Scotus Academicus, Tomus sextus: De Legibus Divinis et Humanis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Legibus Divinis, et Humanis
Disputatio I: De Legibus in Communi
Quaestio I: De natura, et definitione legis
Quaestio II: Utrum lex necessario debeat esse ad bonum commune ordinata, et communitati praescripta
Praesens Quaestio prioris est appendix et explicatio; in qua videlicet definitionis legis particulae quaedam explicantur nitidius, et ampliori discussione ac declaratione probantur, quatenus nempe legis conditiones, quae ad propriam ipsius rationem spectant explanando, ipsius genuina differentia constitutiva facilius innotescat. Quocirca
Notandum 1. Certum esse legem necessario ad aliquem, vel aliquos ferri ac dirigi debere; nam inquit S. Paulus ad Romanos 3. Scimus quoniam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur: lex ergo quaelibet essentialiter quamdam habitudinem connotat ad eos quibus praescribitur; subindeque ad explicandam eius rationem, necessario declarandus est terminus huius habitudinis et ordinationis.
Quod ut magis perspicuum appareat, observandum est hominem triplici ratione ac relatione spectari posse, nimirum vel in se, et cum respectu necessario ad Deum, puta si ponamus tantum in mundo unum hominem: vel ad reliquos homines in genere: vel speciatim ad illos quibuscum vivit in societate. In priori consideratione regitur homo per legem naturae; in secunda per legem quam dicunt gentium; in tertia vero per legem civilem, quae rationem praescribit agendorum aut vitandorum, ut pacifica et integra societas servetur.
Constat insuper legem quamlibet ad hominem tamquam ad suum connaturalem terminum dirigi debere; siquidem inferiores creaturae legis proprie dictae non sunt capaces, utpote cum sint incapaces actuum moralium, qui per legem dirigi debent, et regulari. Licet autem Angeli divinae legis suscipiendae, et implendae capaces existant; de ipsis tamen sermo non est impresentiarum; maxime cum hic explicandas leges suscipiamus, quae hominem ad finem suum naturalem aut supernaturalem ordinandum spectant. Unde solum determinandum superest, an sit de ratione legis ut pro aliqua multitudine praescribatur, an vero ad unicam personam etiam dirigi possit.
Notandum 2. Communitatem distingui posse duplicem: unam quidem ex natura, alteram ex instituto. Naturalis est ea qua homines invicem conveniunt in eadem rationali natura, quae ad societatem et conversationem ordinatur; Homo namque, ait Aristoteles, est animal ad societatem natum, et aptum: posterior vero est hominum coniunctio politica, vel mystica in eadem congregatione, eodemque coetu. Priorem communitatem respicit lex naturalis, quae per lumen rationis unicuique homini proponitur; quia non fertur ad unumquemque hominem in particulari et in individuo, ut talis est, v. g. Petrus aut
Paulus, sed in specie, et quatenus est homo. Posterior communitas subdistingui potest duplex: una quidem Ecclesiastica, non humano sed divino iure instituta; eo quod ab ipso Deo ordinata sit sub aliquo capite ab ipso designato, et cum aliqua unione ad finem supernaturalem. Huiusmodi fuit olim Synagoga Iudaeorum, nunc vero praestantior Ecclesia Catholica, quae non pro uno vel alio dumtaxat populo, sed pro toto terrarum orbe ab ipso Christo Domino instituta, certisque legibus ac sanctionibus ab eodem ordinata, sub obedientia unius capitis ipsius Christi Domini vices gerentis. Ad eiusmodi communitatem per se primo spectant leges divinae positivae: qualiter leges Veteris Testamenti ad Iudaeos instituendos erant praescripta, et lex gratiae Novi Testamenti lata est pro universa Ecclesia ad Dei cultum, rectamque fidelium institutionem formandam. Ad eandem pariter pertinent leges Canonicae, quamvis non omnes pro universa Ecclesia constituantur, sed iuxta intentionem, vel potestatem illas ferentis. Alia communitas est Politica, ea nempe quae est coetus hominum humano iure invicem sociatorum in ordine ad aliquem finem naturalem sub aliquo capite copulatorum, qua ratione Aristoteles 3. Politic., cap. 10. dixit civitatem esse civium multitudinem habentium inter se morale vinculum sub uno principali moderatore. — Quae iterum distinguitur a Philosophis moralibus, et iurisperitis in perfectam, et imperfectam.
