Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam
Quaestio CVI: De divisione gratiae
Quaestio CVII: De causa gratiae
Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii
Articulus I: Utrum iustificatio impii sit remissio peccatorum
Articulus II: Utrum ad remissionem culpae, quae est iustificatio impii, requiratur gratiae infusio
Articulus III: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii
Articulus IV: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus fidei
Articulus V: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii in peccatum
In articulo quinto eiusdem quaestionis, dubium occurrit de oppositione iustitiae et culpae, terminorum iustificationis impii: quoniam super hoc magna controversia videtur, et tamen fundat quodammodo totam praesentem doctrinam. Scotus igitur, in Quarto, dist. XVI, qu. II, probat dupliciter gratiam et culpam non opponi formaliter. Primo, quia uni gratiae una tantum privatio per se opponitur. Sed gratia est una: et privatio culpae est multiplex diversarum rationum, ut patet de tanta diversitate peccatorum. Ergo.
Secundo, quia agens potens effective vel defective super unum oppositorum, potest eodem modo super non-esse alterius. Sed homo potest super esse culpae effective vel defective: et non potest super non-esse gratiae, quia non-esse gratiae est nihil, ad quod creata potentia non se extendit. Ergo non sunt formaliter opposita.
II. Ad evidentiam horum, sciendum est quod de culpa et de gratia dupliciter loqui possumus. Scilicet in actu secundo: in actu scilicet peccati mortalis, et in actu informato gratia. Et sic clarum est quod opponuntur formaliter: pro quanto rectitudo actus caritatis et obliquitas peccati mortalis opponuntur formaliter oppositione privativa. Et hoc iam1 probatum est ex hoc quod peccatum mortale directe est transgressio praecepti caritatis, quo nihil divinae amicitiae aequandum est. Et sic non est praesens quaestio: quoniam de culpa remanente post actum, et habitu gratiae, loquimur.
Alio ergo modo possumus loqui de culpa et gratia, idest de macula, qua peccator post peccatum dicitur peccator, et gratia, idest dono habituali quo formaliter est quis gratus Deo: non curando nunc de distinctione inter gratiam, caritatem, et sibi necessario connexa. Et sic est sermo praesens. Et dicimus quod gratia et culpa sunt formaliter opposita privative, sicut tenebra et lumen. Quod probatur ex hoc quod aversio ab incommutabili bono, qua formaliter peccator post actum dicitur peccator et aversus a Deo caritatis obiecto, contrariatur directe privative conversioni ad Deum caritatis obiectum. Constat autem quod culpa et gratia haec important, scilicet aversionem et conversionem huiusmodi. Ergo, etc.
III. Ad primam obiectionem Scoti2 habes responsionem in littera ex articulo primo huius quaestionis, in responsione ad primum, quod sicut terminus ad quem iustificationis est unus, scilicet iustitia metaphorice dicta, ita terminus a quo iniustitia seu iniquitas: et in hoc convenit omne peccatum. Unde dicitur quod privatio culpae potest dupliciter sumi. Scilicet in ordine ad causam suam, scilicet conversionem ad commutabile bonum: et sic non est unius, sed diversarum rationum, iuxta specificam diversitatem peccatorum. Alio modo, secundum communem rationem aversionis ab incommutabili bono: et sic est una, unius scilicet rationis. Unde omnia peccata mortalia conveniunt ex parte aversionis: et non multiplicant aversionem ex hac parte, sed intendunt eam, sicut appositio impedimentorum in medio auget elongationem a lumine. Et quia culpa est formaliter opposita gratiae inquantum est privatio conversionis ad Deum, ut dictum est3; ideo negatur quod culpa, ut privative opposita gratiae, non sit una.
IV. Ad secundam, potest primo negari maior, et dici quod sufficit posse in non-esse alterius demeritorie: hoc enim modo homo potest super non-esse gratiae. Et ratio istius tertii membri est, quando alterum oppositum est ex altiori principio pendens.
Secundo, potest negari minor: pro quanto homo potest defective super non-esse gratiae, quia, deficiendo, ponit obicem divinae infusioni et conservationi gratiae in se. – Ad probationem de annihilatione, pluries dictum est4 quod gratia, quando desinit haberi, non annihilatur; propter plures rationes alias dictas.
V. In eodem quinto articulo nota differentiam inter motum naturalem et voluntatis: quod in natura idem numero est motus localis quo acceditur ad terminum ad quem et receditur a termino a quo; in voluntate autem, quia animaliter oportet utrumque fieri, alter actus est cuius obiectum est malum, a quo anima per modum recedentis se habet, et alter cuius obiectum est bonum, ad quod anima per modum accedentis se habet. Et propterea in littera dicitur quod duplex motus liberi arbitrii requiritur, alter detestationis mali, et alter affectionis ad bonum: ex quibus duobus integratur quasi unus motus voluntatis a malo in bonum, a culpa ad iustitiam gratiae.
VI. In eodem articulo, in responsione ad tertium, adverte quod illud verbum, Oportet quod homo singula peccata quae commisit etc., non significat necessitatem simpliciter ad consequendam iustificationem: quia unicus actus quo quis detestatur universaliter omne peccatum propter Deum, etiam si tunc nolit cogitare de singulis quae habet in memoria, paratus cogitare tempore confessionis, sufficit ad iustificationem impii; quoniam praeceptum de rememoratione in particulari affirmativum est, et pro semel tantum obligat, scilicet tempore confessionis, absolute loquendo. Sed significat necessitatem naturalis progressus infirmitatis humanae de malo in bonum iustitiae gratuitae per imperfecta bona, scilicet per singulares attritiones peccatorum in universalem contritionem eorum: paulatim enim innatum est nobis moveri de extremo in extremum. Hac enim nostra conditione non obstante, potest absque huiusmodi attritionibus quis iustificari: ut de Paulo patet, et frequenter, Dei gratia operante, accidit in repentinis conversionibus peccatorum, quando in veritate convertuntur.
Utrum autem praeter universalem contritionem, requiratur singularis de singulis contritio, non spectat ad praesentem locum, ubi de detestationibus praecedentibus iustificationem impii est sermo. Constat autem has singulares detestationes non esse contritiones, quia non sunt informatae caritate: sed attritiones, quae, ut ipsum nomen sonat, praecedunt generationis ordine contritionem; prius enim aliquid atteritur quam conteratur.