Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Articulus I: Utrum iustificatio impii sit remissio peccatorum

Articulus II: Utrum ad remissionem culpae, quae est iustificatio impii, requiratur gratiae infusio

In articulo secundo quaestionis centesimaedecimaetertiae dubium occurrit circa rationem litterae quoad illam propositionem: Effectus divinae dilectionis in nobis qui per peccatum tollitur, est gratia, qua homo fit dignus vita aeterna. Videtur namque quod haec propositio sit manifeste falsa: nam peccatum luxuriae non tollit nisi rectitudinem naturalem per se, ut patet si ponemus hominem in puris naturalibus.

Et confirmatur. Quia non plus tollit privatio quam habitus oppositus ponat. Sed temperantia non ponit gratiam. Ergo peccatum mortale oppositum non tollit nisi temperantiam.

II. Ad hoc dicitur quod peccatum mortale tollit gratiam non directe, sed ex consequenti, si invenit eam: aut ponit illi obicem, si non invenit eam. Sicut negans animal negat ex consequenti hominem, quamvis ponens animal non ponat hominem.

Sed haec responsio, licet vera sit, impertinens tamen est: quoniam ex hoc litterae processus non salvaretur efficax. Quoniam ad negationem animalis licet sequatur negatio hominis, tamen, reparato animali, reparatum est quidquid ablatum erat ex negatione animalis. Et similiter esset in proposito, quod, licet ad privationem rectitudinis naturalis sequatur negatio rectitudinis gratiae, tamen, reparata rectitudine naturali, reparatum esset quidquid ablatum erat.

Et confirmatur hoc. Quia aut est sermo de rectitudine naturali iuncta actualiter rectitudini gratiae: aut de rectitudine naturali absolute. Si primo modo, constat quod hoc est per accidens: nam accidit naturali rectitudini coniungi supernaturali, sicut animal homini. Si secundo, constat quod, reparata rectitudine, restauratum est totum quod deperditum est.

III. Dicendum est ergo quod, quia omne peccatum mortale includit in se contrarietatem ad caritatem, ut in IIa IIae, qu. xxiv, art. ult., habebimus, quia est transgressio illius praecepti caritatis negativi, scilicet, Nihil est praeferendum amicitiae divinae; ideo omne peccatum mortale, privans rectitudine naturali, privat etiam rectitudine gratiae. Ita quod non privat rectitudine gratiae ex consequenti, sicut privatio animalis est privatio hominis: sed privat ea formaliter. Non quod privatio rectitudinis naturalis sit formaliter privatio rectitudinis supernaturalis, quoniam privationes distinguuntur penes habitus: sed quia ambae privationes, scilicet utriusque rectitudinis, in peccato mortali huiusmodi inveniuntur, quia contra utramque legem committimus, scilicet naturae et caritatis, eadem transgressione. Et sic, sive inveniatur sive non in illo subiecto, adulter transgreditur utramque legem, ac per hoc tollit gratiam si invenit, aut ponit illi obicem. Et sic intellecta propositione, efficax est processus litterae: nam ex hoc sensu sequitur quod non fit reparatio per solam restitutionem naturalis rectitudinis; nam sicut duplex rectitudo est ablata, duplicem oportet restitui.

IV. Et per hoc patet responsio ad primam obiectionem et ad secundam. Nam non dicimus quod plus privatio tollat quam habitus oppositus ponat. Sed dicimus, et bene, quod privatio una plus includit aliam, quam oppositus habitus includat alium oppositum. Malum namque morale mortale includit malum oppositum gratiae; et tamen bonum morale non includit bonum gratiae. Et ratio est quia bonum consurgit ex causa integra, malum autem ex singularibus defectibus. Ad transgrediendum enim caritatis praeceptum, sat est transgredi quodcumque praeceptum cuiuscumque: ad adimplendum autem ex caritate (sic enim solum caritatis bonum participatur obediendo) praecepta, non sufficit quodcumque praeceptum implere, sed exigitur infusa gratia, ut patet ex dictis.

