De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Caput I: Proponitur quaestio : Quodnam sit optimum regimen?
Caput II: Probatur prima propositio , quod Monarchia simplex simplici Aristocratiae et Democratiae praestet.
Caput III: Quod Monarchia Aristocratiae et Democratiae admixta, utilior sit in hac vita, quam simplex Monarchia.
Caput IV: Quod circumstantiis seclusis, Monarchia simplex absolute et simpliciter excellat.
Caput V: Proponitur secunda quaestio : Debeatne Ecclesiasticum regimen esse Monarchicum.
Caput VI: Quod Ecclesiae gubernatio non sit Democratia.
Caput VII: Quod non sit Ecclesiasticum regimen penes Principes saeculares.
Caput VIII: Quod non sit Ecclesiasticum regimen praecipue penes Episcopos.
Sequitur tertia propositio, quae Ecclesiae regimen non esse praecipue penes Episcopos et Presbyteros adversus duos Calvini errores docet. Prior Calvini error est, Episcopos et Presbyteros iure divino pares esse. Posterior autem est, in coetu Seniorum supremam Ecclesiae potestatem residere. In quo errore fuit Ioannes Hus, ut ex art. 27, 28, et 29. in Concilio Constantiensi sess. XV. damnatis intelligi potest.
Ac prior quidem error in ea disputatione commodius refutabitur, quam de clericis, suo loco instituemus. Satis erit interim, hunc errorem priorem ex posteriore refellere : siquidem hi duo errores inter se pugnant. Si enim Ecclesia regitur ab Optimatibus, ut habet secundus error ; certe Presbyteri non sunt Optimates : vel si Presbyteri sunt Optimates ; Ecclesia non regitur ab Optimatibus, id est a coetu Seniorum, vel inter illos Seniores includuntur soli Episcopi, qui sunt veri Ecclesiae optimates, vel includuntur etiam Presbyteri : Si soli Episcopi, sequitur Presbyteros non esse pares Episcopis, neque esse optimates, et tunc refellitur prior error Calvini : si Presbyteri includuntur, sequitur Ecclesiam non regi ab Optimatibus, sicut a coetu Seniorum, qui erat posterior error Calvini. Constat enim, in Conciliis generalibus, in quibus de administratione totius Ecclesiae agitur, et ubi leges, quibus Ecclesia regitur, feruntur vel abrogantur, nunquam interfuisse Presbyteros cum auctoritate definiendi, nisi essent Legati, et locum tenerent aliquorum Episcoporum : id quod non opus est aliter probare, quam ex ipsis actis Conciliorum, quae adhuc exstant.
Iam vero error posterior, qui huius loci proprius est, his rationibus confutatur. Primum nusquam in Scripturis legitur collata summa potestas Concilio sacerdotum : quaecumque enim auctoritas Apostolis caeterisque discipulis concessa a Christo est, non solum omnibus sed etiam singulis concessa est ; neque ad eam exercendam erat opus Concilio : poterant enim sine dubio Apostoli singuli, et possunt etiam nunc singuli Episcopi, docere, baptizare, solvere, ligare, ordinare Ministros etc. solus est locus Matth. XVIII, ubi tribuitur aliquid Concilio, cum dicitur : Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum 1.
At neque hic explicatur, quae sit potestas Concilii, summane, an mediocris, an infima : et Calvinus ipse, adversus quem praecipue disputamus lib. IV Instit. cap. 9, §. 2. hunc Evangelii locum adeo non magni facit, ut dicat, eum nihilominus in quemvis particularem coetum competere, quam in Concilium universale. Itaque non est cur in praesentia de hoc loco multum laboremus.
Secundo, si penes Optimates esset summum Ecclesiae regimen ; sequeretur, Ecclesiam fere semper carere Rectoribus, et ut plurimum neminem esse, cui curae sit commune bonum : proinde Rempublicam Ecclesiasticam omnium esse miserrimam ; Optimates enim cum pares inter se sint, non possunt commune bonum, ut par est, administrare, nisi vel congregati sint, vel aliquem elegerint communi consensu Magistratum, cui omnes obediant ; quemadmodum Romani suos Consules eligebant.