Perfecta communitas ea dicitur, quae est capax politicae gubernationis, quaeve sibi sufficit in hoc ordine, qualiter Aristoteles lib. 1. Politic. cap. 1. asseruit civitatem esse communitatem perfectam, et a fortiori regnum, cuius ipsa civitas est pars, erit perfecta communitas. Communitas imperfecta dicitur illa, quae non est sibi sufficiens, et in qua non congregantur singulae personae, ut membra principalia ad unum corpus politicum instituendum, qualis est domus, cui paterfamilias praest: talis enim communitas per se loquendo non regitur propria potestate iurisdictionis, sed dominativa: atque ita pro diversitate dominii participat diversum modum imperandi respective ad diversos subiectos; aliud enim est ius, vel quasi dominium patrisfamilias in uxorem, aliud in filios, aliud in servos et famulos; unde neque habet perfectam unitatem, seu uniformem potestatem, neque etiam participat proprie politicum regimen: et ideo imperfecta communitas dicitur.
Notandum 3. Certum pariter esse Principes posse leges, et edicta statuere de tributis ac vectigalibus sibi a subditis iuste persolvendis; quod utique iustum esse ipsemet Rex regum oraculo suo comprobavit Matthaei 22. dicens: Reddite quae sunt Caesaris Caesari. Iustae sunt, inquam, illae leges, quia etsi proxime respiciant utilitatem ac commodum Principis cui tributa penduntur, remote tamen spectant ad bonum commune; quia quo magis Princeps abundat, eo facilius reipublicae hostes repellere potest, et sublevare subditos, ne urgente bello aut aliqua gravi necessitate, et clade instante, insolitis subsidiis divexentur. Unde Christophorus Marcellus oratione quam habuit sess. 4. Concilii Lateranensis sub Iulio secundo apposite dixit: Si nullae sint opes Principi, civitatem tutari non potest, nec bellum indicere, nec servare pacem, nec seipsum intra moenia custodire. Inde vectigalia, fiscus, aeraria, solutiones, census, pensiones, tributa sunt, ut decet, a Principe instituenda; quoniam haec non in solius Principis bonum, sed in Reipublicae utilitatem, et commodum refunduntur. An autem iustae sint leges quarum utilitas, et fructus ad solius Principis commodum redundant, hic determinandum est. His praelibatis, tria hic occurrunt determinanda; Primum, an lex ita necessario debeat praescribi alicui communitati, ut ad particulares dirigi nequeat. Secundum, an per se ad bonum communitatis ordinetur. Tertium, an Princeps iuste possit leges ferre quae in privatum dumtaxat illius bonum cedant.
Conclusio prima. — De ratione essentiali legis est, ut pro aliqua tota communitate praescribatur.
Patet huius Conclusionis veritas ex eo maxime quod in hoc lex a praecepto distinguatur, quod praeceptum uni, lex omnibus praescribitur: quatenus illud ad privatam directionem et ordinationem partis, haec ad publicam gubernationem, et reipublicae moderationem ac administrationem spectat. Probatur insuper: primo quidem inductione quadam; nam lex aeterna, et naturalis non uni soli homini convenit; sed in omnium cordibus exaratur: Item lex divina tam vetus, quam nova, communitatibus praescriptae sunt, illa quidem Iudaico populo, haec Ecclesiae universali ac per totum terrarum orbem propagatae. Idipsum constat de iure civili; siquidem lib. 1. ff. De legibus dicitur: lex est commune praeceptum: ff. eodem titulo. Iura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. Idem constat de legibus Canonicis; nam Canones, et decreta a Patribus edita, dicuntur esse leges publicae. Hinc Gregorius IX. in prooemio Decret. ait: Ideo lex ponitur, ut appetitus noxius sub iuris regula limitetur, per quam genus humanum, ut honeste vivat, informetur. Quapropter 1. ff. De legibus, definitio legis traditur in hunc modum: Lex est commune praeceptum virorum prudentium consultum, delictorum quae sponte, vel ignorantia contrahuntur correctio, communis reipublicae sponsio.
Probatur secundo tum ex eo quod lex est principalis actus prudentiae politicae, vel regalis, qua per se primo respicit bonum totius reipublicae aut communitatis cui praescribitur; adeoque non ad unam dumtaxat personam, sed ad totam communitatem ordinatur; tum quia, ut constabit intra, de ratione legis est, quod sit perpetua: sed nulla persona particularis pro hoc mortali statu, pro quo maxime lex praescribitur, potest esse perpetua: ergo ipsi lex formaliter sumpta praescribi non potest, sed communitati: quae eatenus censetur esse perpetua, quatenus per continuam successionem perseverat.