V. In responsione ad primum eiusdem secundi articuli, dubium occurrit de propositione illa, Gratia et culpa sunt opposita immediata respectu hominis lapsi, sed non respectu hominis absolute: et de ratione eius, scilicet, quia hoc non fit sine speciali benevolentia. Videtur in primis quod ratio nihil valeat, sed sit sophisma a speciali benevolentia ad talem. Specialis siquidem benevolentia ad inimicum potest haberi quoad tria. Primo, quod non habeatur amplius pro inimico, quamvis nec pro amico: experimur enim in nobis quod inimico remittimus, absque eo quod velimus illum ad consortium nostrum. Secundo, quoad rectitudinem naturalem, quae per peccatum est ablata: et sic restitueret hominem in statum pristinum absque gratia. Tertio, quoad dignitatem vitae aeternae: et hoc fit per gratiam. Unde Auctor, ex speciali benevolentia inimici inferens specialem benevolentiam dignitatem vitae aeternae, erravit: cum isti effectus benevolentiae sic se habeant quod primus a secundo, et secundus a tertio sit separabilis, etiam in inimico.

Propositio deinde ipsa falsa restat. Quoniam ex quo gratia et culpa non sunt opposita immediata secundum se nec respectu hominis, nec respectu inimici, nec respectu dilectionis aut potentiae divinae; sequitur quod non sunt opposita immediata.

VI. Ad hoc dubium, quoad utrumque, dicitur quod gratia et culpa in homine lapso sunt opposita immediata, non ex natura oppositorum, sed ex divino statuto, quo ordinavit nunquam remittendum peccatum nisi per donum gratiae gratum facientis. Et propterea opus est tali benevolentia speciali. Et sic cessant obiecta.

Sed haec solutio, licet ab aliquibus teneatur ut vera, secundum doctrinam Auctoris non est vera, ut in sequenti dubio patebit. Unde aliter dicendum est, quod gratia et culpa, licet absolute et respectu hominis non sint opposita immediata; respectu tamen hominis lapsi sunt opposita immediata ex habitudine extremorum ad tale subiectum. Sicut enim inter caecum et videns respectu canis absolute, datur medium per abnegationem, et respectu eiusdem post nonum diem non datur medium (canis enim ante nonum diem nec est caecus nec videns; post nonum autem diem aut est caecus aut videns); ita inter gratiam et culpam respectu hominis absolute datur medium per abnegationem, sed respectu hominis lapsi non datur medium. Et ratio est quia homo lapsus se habet ad haec ut ad privationem et habitum: quoniam ex hoc quod peccavit, subiectus est privationi rectitudinis gratiae, idest privationi coniunctionis ad Deum obiectum caritatis; quia ex actuali aversione ab incommutabili bono quam peccando habuit, remanet quasi habitualiter aversio ab eodem, qua obicem retinet et impedimentum divinae infusionis gratiae. Et propterea opus est speciali benevolentia Dei quoad hunc effectum qui est gratia gratum faciens: quoniam opus est benevolentia auferente privationem illam, privatio autem non aufert nisi oppositum habitum. Unde error nullus in processu litterae est.

VII. Ad obiectionem autem in oppositum dicitur quod non est eadem ratio in nobis et Deo. Quia remissio nostra potest esse ex parte remittentis solum: possum enim perseveranti inimico parcere. Sed remissio Dei oportet quod sit ex parte eius cui remittitur: quoniam abominabilis est Domino impius, et impietas eius. Et propterea oportet illum mutari ab impia privatione ad habitum oppositum. Si enim ad rectitudinem naturalem solum reduceretur, adhuc impius remaneret, propter obicem appositum caritati divinae non ablatum, qui non erat in eo cum esset in rectitudine naturali ante casum.

VIII. In eodem secundo articulo dubium occurrit an gratia gratum faciens ita exigatur ad iustificationem impii, quod impossibile sit per quamcumque potentiam aliter iustificari impium. Scotus namque, in II Sent., dist. XXVIII, et in IV, dist. I, qu. VI, et in XIV dist., qu. I, et dist. XVI, qu. II, tenet quod de potentia absoluta Dei potest iustificari impius absque gratiae dono habituali. Auctor autem in hoc articulo tenet oppositum, dum in corpore articuli dicit quod non posset intelligi remissio culpae, si non adesset infusio gratiae. Constat enim quod, si esset possibile secundum potentiam absolutam, quod posset intelligi.