At in Ecclesia rarissime congregantur Optimates ad generale Concilium. Primis enim 300 annis nulla fuit congregatio generalis : postea vero vix centesimo quoque anno : Magistratum autem, cui Ecclesia universa saltem ad tempus pareret, nullum unquam Optimates isti crearunt ; nam si creassent aliquem, is maxime fuisset unus ex primariis quinque Patriarchis, qui semper in Ecclesia prae caeteris eminuerunt ; at Patriarcham Romanum nunquam habuisse hanc potestatem adversarii contendunt : de caeteris quatuor res certissima est ; nunquam enim Alexandrinus Patriarcha aliquid iuris habuit extra Aegyptum, neque alii extra suas regiones.
Quare S. Hieronymus in epist. ad Pammach. advers. Io. Episc. Hieros. : « Responde, inquit, mihi. Ad Alexandrinum Episcopum Palaestina quid pertinet ? » Et Chrysostomus in epist. priore ad Innocent. I graviter queritur de Theophilo Patriarcha Alexandrino, qui se negotiis Ecclesiasticis extra suam provinciam ingerebat : « Neque enim, inquit, aequum est, ut qui in Aegypto sunt, iudicent eos qui in Thracia. »
Quam autem hoc sit absurdum, ut Ecclesia Catholica, quae adeo est una, ut una civitas, una domus, unum corpus in Scripturis dicatur ; nullum in terris habeat qui eius curam gerat, quis non videt ? Nam si Ecclesiae particulares non essent inter se ita colligatae, ut unum corpus facerent ; sufficeret unicuique suus rector : nunc autem non magis possunt uno aliquo rectore carere, quam possit unus grex uno pastore, et unum corpus suo capite.
Tertio, si esset in coetu Optimatum summa potestas, quo numerosius cogeretur Concilium, eo plus haberetur auctoritatis : neque unquam evenire posset, ut minori Concilio plus tribueretur quam maiori.
At Concilium Ariminense Episcoporum 600 nullius unquam auctoritatis in Ecclesia Catholica habitum est : Concilium autem primum Constantinopolitanum 150 Episcoporum summae semper auctoritatis fuit. Ac nos quidem Catholici huius rei causam reddimus, quod illud fuerit a Pontifice Summo in quo est summa Ecclesiae potestas reprobatum : hoc autem confirmatum ; qui autem summam potestatem tribuunt Optimatibus, nullam causam possunt adferre, cur Ariminense Concilium damnent, Constantinopolitanum autem amplectantur. At, inquiunt, Ariminense Concilium erravit, non erravit Constantinopolitanum ; propterea hoc amplectimur, illud damnamus. Sed quid est hoc aliud quam se Conciliorum et totius Ecclesiae Iudicem facere ?
Quarto, tametsi Democratia est absolute pessimum regimen : tamen Ecclesiae perniciosior esse videtur Aristocratia. Siquidem summum Ecclesiae malum haeresis est : haereses autem ab Optimatibus potius, quam a plebeis hominibus excitantur. Certe Haeresiarchae fere omnes, aut Episcopi, aut Presbyteri fuerunt ; itaque sunt haereses quaedam quasi Optimatum factiones, sine quibus nullae essent in Ecclesia populorum seditiones. Factiones autem nunquam facilius, et frequentius oriuntur, quam cum Optimates regunt, ut non solum experimento, et Philosophorum testimonio, sed etiam Calvini ipsius confessione lib. IV Instit. cap. 20, §. 8. comprobari potest.
Sed obiiciunt tria Scripturae testimonia, adiunctis etiam tribus testimoniis Patrum. Primum est. Act. XV, ubi legimus, primam controversiam in Ecclesia exortam, non ab uno aliquo summo iudice fuisse definitam, sed a conventu Apostolorum et seniorum : Convenerunt, inquit Lucas, Apostoli et Seniores videre de verbo hoc. 2
Respondeo : nullum hinc argumentum sumi posse pro Aristocratia asserenda. Siquidem in eo Concilio prima illa quaestio definita est, ubi Praeses et Caput Petrus erat : nec enim Petrus in aliena Dioecesi, et Episcopo praesente Iacobo, loqui primus ausus fuisset, nisi ipsi toti Concilio praefuisset. Neque Monarchiae repugnat, quod aliquid in publico conventu, communi Principum consilio et consensu statuatur, quemadmodum fieri solet hoc tempore in Comitiis Imperialibus.