Obicies 1. In iure Canonico lex distinguitur in privatam, et publicam: et hanc quidem Canones cap. Licet, de regularibus, et cap. Duce sunt, volunt praescribi communitati, illam vero privatae personae. Idem pariter traditur in iure Civili; nam Instit. De iure naturali, gentium, et Civili. dividunt leges principis in generales, quae omnes obligant, et personales, quae non ad exemplum trahuntur quoniam non his principes volunt: ergo de ratione legis non est, quod feratur pro tota communitate.
Respondeo, per legem privatam in illis Canonibus intelligi votum conceptum ex speciali inspiratione Spiritus sancti, aut ipsammet divinam inspirationem, qua lex improprie et metaphorice nominatur: eo quod scribatur in corde, et ad id quod voto promissum est implendum, impellat et obliget per modum legis. Ad textum vero
Institutum dicit per legem personalem intelligi eam quae fertur in favorem aut in poenam alicuius personae, et illius successorum, vel cuius executio ad illam personam spectat; sed inde concludere non licet legem non praescribi communitati respective, idest, pro illis, ut membris communitatis, et in commune bonum, saltem mediate; quatenus nempe expedit communi bono merita alicuius reipublicae membri privilegiis donari, ut alii inde stimulentur et accendantur ad promovendum ipsius reipublicae bonum per egregia facinora et opera studiosa.
Obicies 2. Lex est regula moralium operationum hominis: at non tantum communitas hominum, verum etiam singuli homines hac regula indigent, ut ad praescriptum sibi finem dirigantur: ergo lex per se non dicit respectum ad solam communitatem humanam, sed etiam ad singulos homines singillatim, et in individuo spectatos. Confirmatur: lex maxime dirigitur ad illam personam, per quam debet impleri: ergo potius dirigitur ad personam veram, quam ad fictitiam; fictio namque semper supponit veritatem quam imitatur: at communitas est persona ficta; unusquisque autem particularis homo censetur esse persona vera: ergo potiori ratione lex dirigitur ad singulos homines, quam ad totam communitatem.
Respondeo, legem non dici communem praecise, quia soli praescribitur communitati, ut communitas est, et quoddam corpus mysticum abstractive consideratum: sed quia generaliter proponi debet servanda ab omnibus membris illius mystici corporis cui praefigitur tamquam regula operandi recta. Qua ratione patet etiam responsio ad confirmationem: lex enim generaliter proponitur, ut ad omnes et singulos pertinere possit iuxta exigentiam temporis: quo pacto verum est illam dirigi magis ad personas veras quam ad fictas. Uno verbo, lex secundum praescriptum et designationem, immediate ad totam communitatem spectat: at secundum executionem directe fertur in singula eiusdem communitatis membra; sicque magis dirigitur ad singulares personas quam ad ipsam communitatem.
Obicies 3. Quando lex fertur pro communitate, vel solum obligat communitatem ut sic, vel etiam comprehendit singula eiusdem communitatis membra: si primum, tunc communitas se gerit ut particularis persona, subindeque lex poterit dirigi ad unicam dumtaxat personam: si secundum, merito etiam inde concluditur legem pro uno tantum ferri posse; si nempe ita illi expediat.
Respondeo, legem ordinarie ferri ad communitatem non collective, sed distributive: ea scilicet ratione, ut ab omnibus, et singulis de communitate servetur, cum distributione accommodata iuxta legis conditionem. Potest nihilominus aliquando lex ferri in ipsam communitatem, ut communitas est: praecipiendo videlicet, aut prohibendo aliquem actum, qui ab illa sola, ut communitas est, exerceri debeat, non vero a singulis eius membris seorsim spectatis, ut constat de statutis, et praefixis legibus quibus interdum Congregationum, Universitatum, Capitulorum, Collegiorum superiores ac praefecti tenentur aliqua praestare circa publicam et communem administrationem talis corporis sua directioni commissi.
Obicies 4. Praeceptum aliquod non videtur esse a lege distinctum: sed praeceptum uni dumtaxat personae praescribi potest: ergo et lex.
Minor constat. Maior vero probatur: potest enim aliquod praeceptum praescribi propter commune bonum, et ex potestate regendi rempublicam, et singula eius membra ad debitum finem ordinandi: at in eo maxime viget ratio legis: ergo, etc. — Nego maiorem, praeceptum enim, et lex distinguuntur invicem, et si forte non physice, et quoad species naturales actuum, saltem distinguuntur moraliter: quia nempe lex alias habet conditiones quam praeceptum: licet enim omnis lex sit praeceptum, non tamen omne praeceptum est lex, sed oportet ut speciales conditiones habeat quibus a praecepto distinguatur. Primo, namque praeceptum, licet praescribi possit toti communitati, id tamen necessario non exigit, sed potest imponi personae particulari: lex vero semper communitatem personarum necessario respicit, ut probatum est. Secundo, praeceptum expirat morte, vel amotione imponentis, etiamsi absolute, et sine ulla temporis limitatione praescribatur; lex autem non cessat per mortem legislatoris, cum ex natura sua postulet esse perpetua. Tertio, praeceptum potest imponi a quocunque superiore; lex autem ferri nequit, nisi ab eo qui vel a Deo, vel a republica supremam ac legislativam potestatem obtinet; subindeque longe diversa est praecepti, et legis ratio.
