De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Caput I: Proponitur quaestio : Quodnam sit optimum regimen?
Caput II: Probatur prima propositio , quod Monarchia simplex simplici Aristocratiae et Democratiae praestet.
Caput III: Quod Monarchia Aristocratiae et Democratiae admixta, utilior sit in hac vita, quam simplex Monarchia.
Altera igitur propositio talis erat : Regimen temperatum ex omnibus tribus formis propter naturae humanae corruptionem utilius est, quam simplex Monarchia : quae sane gubernatio id requirit, ut sit quidem in Republica summus aliquis Princeps, qui et omnibus imperet, et nulli subiiciatur : Praesides tamen provinciarum vel civitatum, non sint Regis Vicarii, sive annui iudices, sed veri Principes, qui et imperio summi Principis obediant, et interim provinciam vel civitatem suam, non tanquam alienam, sed ut propriam moderentur. Ita locum haberet in Republica, tam regia quaedam Monarchia, quam etiam Principum Optimatum Aristocratia.
Quod si his adderetur, ut neque summus ille Rex, neque Principes minores haereditaria successione dignitates illas acquirerent, sed ex universo populo optimi quique ad eas eveherentur ; iam esset etiam suus quidam locus Democratiae in Republica attributus. Hanc esse optimam et in hac mortali vita maxime expetendam formam regiminis, duobus argumentis comprobamus.
Primum enim haberet eiusmodi gubernatio ea omnia bona, quae supra demonstravimus inesse in Monarchia : et esset praeterea in hac vita gratior et utilior. Ac bona quidem Monarchiae in hac nostra gubernatione inesse, planum est : cum haec gubernatio Monarchiam quamdam vere ac proprie comprehendat : futuram autem in omnibus gratiorem, ex eo perspici potest, quod omnes illud genus regiminis magis amant, cuius participes esse possunt : quale sine dubio est hoc nostrum, cum virtuti non generi deferatur.
De utilitate vero nihil est quod dicamus, cum certum sit, non posse unum aliquem hominem per se provincias, et civitates singulas regere, et velit nolit, cogatur earum procurationem, vel administris vicariis suis, vel propriis earum Principibus demandare : et rursum aeque sit certum, multo diligentius ac fidelius Principes res suas, quam alienas Vicarios procuraturos.
Accedit alterum argumentum ex auctoritate divina. Deus enim eiusmodi regimen, quale paulo ante descripsimus, in Ecclesia sua tam veteris quam novi Testamenti instituit. Ac de veteri quidem Testamento facile probari potest : habuit enim populus Hebraeorum semper unum, sive Ducem, sive Iudicem, sive Regem, qui toti multitudini imperaret, quod pertinet ad Monarchiam : habuit praeterea multos Principes minores, de quibus ita legimus, Exod. XVIII : Electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, Tribunos, et Centuriones, et quinquagenarios, et Decanos, qui iudicabant plebem omni tempore 1. Id autem ad Aristocratiam pertinet. Denique ex omni plebe, non ex una aliqua tribu Principes assumebantur, ut ex eodem loco Ex. XVIII et etiam Deuter. I aperte colligitur, quod aliquo modo Democratiae est.
De Ecclesia Testamenti novi idem postea probandum erit, esse in ea videlicet summi Pontificis Monarchiam, atque Episcoporum (qui veri Principes et Pastores, non Vicarii Pontificis maximi sunt) Aristocratiam : ac demum suum quemdam in ea locum habere Democratiam, cum nemo sit ex omni Christiana multitudine, qui ad Episcopatum vocari non possit, si tamen dignus eo munere iudicatur.