IX. Fundamentum Scoti est quia homo post commissum peccatum dicitur peccator ex solo reatu, idest obligatione ad poenam per actum divinae voluntatis. Ex hoc enim sequitur quod homo potest transire de statu obligationis ad statum non-obligationis, ex hoc solo quod divina voluntas ab aeterno ordinasset Socratem, qui heri peccavit, esse obligatum poenae usque ad primam horam diei crastinae exclusive. Statim enim adveniente illa hora, non esset amplius obligatus ad poenam, ac per hoc non esset in peccato mortali, absque infusione gratiae, et mutatione aliqua in Deo.

Probat autem conclusionem suam dupliciter. Primo, sic. Gratia et culpa non sunt immediate opposita secundum se, nec per comparationem ad potentiam facientis: ergo potest de culpa transiri absque gratia. – Antecedens quoad primam partem, patet: quia datur medium, scilicet status innocentiae. Quoad secundam vero, quia qualemcumque potuit Deus facere voluntatem, talem praecise potest reparare postquam peccaverit.

Secundo, sic. Peccato repugnant duo: scilicet gratia, et rectitudo naturalis sine gratia. Ergo per quodlibet eorum excluditur. Non ergo exigitur gratia.

Multa alia affert, sed in his consistit tota vis. Ex quibus vult non solum quod sine gratiae infusione, sed sine etiam rectitudinis naturalis restitutione, sola Dei voluntate non obligante eum qui peccavit ad culpam, potest fieri remissio, de potentia Dei absoluta.

X. Ad evidentiam huius difficultatis, non oportet alia iacere fundamenta, sed recolenda sunt quae superius in tractatu de Macula dicta sunt. Et advertendum est quod, ut Magister in XVIII distinctione IV Sent. dicit, et bene, proportionaliter se habet peccator dum peccat actu, et dum peccator remanet: quia dum peccat, actuali aversione a Deo caritatis obiecto malus fit; dum peccator manet, aversione derelicta malus est. Et quoniam aversio ab incommutabili bono est privatio rectitudinis caritatis debitae in actu secundo, aversio derelicta est privatio habitualis conversionis ad Deum obiectum caritatis. Et non est pura negatio talis conversionis, quoniam haec non est effectus peccati, et stat cum innocentia: sed est privatio proprie et stricte, et sumpta pro negatione boni debiti quando oportet, etc. Ex hac privatione, quae non est nec esse potest a Deo, cum sit malum culpae formaliter per modum habitus, peccator post peccatum commissum est formaliter peccator. Et haec privatio est terminus a quo in iustificatione impii per modum contrarii, ut in articulo praecedenti Auctor dixit. Et ex hoc patet quod, quia non potest intelligi remissio culpae nisi adveniente conversione ad Deum caritatis obiectum, quae est effectus formalis caritatis; ideo non est intelligibile quod fiat remissio culpae absque infusione gratiae.

XI. Ad obiecta autem in oppositum dicitur quod Scotus erravit in radice errore magno, ponens hominem post peccatum esse formaliter peccatorem per relationem rationis consequentem actum voluntatis divinae. Constat namque quod esse in peccato mortali est esse in malo culpae. Ergo non est esse in sola obligatione ad poenam per actum divinae voluntatis: nam hoc est esse in malo poenae. Unde non est mirum quod erravit in consequentibus.