Conclusio secunda. — Ad legis naturam spectat, quod propter bonum commune praescribatur.
Probatur primo ex distinctione 4. c. Erit autem lex, ubi legitur: lex nulla privato commodo, sed pro communi civium utilitate debet esse conscripta. Quod utique desumitur ex sancto Isidoro lib. 5. Etymolog. idque conforme est sanctioni duodecim Tabularum: Salus populi suprema lex est. Confirmatur ex S. Basilio Homil. 14. in principium Proverb. non longe ab initio, ubi dixit: Si regnum est legitima potestas, palam est quod praecepto rite regitur, et lege eligitur; qui sane vere hac appellatione dignus est, multum momenti, ac pensi habent, utpote quod in commune omnibus utile est respicientia, et non ad propriae utilitatis scopum ordinata. Ibidemque addit: In hoc tyrannum a rege differre, quod ille sua ipsius quomodocunque respicit, et tuetur: hic subditis consulere tantum quaerit. — Confirmatur insuper ex consensu omnium profanorum, maxime vero Platonis dialog. 1. De legibus, ubi ait, Legislatores communis urbis gratia leges condere debere. Item Aristotelis in Politic., cap. 1. Leges, inquit, ad communem populi salutem sunt ordinandae. Similiter Ciceronis, qui lib. 1. De legibus ait: Constitui leges pro salute reipublicae tuendae esse instituendas.
Suffragatur pariter ratio. Primo quidem, quia publica potestas de se in bonum publicum est ordinata: lex autem omnis emanare debet a publica potestate: debet ergo in bonum publicum ordinari. — Deinde, lex omnis, aut est a Deo legislatore, vel ab homine: si a Deo, ordinatur in bonum commune; quia vel est a Deo ut auctore naturae, vel ab eodem ut auctore gratiae: at utroque modo in bonum commune ordinatur, nimirum ad beatitudinem aeternam in qua homines ultimo suo fine potiuntur. Si ab homine, etiam in bonum commune dirigitur: nam reges et principes non sunt domini, sed administri regni illius, iuxta illud Sapientiae 6. Cum essetis ministri regni eius, non recte iudicastis. Et ex illo Apostoli ad Romanos 13. Ministri enim Dei sunt in hoc ipsius societatis: ergo non habent potestatem legum condendarum nisi in bonum commune: siquidem omnis potestas, quam in subditos exercent, est vel a Deo, vel a populo: si a Deo, constat eam conferri propter bonum commune, quod Deus praecipuo intendit: si a populo, idem patet; nam sicut illam conferunt omnes, ita eo fine, et animo conferunt, ut ad publicum ipsorum bonum exerceatur, non vero ad privatum dumtaxat ipsius Principis commodum: unde in Concilio Toletano 8. cap. 10. Praecipitur, ut qui eligitur in regem, iuret non prospicere proprii iuris commodum, sed prospicere patriae gentisque suae. — Denique, haec veritas inductione patet; nam lex naturalis de se tendit ad bonum commune totius naturae humanae: leges divinae positivi ordinantur ad Dei gloriam, et hominum utilitatem iuxta illud Isaiae 51. Lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet. Leges quoque humanae, tam civiles quam Ecclesiasticae, ordinantur ad bonum commune; alioquin verae leges non essent censendae; nam potestas ferendi leges non est hominibus concessa, sive a Deo, sive a republica, ut ea utantur pro libito, et absque ratione; nam ipsa etiam amplissima Apostolis concessa potestas data erat in aedificationem, et non in destructionem, ut docet S. Paulus 2. Corinth. 10. Quapropter Legislatores ea potestate debent uti ad finem legis assequendum; nempe reipublicae bonum, et publicam felicitatem.
Obicies 1. Multae sunt leges quae ad privatum bonum dumtaxat ordinantur, qualis est lex naturalis de tuenda propria vita, etiam cum aliorum vitae dispendio: talis pariter lex de eleemosyna pauperibus eroganda, qua solam illorum particularem utilitatem respicit: talis lex de correptione fraterna, quae particularis hominis emendationem respicit: tales denique leges Ecclesiasticae de percipiendis Sacramentis, puta annua confessione facienda, et sacra Synaxi in Paschate suscipienda. Confirmatur, etsi nulla prorsus esset respublica, unusque dumataxat homo existeret, non minus in eo vigeret lex naturae; dum enim primus Parens solus erat, non degebat absque lege, siquidem naturalis lex in eo vim oblinebat: talis autem lex tunc non potuit ordinari in bonum commune, quia tunc nulla erat hominum societas, nullaque respublica: ergo, etc.
