Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Articulus I: Utrum iustificatio impii sit remissio peccatorum

Articulus II: Utrum ad remissionem culpae, quae est iustificatio impii, requiratur gratiae infusio

Articulus III: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii

Articulus IV: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus fidei

Articulus V: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii in peccatum

Articulus VI: Utrum remissio peccatorum debeat numerari inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii

Articulus VII: Utrum iustificatio impii fiat in instanti, vel successive

Articulus VIII: Utrum gratiae infusio sit prima ordine naturae inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii

Articulus IX: Utrum iustificatio impii sit maximum opus Dei

Articulus X: Utrum iustificatio impii sit opus miraculosum

In articulo decimo eiusdem quaestionis, dubium triplex occurrit. Primum est circa illud: Anima naturaliter est capax gratiae. Videtur enim quod secundum praesentem doctrinam, in anima sit potentia naturalis ad gratiam, ac per hoc ad fidem et alia huiusmodi. Cuius oppositum in Prima Parte diximus, contra Scotum.

II. Secundum est circa illud, quod gratia non est super naturalem potentiam impii, sicut vita supra potentiam in corpore mortuo. Sicut enim in corpore mortuo est potentia remota ad vitam, et non propinqua; ita in anima impia est potentia remota ad gratiam, et non propinqua. Immo magis vita est in potentia naturali talis corporis, quam gratia in potentia naturali animae impiae: quia illud potest per multas transmutationes reduci in vitam ab agente naturali; gratia vero non.

III. Tertium est in responsione ad secundum, circa illud, quod non est simile de illuminatione caeci et iustificatione impii. Quoniam expresse Auctor in III Contra Gent., cap. CLXI, dicit quod iustificatio impii est supra id quod ordo rerum exigit; et ideo, sicut Deus non omnes caecos illuminat, ita non [omnes] impios iustificat. Hic autem, argumento secundo, quod hoc tangit, vult secundum ordinem rerum ipsam iustificationem fieri; et propterea non esse miraculum. Aut ergo hic, aut ibi, a vero declinat.

IV. Ad evidentiam horum, sciendum est quod, cum commune sit omni formae non habere materiam ex qua constat, cum de potentia naturali ad formam quaestio est, non nisi de materia in qua, est sermo. Verum huiusmodi materia in qua dupliciter potest se ad formam habere. Nam quandoque est non solum in qua fit et est forma, sed est materia ex qua educitur forma. Et tunc est potentia naturalis ad formam, utpote ex sua potentia educendam.

Quandoque autem est solum materia in qua fit et est, non autem ex qua educitur. Et hoc adhuc contingit dupliciter. Uno modo, sic quod, licet forma non educatur de potentia materiae, dispositio tamen propria ad formam educitur de potentia materiae per naturale agens. Et tunc est etiam potentia naturalis ad formam. Et hoc modo est in corpore organico potentia naturalis ad animam intellectivam.

Alio modo, sic quod propria dispositio educatur de potentia subiecti, sed non per agens naturale, claudendo sub naturali agente totum ordinem naturae. Et tunc est potentia quodammodo naturalis, et quodammodo non naturalis. Quoniam ex eo quod etiam propria dispositio ad formam excedit facultatem naturalis motivi talis potentiae, sequitur quod potentia ad talem formam sit supra potentiam naturalem illius: ex eo autem quod illa dispositio educibilis est de potentia propria, quandam naturalitatem habet.

V. Et hoc modo potentia animae ad gratiam est quodammodo naturalis, pro quanto actus liberi arbitrii quo praeparatur ad gratiam, educitur de potentia naturali liberi arbitrii. Est autem supernaturalis, pro quanto actus ille, ut dispositio ad gratiam, a sola gratuita Dei motione esse potest; et forma ipsa, scilicet gratia, supremi ordinis est, super totum naturae ordinem, ut in praecedenti articulo, ad 2, habes. Et quia medium nunc hoc, nunc illud induit extremum; ideo potentia animae ad gratiam quandoque naturalis, quandoque non naturalis, sed obedientialis aut supernaturalis vocatur. Simpliciter autem non est naturalis: quoniam ad res supremi ordinis est. Sed deficit a ratione miraculi iustificatio, propter illud naturalitatis quod est in anima, praecipue a theologo considerata; qui, quoniam Deus ab initio instituit creaturam rationalem ad hunc supremum ordinem elevandam per sua etiam opera, ideo ut naturale hoc accipit; quod non acciperet si Deus solum naturalem ordinem rerum creasset ac instituisset. Et per hoc patet responsio ad primum dubium.

VI. Ad secundum dicitur quod inter mortuum seu caecum et impium hoc interest, quod in impio est velut potentia occupata sub altero contrario, sicut potens calefieri actu frigidum existens: in mortuo autem aut caeco non est potentia sub altero contrario, sed omnino non est potentia, quia de privatione ad habitum non est regressus nisi per resolutionem ad primum. Unde obiectio nihil obstat: quia de potentia propinqua est sermo, quamvis occupata; non de potentia remota per resolutionem ad ultimum.

VII. Ad tertium demum dubium dicitur quod duplex ordo est hic considerandus: scilicet ordo meritorum nostrorum secundum iustitiam, et ordo causandi. Si attendimus ad ordinem iustitiae, sic praeter rerum ordinem fit iustificatio impii: intantum ut in praecedenti articulo dictum sit quod plus excedit donum gratiae proportionaliter impium, quam donum gloriae iustum. Et iuxta hunc ordinem Auctor loquitur in libro Contra Gent., in loco allegato. – Si autem consideretur ordo causandi iustificationem ipsam, sic, ut in littera dicitur, quandoque fit secundum consuetum cursum causandi ipsam, quandoque supra ipsum. Et iuxta hunc ordinem locutus est hic Auctor. Et quia ratio miraculi attenditur iuxta superexcessum ordinis causandi, et non iuxta superexcessum ordinis iustitiae tantum; ideo hic negatur esse miraculum iustificationem impii, quod tamen conceditur de illuminatione caeci, quia ordo causandi ibi mutatur.

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work