obligatione voti, ac quando dispensat de lege a se posita: sed dum hoc verbo utitur in solvenda lege a se posita, revera proprie, et pleno iure dispensat: ergo pari ratione dispensat dum solvit a voto.

Nego antecedens, et ad eius probationem dico, quod etsi summus Pontifex in illis declarationibus utatur verbo dispensandi, non inde sequitur quod revera in illis dispenset: verbum enim dispenso est aequivocum, et significat aliquando quemcumque actum superioris, quo aliquid fit, aut cognoscitur esse licitum, quod alias illicitum esset, aut licitum esse non cognosceretur, sive interim ille actus sit propria dispensatio, sive sola declaratio. Nec refert quod simpliciter utatur isto verbo in solvenda obligatione votorum ac in solvendis legibus a se positis: nam diversitas significationis in eo casu non est petenda ex verbis, sed ex natura rei subiecta. Hinc quia materia iuris Pontificii subiecta est absolute summo Pontifici, ita ut absque ulla causa antecedente suam volitionem possit concedere licentiam alicui id, quod praecipitur, non exequi, ideo dum hanc licentiam concedit, proprie censetur dispensare: quia vero materia iuris naturalis absolute non subiicitur ulli auctoritati humanae; ideo non potest in ea dispensare summus Pontifex pleno iure, et nisi concurrat aliqua gravis causa. Unde tunc verbum dispenso ab eo usurpatum non habet veram, et propriam significationem: utitur nihilominus recte ipso modo loquendi: tum quia perinde est quantum ad praxim et usum communem fidelium: tum quia non parum conducit ad timorata conscientia simplicium scrupulos removendos.

Urgebis: Summus Pontifex facultatem habet solvendi quodcumque vinculum in terris, ut constat ex illis verbis Matth. 18. Quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelis: ergo potest quodlibet vinculum voti, iuramenti, et matrimonii rati pleno iure solvere.

Distinguo antecedens: habet hanc supremam auctoritatem respectu materiae determinatae, et sibi subiectae, concedo: respectu cuiuslibet materiae, nego. Alias enim summus Pontifex dispensare posset in obligatione veritatis dicendae, eliciendi amoris divini, servandae vitae innocentis: sicque efficere ut mendacium, odium Dei, et periurium forent licita. Unde licet summus Pontifex in Ecclesia supremam habeat potestatem, tamen non censetur posse solvere quamlibet hominis dispensationem; alias cum etiam Imperator habeat supremam potestatem in rebus temporalibus, posset etiam solvere naturalem obligationem subditorum in promissis, pactis etc. quod tamen damnatur in Clementina Pastoralis de re iud. in fine, ubi habet quod Imperatori non liceat tollere, quae iuris naturalis sunt.

Quaere: an lex naturalis admittere possit explicationem et declarationem?

Affirmo: cum enim omnia quae sunt iuris naturalis non sint aeque nota, et ad intelligendum facilia, cumque graves aliquando occurrere possint circumstantiae, in quibus duo pugnantia naturae praecepta servanda concurrere videntur, necessario opus est declaratione et explicatione, qua constat quidnam in illis circumstantiis sit faciendum. Sic v. g. licet lex naturalis praecipiat alienum esse restituendum, cum tamen praecipiat esse servandam vitam, et famam, inde fit quod non sit restituendus gladius furioso dum periculum adest ne vel ipsum, vel restituentem, aut alios occidat. Haec tamen declaratio proprie non est dicenda Epikeia: cum enim haec dicatur ab Arist. 5. Ethicorum, cap. 10. Emendatio legis, ex ea parte qua deficit propter universale: haec cadere nequit in legem naturae, quia haec non prohibet, nec praecipit universaliter et absolute, sed tantum in iis casibus, in quibus actus praeceptus est necessarius ex natura rei, et actus prohibitus est malus, et necessario fugiendus.

Disputatio III: De Lege Divina

Articulus I: De Lege Divina aeterna

Quaestio I: An et quid sit lex aeterna

Quaestio II: Qualis, et quotuplex sit lex aeterna

Quaestio III: Quaenam aeternae Dei legi subjiciantur

Articulus II: De Lege positiva, et scripta, quam Veterem, et Mosaycam appellamus

Quaestio I: Quasnam Vetus lex habuerit causas

Quaestio II: Qualis, et quam ob finem lex Mosis lata fuerit

Quaestio III: Quot, et quae fuerint praecepta veteris legis

Quaestio IV: An et quando lex Vetus abrogata fuerit, et obligare desierit

Articulus III: De Lege Evangelica

Quaestio I: An, et qualem novam legem Christus instituerit

Quaestio II: Qualiter nova lex praescripta fuerit, et quae praecepta contineat

Quaestio III: In quibus praecipue nova lex differat a veteri, eamque excedat

Disputatio IV: De Legibus Humanis

Articulus I: De existentia, et causis Legum Humanarum

Quaestio I: An, quid, et quotuplex sit lex humana

Quaestio II: Penes quos resideat legislativa potestas

Quaestio III: Quinam legibus humanis teneantur

Articulus II: De efficacia, et obligatione Legum Humanarum

Quaestio I: Circa quid humanae leges versentur

Quaestio II: Qualiter humanae leges obligent

Quaestio III: Quas conditiones lex requirat ut revera obliget

Articulus III: De Legis Humanae relaxatione per consuetudinem, abrogationem, dispensationem, interpretationem, et privilegium

Quaestio I: Quid, et qualis sit consuetudo

Quaestio II: Quid, quotuplex, et qualis sit lex favorabilis seu privilegium

Quaestio III: Quot modis variari, ac mutari possit lex humana

↑ Top of work