Respondeo, concesso antecedente, negando consequentiam: aliud namque est loqui de materia proxima circa quam lex versatur, aliud de motivo formali propter quod circa talem materiam occupatur; fateor equidem quod materia proxima, circa quam praefatae leges in obiectione immediate versantur, sit bonum particulare; tamen non occupantur circa illud nisi propter motivum boni communis quod per se primo lex respicit: interest enim reipublicae vitam civis cuiuslibet conservare; alioquin ipsa respublica extingueretur, utpote quae nonnisi ex privatis coalescit: interest pariter ne cives egeant, alias essent in periculo vitae, quae ad bonum reipublicae spectat. Unde licet lex de eleemosyna facienda respiciat bonum privatum particularis personae, ut materiam proximam; tamen id totum ordinat in bonum commune, ad quod pertinet reipublicae membra alere, ne pestes aut furta in ea grassentur. Idem dicendum de correctione fraterna, quae ea solum ratione spectat emendationem vitae particularis hominis, ut vitia a republica eliminantur: illa namque societas diu stare nequit, in qua vitium laudatur aut dissimulatur, nec eliminatur.
Idem quoque dicendum de legibus Sacramentorum, quae licet ad bonum particulare, nempe ad salutem aeternam cuiusvis fidelis respiciant; tamen per se primo ordinantur ad bonum commune, nempe ad cultum Dei, qui est omnium hominum finis ultimus, et bonum commune totius naturae humanae, in quo omnes homines communicant. Ad confirmationem dico, quod etsi nulla esset actu respublica, non minus possibilis esset aliqua hominum societas: et cum homo sit animal sociabile, lex naturalis ita ipsum respicit quatenus privatum, ut etiam eum respiciat quatenus est aptus natus ad societatem, et communitatem; adeoque illa lex licet immediate ad particularem hominem spectet, tamquam subiectum in quo resideat; tamen eo fine ipsi inest, ut eum ordinet ad recte instituendam societatem cum aliis qui vel existunt, vel possunt existere. Hinc Adamus ita erat cum lege solus, ut tamen natura sua socium appeteret.
Obicies 2. Si lex omnis essentialiter postularet ordinari ad bonum commune, sequeretur quod cessante communi bono, et publica utilitate, cessaret pariter legis vigor, et obligatio; quin, cessante motivo legis, lex quoque ipsa desinit: at tale consequens est falsum: licet enim v. g. certo cognoscat aliquis quod Ecclesia nullum patiatur detrimentum ex eo quod Petrus moram contrahat conversatur cum publice excommunicatis, tamen ex communi sententia non debet cum ipsis commorari: ergo leges non semper ordinantur in bonum commune.
Distinguo sequellam: deberet cessare legis vigor, et obligatio, si publica auctoritate vel aliqua aequivalente declararetur motivum legis cessare, concedo: secus, nego: sicut enim publica auctoritas declaratur quod lex obligat, ita pariter necessum est interveniat aliquid publicum, quod insinuet motivum legis cessare: puta vel iudicium Principis, vel totius communitatis, vel sapientum penes quos communitatis iudicium depositum esse coniici potest: nam motivum legis ut omnino esse desinat, non sufficit ut cesset respectu alicuius particularis, vel aliquorum ex communitate: sed cessare debet respectu maioris saltem partis communitatis; alioqui particulares, quos non respicit motivum istud, non desinunt legi teneri: v. g. motivum cur Concilium Tridentinum declaraverit imposterum matrimonia clandestina fore invalida, fuit ut occurratur variis fraudibus, et malis quae in eiusmodi genere matrimoniorum contingere solent. Unde licet aliquis bona fide, et absque dolo matrimonium clandestinum contraxerit, ex quo nulla suboriantur incommoda, et mala propter quae prohibita sunt matrimonia clandestina inita, propterea non desinit tale contractum matrimonium esse invalidum; nam licet ratio, et motivum legis cesset in hoc casu particulari, non propterea cessat in communi, cui particulare bonum cedere debet.
Dices 3. Leges et edicta Principum quibus praescribunt et exigunt tributa, vere sunt leges: at illae nullatenus respiciunt bonum commune subditorum, sed solum privatam regis utilitatem: ergo non est de ratione legis quod ad bonum commune ordinetur.
