Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam
Quaestio CVI: De divisione gratiae
Quaestio CVII: De causa gratiae
Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii
Articulus I: Utrum iustificatio impii sit remissio peccatorum
Articulus II: Utrum ad remissionem culpae, quae est iustificatio impii, requiratur gratiae infusio
Articulus III: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii
Articulus IV: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus fidei
Articulus V: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii in peccatum
Articulus VI: Utrum remissio peccatorum debeat numerari inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii
Articulus VII: Utrum iustificatio impii fiat in instanti, vel successive
Articulus VIII: Utrum gratiae infusio sit prima ordine naturae inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii
In articulo octavo eiusdem quaestionis, in responsione ad primum, nota ingenium et reverentiam Auctoris. Nam primo, computando tantum quatuor quae numerari solent in iustificatione impii, et indistincte accipiendo gratiam cum per se et necessario consequentibus donis ex parte termini ad quem, solvit argumentum de prioritate gratiae respectu remissionis peccatorum aut e contra. — Deinde, distinguendo inter donum gratiae, quod dictum est1 esse in essentia animae, et donum iustitiae consequentis gratiam, quod dictum est in primo articulo huius quaestionis esse terminum ad quem in iustificatione impii, aliter solvit, quasi quintum adiungens praedictis quatuor, non noviter adinventum, sed ipsam iustificationem, quae a iustitiae dono terminante dicta est, consequens: ut sic iustificatio impii ex parte termini ad quem, sit quintum integrans iustificationem impii. Et sic ordo naturalis in iustificatione impii est quod primo est infusio gratiae; secundo, motus liberi arbitrii in Deum; tertio, motus liberi arbitrii in peccatum; quarto, consecutio iustitiae; quinto, exclusio culpae.
II. Et ut melius penetres ordinem hunc, adverte quod actio Dei infusiva gratiae impio, habet quasi duo officia: quia est inductiva, et expulsiva. Et si actio sine medio motu liberi arbitrii per modum naturalium actionum sortiretur effectum, ut in infantibus contingit baptizatis; tunc ad gratiae infusionem duo tantum consequerentur, scilicet iustitia et remotio culpae, primum ex primo officio, secundum ex secundo. Sed quoniam in adultis non sortitur effectum per modum actionis naturalis, sed medio libero arbitrio, ut omnia fiant suaviter, ad infusionem gratiae consequuntur quatuor: duo ex primo officio, scilicet motus liberi arbitrii in Deum, et consecutio iustitiae; et duo ex secundo officio, scilicet motus liberi arbitrii in peccatum, et expurgatio a peccato. Ita quod gratia causat duos motus: alterum per modum liberi arbitrii, quasi imperando ei accessum ad Deum et recessum a peccato; alterum per modum naturae, quasi exequendo inductionem iustitiae et remissionem peccati. Et quoniam totus ordo medii praecedit naturaliter ordinem tertii; et totus ordo imperii prior naturaliter est toto ordine executionis: idcirco consecutionem iustitiae, quae terminus ad quem in executione istius motus est, quarto loco, post totum motum liberi arbitrii, locavi. Et sic ponitur iustitia terminus ad quem, et culpa terminus a quo iustificationis impii, ut in littera dicitur: et gratia causa utriusque, scilicet adeptionis et remissionis.
III. In responsione ad secundum, dubium occurrit, quia Auctor videtur aequivocare, aut male probare quod dispositio liberi arbitrii sequitur gratiae infusionem, quia dispositio subiecti sequitur actionem agentis, per quam etiam ipsum subiectum disponitur. Nam in communi loquendo, actio agentis est duplex: una inductiva formae; et altera dispositiva, ubi opus est dispositione. Et constat quod dispositio subiecti sequitur actionem dispositivam, non actionem inductivam. Ubi autem non est opus dispositione, ut in illuminatione, actionem agentis nulla sequitur dispositio.
In speciali quoque proposito loquendo, actio Dei est duplex: scilicet infusio gratiae, et gratuita Dei motio. Prima inducit formam gratiae: secunda praeparat seu disponit ad gratiam, ut patet ex supradictis2. Et sic dispositio ad gratiam sequitur actionem agentis, idest gratuitam Dei motionem: praecedit autem naturae ordine actionem agentis, idest infusionem gratiae. Cuius oppositum in littera dicitur.
IV. Ad hoc dicitur quod, si gratiae donum habituale perficicret solum per modum naturae, idem esset iudicium de infusione gratiae et dispositione ad illam, et aliis actionibus, formis et dispositionibus naturalibus; et oporteret ponere, secundum naturae leges, aliam actionem inductivam formae, et aliam dispositivam. Sed quia iam3 declaratum est quod gratia operatur utroque modo, scilicet et per modum liberi arbitrii et per modum naturae; ideo infusio gratiae gratum facientis, inquantum operatur per modum liberi arbitrii, gratuite movet liberum arbitrium ad actus duos antedictos4, et sic praevenit et eosdem ut informatos gratia, et seipsam gratiam ut gratum facientem; ita quod non solum simul, sed unica actione Deus, infundendo gratiam, gratuite movet et gratum facit. Et inquantum gratuite movet liberum arbitrium, disponit simul et dispositum reddit per liberum arbitrium hominem ad gratiam: quoniam ipso actu liberi arbitrii homo redditur subiectum praeparatum et coaptatum gratiae, cuius opposito actu posuerat obicem gratiae. Et haec praeparatio est quae superius in qu. CXII, art. 2, ad 1, dicta est meritoria. - Nec obstat his quod quandoque gratuita Dei motio sit non per gratiam gratum facientem: potest namque et per ipsam, et sine ipsa Deus gratuite movere.
Hanc autem quam diximus, esse mentem Auctoris, ex eo patet quod non dicit dispositionem naturae ordine sequi actionem agentis quamcumque, sed eam per quam etiam subiectum disponitur: quasi diceret quod actionem quae non solum est inductiva sed etiam dispositiva, dispositio subiecti sequitur. Et sic nihil restat ambiguum.