XII. Ad illam autem propositionem, Qualemcumque potest Deus facere voluntatem, respondetur concedendo ad bonum sensum, sicut potest virginem reparare. Sed negatur ista sequela, circa quam non cogitavit Scotus, scilicet: Homo lapsus est reparatus ad rectitudinem naturalem sine gratia gratum faciente, Ergo non est in peccato mortali. Stat namque quod prima privatio rectitudinis naturalis sit expulsa, et secunda, scilicet rectitudinis caritatis, remanserit; ac per hoc remanserit obex caritati, qui non erat in homine antequam laberetur. Iam enim dictum est quod peccatum mortale includit talem privationem: immo haec principaliter constituit peccatum mortale. Patent haec omnia, si ponamus quod homo in naturalibus creatus, non peccaverit deviando a naturalium praeceptorum rectitudine, sed deviando a praeceptis fidei. Tunc apparet et quod cum rectitudine naturalium stat peccatum mortale; et peccatum mortale ex oppositione ad caritatis rectitudinem principaliter sumitur.

Unde patet responsio ad omnia. Quia falsum est quod peccato mortali opponatur tam rectitudo naturalis quam gratia, proprie loquendo. Quoniam rectitudo naturalis non nisi alicui mortali, scilicet contra praecepta naturalia, directe opponitur: et etiam imperfecte, quia plus privat mortale quam rectitudine naturali. Habet enim se rectitudo naturalis ad gratiam et culpam, non ut tertium oppositum, aut medium per participationem, inter quae est mutatio, sed ut medium per abnegationem: quia neutrum includit, et cum utroque stat; ut patet in angelis si non peccaverunt nisi per respectum ad ea quae sunt gratiae. Et hoc dico formaliter, non curando de effectu quo ex peccato punitur peccator in naturalibus.

Nec fallaris in hac re, transeundo de rectitudine naturali ad innocentiam, quasi pro eodem utendo eisdem: nam magnus esset error. Quia lapsus nulla potentia potest restitui ad innocentiam, quia non fieri potest quod non peccaverit, repugnat enim innocentiae peccasse: quamvis restitui posset ad rectitudinem naturalem. Unde si restitueretur ad talem rectitudinem absque gratia, adhuc esset, ut dictum est, in peccato mortali, propter illam aversionem derelictam, quae sola gratia aufertur; quae non est compossibilis innocentiae, nec est in homine in puris naturalibus.

XIII. In responsione ad secundum in eodem secundo articulo, adverte hoc argumentum esse radicem phantasiae Scoticae, in XIV distinctione Quarti, afferentis Augustinum super Psalm.: Videre, inquit, Deum peccata, est ad poenam imputare: avertere autem faciem a peccatis, est ad poenam ea non reservare. Et nota quam profunde Auctor hoc eradicet, cum exemplis et similibus inductis a Scoto ibidem, dum dicit quod dilectio Dei qua nos diligit, non consistit in solo actu dilectionis, sed in effectu; et quoniam non-imputatio ex dilectione provenit, effectum oportet in nobis ponere huiusmodi non-imputationis.

Et per hoc excludit duo. Primo, quod licet voluntas divina dupliciter possit comparari ad creaturam, scilicet ut obiectum et ut effectum, est enim ab ea et volita et facta; et esse volitum praecedat esse factum, quia illud est aeternum, hoc temporale: nihil tamen est volitum et non factum ab eo qui quaecumque voluit, fecit. Et cum omnis volitio dilectio quaedam sit, nihil est dilectum nisi cum effectu. Ac per hoc Socrates qui peccavit, si est a Deo dilectus et non imputet ei peccatum, effectum oportet aliquem in eo ponere huius voluntatis divinae. Et secundum hunc effectum dicitur Deus avertere faciem a peccatis, et non reservare ea ad poenam.

Secundo, quod non est simile de dilectione et non-imputatione hominis et Dei: quia humana consistit in solo actu diligentis et non-imputantis, divina non.

Articulus III: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii

Articulus IV: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus fidei

Articulus V: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii in peccatum

Articulus VI: Utrum remissio peccatorum debeat numerari inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii

Articulus VII: Utrum iustificatio impii fiat in instanti, vel successive

Articulus VIII: Utrum gratiae infusio sit prima ordine naturae inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii

Articulus IX: Utrum iustificatio impii sit maximum opus Dei

Articulus X: Utrum iustificatio impii sit opus miraculosum

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work