Distinguo minorem: leges illae pendendorum tributorum respiciunt privatam regis utilitatem ut materiam proximam, concedo: ut unicam, nego: ordinantur siquidem ad ipsius reipublicae felicitatem et securitatem, ut nimirum Rex per vectigalia possit et comparare milites quibus respupublica adversus hostes protegatur, et in omnibus ipsius reipublicae communi bono providere.
Quaeres: utrum Legislator non intendens bonum commune reipublicae, sed in eam odio ductus leges ferat, quae tamen de se in bonum commune tendunt, utrum, inquam, leges illae verae et legitimi sint appellandae? — Affirmo, quia illa prava intentio legislatoris est mere personalis, nec redundat in actum quatenus ad utilitatem communem spectat; sicut enim prava iudicis intentio non refert ad valorem sententiae, dummodo illa non sit contra aequitatem; et sicut prava intentio ministri non officit Sacramento, modo non sit contra eius substantiam, puta si conficiendo Sacramentum revera quidem intendat facere quod intendit Ecclesia, sed pravum aliquem sibi finem proponat, nempe vel lucrum, vel aliquid aliud pravum; ita in praesenti bonum commune in ipsa lege spectandum est, non vero in ipsa intentione legislatoris. Quam utique sententiam aperte tradit S. Augustinus, lib. 1. De arbitrio, scribens: Lex quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest; siquidem ille qui tulit, si Dei iussu tulit, idest, quod praecipit aeterna iustitia, expers omnis libidinis id agere potuit. Si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo fit, ut ei legi cum libidine oboedire necesse sit, et quia bona lex, et a bono ferri potest. Cuius etiam alteram rationem indicat infra scribens, quod licet ille cum libidine legem tulerit, tamen potest illi legi sine libidine obtemperari. Quare licet legislator peccet defectu bonae intentionis, quam erga bonum publicum habere debet; quia tamen ista constitutio de se ordinatur in bonum commune, sufficit ut censeatur habere conditionem hanc desideratam ad veram et proprie dictam legem.
Quaeres 2. Quandonam lex censeri possit in bonum commune recte ordinari? — Respondeo, tune censeri quamlibet legem sic recte iusteque ordinari, primo quando vel mediate vel immediate Dei gloriam respicit, et ad finem ultimum supernaturalem conducit. Hinc Leges omnes civiles iniquae sunt, nec rationem legis, vigorem, ac dignitatem obtinent, si Dei vel Ecclesiae ordinationi repugnent: unde Can. Non licet, dist. 10. ita statuitur: Non licet Imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra divina mandata praesumere, nec quidquam quod Evangelicis vel Propheticis aut Apostolicis regulis obsitet, agere. Et Can. Suscepimus te, decernitur quod Constitutiones Principum Ecclesiasticis legibus postponendae sunt: ubi autem Evangelicis atque Canonicis decretis non obstiterint, omni reverentia dignae habeantur. Hinc Simmachus Papa epist. 7. qui est ad Anastasium Imperatorem ita scribit: Nos quidem potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas erigant voluntates: Caeterum si omnis potestas a Deo est, magis ergo quae rebus est praeposita divinis. Dafer Deo in nobis, et nos deferemus Deo in te: Caeterum si tu Deo non deferas, non potes eius uti privilegio cuius iura contemnis. Et S. Augustinus lib. 11. De Civit. Dei, cap. 21. Quae iustitia est hominis, inquit, quae ipsum hominem vero Deo tollit? ab omni lex iusta esse debet. — Secundo, lex censetur in bonum commune ordinata, dum respiciens civitatem, v. g. quae est pars regni, magis respicit bonum regni, quam bonum civitatis: secus vero si contrarium accidat: bonum enim partis postponendum est bono totius. — Tertio, ut lex sit in bonum commune, non requiritur ut in bonum omnium aliorum regnorum cedat, sed potest censeri in bonum commune ordinari si regno cui praescribitur sit utilis: cum enim plura regna non sint sibi invicem subordinata, neque unum sit pars alterius, sicut civitas est pars regni, non est necesse quod ubi lex uni regno est utilis, aliis etiam regnis proficere debeat: nihilominus quantum fieri potest, providere debet Princeps ne legem suis subditis utilem ferendo, vicinis obsit, ubi utrorumque utilitas procurari potest. Si tamen non possit Princeps bono sui regni prospicere absque aliquo vicinorum incommodo, non minus legitime potest ferre legem quae cedat in bonum commune sui regni, esto futura sit in vicinorum perniciem; quia ante omnia debet regni sui communi bono invigilare.