Alterum testimonium est Act. XX, ubi B. Paulus Episcopos admonet his verbis : Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. 3
Tertium est I. Petr. V, ubi B. Petrus ita loquitur : Seniores qui in vobis sunt obsecro, consenior et testis Christi passionum, pascite, qui in vobis est, Gregem Dei 4.
Respondeo : ex neutro horum locorum aliquid probari ; nec enim negamus Episcopis, et Presbyteris convenire, ut Ecclesiam Dei pascant et regant : sed quaestio nostra est de summa totius Ecclesiae potestate ; sitne ea in coetu ministrorum, an in aliquo uno homine ? Quam quaestionem in his locis neque Paulus, neque Petrus attingit, sed solum Episcopos admonent, ut erga subiectos sibi populos pastorali munere strenue fungantur.
Iam ex Patribus primo loco Cyprianum proferunt, qui lib. III, epist. 19. ad Clerum suum ita scribit : « Quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam spectet, praeiudicare ego, et solum mihi rem omnem vindicare non audeo. » Respondeo : Cyprianum propterea id non esse ausum, quod sponte sua se ipse obstrinxerat, cum episcopatum susciperet, nihil sine cleri et populi consilio, et consensu esse facturum, ut ex lib. III, epist. 10. supra docuimus.
Proferunt deinde Ambrosium, qui in Comment. V. cap. prioris epist. ad Tim. ita loquitur : « Et synagoga, et postea Ecclesia Seniores habuit, quorum sine consilio nihil agebatur. » Respondeo, non magis ex his verbis probari posse Aristocratiam Ecclesiasticam, quam ex Senatu et consilio Regio probetur, nullam esse in regnis Monarchiam. Certe enim Salomon III. Reg. XII, Seniorum coetum habebat a consiliis : et Assuerus Esther I sapientium consilio in rebus omnibus utebatur ; nec tamen ideo non erant Reges. Praeterea, quod Episcopi veteres sine Presbyterorum consilio nihil agerent utile ac salutare, non tamen necessarium fuisse, vel ex eo intelligi potest, quod Ambrosii tempore non fiebat, nec tamen Ecclesia penitus interierat.
Postremo Hieronymum producunt, qui in cap. I ad Titum sic ait : « Antequam Diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis : Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Cephae, communi Presbyterorum Consilio Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat esse non Christi, in toto Orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis Ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. » Igitur primo tempore Ecclesiae, quando ea purissima erat, Aristocratia vigebat, et Optimates Presbyteri erant.
Respondeo : videtur B. Hieronymus in ea sententia fuisse, ut existimaret, Episcopos, si de iurisdictione agatur, esse quidem Presbyteris maiores, sed iure Ecclesiastico, non divino, quae sententia falsa est, et suo loco refellenda. Interim tamen nihil Calvini Aristocratiam Presbyterorum iuvat, sed contra maxime laedit : non enim Hieron. dicit, in prima Ecclesia viguisse Aristocratiam Presbyterorum, et fuisse illud bonum regimen, et paulatim postea per abusionem aliquam introductam esse a malis hominibus Monarchiam : sed e contrario affirmat, Aristocratiam, quae initio erat, quia non bene succedebat, et plurimae inde oriebantur seditiones et schismata, communi Orbis terrae consilio in Monarchiam esse mutatatam.
Neque dubium esse potest, quin Hieronymus senserit, mutationem hanc esse factam Apostolorum temporibus, et ipsis Apostolis auctoribus : nam hoc loco dicit, tunc factam esse mutationem, cum coepit dici : Ego sum Pauli, ego Apollo 5 ; quod accidisse tempore suo testatur Paulus I. Corinth. I. Deinde Hieronymus in lib. de vir. illustr. in Iacobo dicit, Iacobum statim a Passione Domini ab Apostolis creatum Episcopum Hierosolymae, et in epist. ad Evagr. quae est 85. asserit, S. Marcum Episcopum fuisse Alexandriae.
Adde, quod non loquitur Hieronymus de regimine universalis Ecclesiae, sed solum particularium, cum ait, initio coepisse gubernari Ecclesias communi Presbyterorum consilio : alioqui enim Petrum fuisse Caput totius Ecclesiae a Christo constitutum, disertis verbis docet idem Hieronymus in lib. I cont. Iovin. : « Ex duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatum tolleretur occasio. »