Conclusio tertia. — NON POSSET PRINCEPS IUSTAE LEGES FERRE QUIBUS BONA PARTICULARIA SUBDITORUM ITA IN PROPRIUM IPSIUS COMMODUM CEDANT, UT NULLATENUS ETIAM REMOTE AD BONUM COMMUNE SUBDITORUM ORDINENTUR.
Quod utique Probatur primo ex Script. Deuteronom. 17. ubi praescribitur forma regni, et iuris dicendi in hunc modum: Cum fuerit constitutus (Rex) non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus.... non habebit uxores plurimas, quae alliciant animam eius, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine, accipiens exemplar a Sacerdotibus leviticae tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, ne eleveretur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram, vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse, et filii eius super Israel. Quo divino edicto regibus rationi congruit. — Hinc 3. Regum cap. 21. severe animadvertit Deus in Achab, et Iezabel eo quod vineam Naboth Iezrailitae per vim occupaverint; et Ezechielis 34.1 graviter arguuntur Pastores, quo nomine omnes superiores designantur, quod pascant semetipsos: Ad Pastores Israhel qui pascebant semetipsos: Nonne greges a Pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, lana operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesivistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Similem reprehensionem habet adversus Principes cap. 22. Hinc cap. 46. statuit Deus: Non accipiet Princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis.
Probatur eadem veritas ex Concilio Toletano VIII. cap. 1. in quo habetur Reges Gothorum Christianos dum principatum instituebant, et induebant, tales debuisse existere, quales his verbis describuntur: Erunt Catholicae fidei assertores, erunt actibus, iudiciis, et vita modesti, erunt in provisionibus rerum parci, potius quam extenti, ut nulla vi aut factione scripturarum, vel definitionum qualiumcunque contractus a subditis vel exigant, vel exigendos intendant: erunt non prospectantes proprii iuris commodi, sed consulentes patriae atque genti. — Simile quid statutum fuit in Concilio Parisiensi coacto circa annum Christi 829. sub Ludovico, et Lothario Imperatoribus; ubi inter ea quae ad iustitiam Regis pertinere agnoscuntur, primum locum habet istud, Neminem iniuste per potentiam opprimere: at quando bona subditorum in bonum suum privatum, et nullo modo in publicum Princeps convertit, ille per potentiam subditos opprimit: ergo, etc.
Hanc veritatem diserte explicat S. Bernardus lib. 3. De Consideratione ad Eugenium summum Pontificem, cap. 3. ubi ait: Praeses, et singulariter: ad quid? eges, tibi dico, consideratione: Numquid ut de subditis crescas? Nequaquam, sed ut ipsi de te. Principem te constituerunt, sed sibi, non tibi. Alioqui quo pacto te reputas superiorem his a quibus beneficium mendicas? Audi Dominum: Qui potestatem habent super eos benefici vocantur. at istud de his qui foris sunt. Quid ad nos? Tu id mendaciter diceris, si non tam beneficus esses, quam beneficis praeesse intenderes. Parvi, deiectique animi est, de subditis non proferatum quaerere subditorum, sed quaestum proprium.... Non mediocris gloriae ea vox illa identidem ipsius: non requiro datum sed fructum. Et infra cap. 5. subdit: Quid tibi indignum, quam ut totum tenens, non sis contentus toto, nisi minutias quasdam atque exiguas portionnes ipsius tibi creditae universitatis, tamquam non sint tuae, sed tuus nescio quomodo sit totius facere? Ubi etiam meminisse te conatur parabole Nathan, de homine qui multas oves habens, unam quae erat pauperis concupivit. Huc quoque redit factum, imo facinus regis Achab, qui rerum summam tenebat, et unam vineam affectarit. Avertat Deus a te quod ille audivit: occidisti et possedisti.
Firmatur pariter haec veritas triplici ratione, quam subministrat auctor libri De regimine Principum, lib. 3. cap. 11. Primo namque verus Princeps Deum debet imitari, cuius virtute imperat: atqui Deus ita regit homines propter ipsorum salutem, ut inde sibi nihil acquirat: ergo Princeps bonum commune quaerere debet, non vero suum privatum. Secundo, Principis non est respublica, sed Princeps est reipublicae, iuxta illud Senecae lib. 2. De Clementia: Scias nec Rempublicam tuam esse, sed te Reipublicae. At qui est reipublicae totus deditus, illius dumtaxat, et non alterius bonum procurare tenetur: ergo, etc. Tertio denique, quemadmodum Episcopus, ut talis, procurare tenetur, quantum potest, salutem animarum, et se totum dare in bonum aeternum eis comparandum; unde vulgatum illud: Quod Christiani sumus propter nos; quod Presbyteri, et Episcopi, propter vos: sic Princeps pari ratione invigilare debet in bono temporali suis subditis comparando. Unde sicut culpandus esset Episcopus, qui spreta vel neglecta pastorali sollicitudine, totum sese in secessu contemplationi daret, licet privatae saluti ea ratione studere sibi proponeret; ita et qui in propriam utilitatem intenderet Princeps, nec procurando ac stabiliendo bono communi incumberet, maxime videretur esse culpandus.
Dices 1. Populo Iudaico Regem postulanti 1. Regum, cap. 8. SaSamuel voce Dei respondit: Hoc erit ius Regis qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites, et praecursores quadrigarum suarum, et constituet sibi Tribunos et Centuriones, etc. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. etc. Ergo Princeps ius habet in privatum commodum bona subditorum per leges et edicta convertendi.
Nego consequentiam: ius enim ibi editum, non est ius regium legitimum, sed tyrannicum, atque hominum violentia et perversorum Principum insolentia introductum, ut apparet ex ipso contextu: siquidem refertur quod populo Regem a Samuele petendo, Displicuit sermo in oculis Samuels: cumque hac de re Deum consuluisset, indignatus Dominus respondit ad Samuelem: Non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos, etc. Quapropter haud dubium est, quod Deus in poenam perduellis illius populi, illi loco Regis quem expostulabat, tyrannum eiusque violentum regimen exposuerit, ut explicat Clemens Alexandrinus lib. 3. Paedagogi cap. 4. Petenti regem populo, inquit, non humanum pollicetur Dominum, sed quemadmodum insolentem se eis daturum miniturus tyrannum. Et S. Gregorius Magnus ad praefata verba, Cum, inquit, ius Regis praedicitur, nimirum unius carnalis praepositi conversutime ostenditur quid carnales caeteri ex tyrannide facturi sunt, non quod electi debeant imitari. Nam in eadem Regum historia legitur, quod dum Rex Achab Naboth vineam abstulit, iram Dei omnipotentis incurrit: hic vero cum ius Regis praedicatur, agri, vineae, et optima oliveta tollenda esse memorantur. Cum ergo hic praedicatur, quod commissum illie unicum est, ostenditur quod divino iudicio non iubetur.
Obicies 2. Illud Christi Luca 22. Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur: quibus verbis discriminen videtur statuere inter potestatem regiam, et eam quam erat ipse instituturus, ut potestati civili tribuat hanc auctoritatem quod dominentur subditis, eorumque sint revera Domini: at Dominus potest servorum bona in proprium commodum convertere: ergo potiori iure possunt Principes leges, et edicta sancire, quibus particularia subditorum bona in proprios et privatos usus convertant.
Respondeo primo, quod eo loco non agitur de regimine omnium Regum, sed solum de ordinaria administratione regum gentium, qui cum tunc temporis omnes essent daemonum cultores, vixque eorum ullus iustam administrationem haberet, nullus arbitror dixerit eorum regimen Christianis Principibus tamquam exemplar esse proponendum.
Respondeo secundum, per illa Christi Domini verba potius illum regnandi modum improbari, quam approbari: siquidem voluit Christus Discipulos suos ab eiusmodi regnandi tum appetitu, tum specimine deterrere: subiungit enim: Vos autem non sic.
Tertio denique dico, eo loco potius contrarium quam intendat obiectio colligi posse: siquidem ibi agitur de Principibus, qui licet dominentur Gentibus, tamen appellantur benefici, non alia certe ratione, nisi quia magis in commune subditorum bonum, quam in suum privatum intendebant.
Instabis: Reges revera sunt domini subditorum: siquidem eis dominantur: at dominus potest disponere de bonis servi sui in suum privatum commodum: ergo, etc.
Distinguo maiorem: sunt domini dominatione civili, et politica, concedo: despotica, et herili, nego,
Minorem similiter distinguo: dominus herilis, et despotica potest subditorum bona in proprios usus convertere, transeat: politicus, et civilis, nego; membra namque Reipublicae, cui Princeps praest, sunt cives, et liberi; non vero servi, aut captivi.
Obicies 3. Principes Dei vices gerunt: ergo sicut Deus omnia refert ad seipsum: ita Principes omnia subditorum bona ad suum privatum commodum licite referre possunt. — Nego consequentiam; ut enim esset legitima antistipantis illatio, sic deberet concludere: ergo quemadmodum Deus nihil refert in proprium commodum, quia inquiens Regius Vates, Deus meus es tu, quia bonorum meorum non eges: ita nec Principes referrae debent subditorum bona in privatum suam commoda; sed quae ex solutis tributis colligunt, in ipsorum subditorum utilitatem maxime debent refundere.