Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam
Quaestio CVI: De divisione gratiae
Quaestio CVII: De causa gratiae
Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii
Articulus I: Utrum iustificatio impii sit remissio peccatorum
Articulus II: Utrum ad remissionem culpae, quae est iustificatio impii, requiratur gratiae infusio
Articulus III: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii
Articulus IV: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus fidei
Articulus V: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii in peccatum
Articulus VI: Utrum remissio peccatorum debeat numerari inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii
In articulo sexto, in calce corporis articuli, ubi dicitur quod remissio peccatorum est consummatio, sive perventio ad terminum huius motus, qui est iustificatio impii, dubium occurrit. Tum quia iustitia, ut in primo articulo dictum fuit, est terminus ad quem, in cuius consecutione consummatur iste motus. – Tum quia expulsio termini a quo, in nullo motu habet rationem termini ad quem, ut patet inductive. Constat autem quod remissio peccatorum est expulsio culpae, quae est terminus a quo: et iste est motus. Ergo, etc.
II. Ad hoc dicitur quod, quemadmodum in omni mutatione ordo naturae ex parte agentis exigit quod duorum quae inveniuntur in termino ad quem, scilicet inductionis formae intentae et expulsionis oppositi, primo sit inductio formae intentae et ultimo sit expulsio oppositi; ut patet in illuminatione, in qua licet simul aer illuminetur et excludatur a tenebra, ex hoc tamen quod illuminatur, excluditur a tenebra; ac per hoc, exclusio est consummatio et perventio ad terminum: ita in hoc motu iustificationis impii, terminus ad quem habet in se duo, scilicet inductionem iustitiae et remissionem culpae, et haec habet ultimi rationem. Et propterea in littera dicitur quod in remissione peccatorum consummatur iustificatio impii.
III. In responsione ad primum, dubium consurgit circa illa verba: Iustificatio impii dicitur esse ipsa remissio peccatorum, secundum quod omnis motus speciem accipit a termino. Nam plus requiritur ad esse terminum specificantem motum, quam ad esse terminum eiusdem. Et propterea, licet expulsio oppositi habeat rationem ultimi termini, non habet tamen rationem termini specificantis: non enim specificatur illuminatio ab expulsione tenebrae, sed a lumine. Male ergo videtur dictum quod motus iste dicitur remissio peccatorum, secundum quod omnis motus speciem sumit a termino, tanquam remissio culpae sit terminus specificans talem motum.
IV. Ad hoc dicitur quod motus, seu mutatio, est duplex: quaedam de cuius termini inductionis ratione est expulsio contrarii seu privatiui; quaedam cui accidit hoc. Exemplum primi est omnis motus seu mutatio tam successiva, quam per se terminus successivae. Exemplum secundi est illuminatio partium orbis solis coaeva soli: quia nunquam fuerunt in tenebris, nec terminat illuminatio illa aliquem motum, ut patet. In primis motibus species sumitur ab inductione termini, et non ab expulsione oppositi. In secundis, quia inveniri possunt dupliciter, scilicet coniuncte expulsioni oppositi et separate ab illa, ut patet de illuminatione, quae invenitur utroque modo; ad denotandum differentiam inter utrumque modum, quando occurrit cum expulsione oppositi, specificatio fit ab exclusione oppositi, tanquam ab ultima ratione termini ad quem, ex qua sumitur propria differentia ipsius. Verbi gratia, quia dupliciter fit illuminatio, scilicet per modum simplicis generationis, ut patet cum partes orbis coaevae semper illuminantur, et per modum motus, ut patet cum aer ex tenebroso fit illuminatus; et in primo modo fit lumen tantum, et non fit lumen expellens tenebram, in secundo autem fit totum hoc, scilicet lumen expellens tenebram; et ex hoc ista illuminatio differt ab illa, quoniam ex hoc habet rationem motus seu mutationis de contrario seu privativo in contrarium seu formam, propter quod differt a prima, quae habet rationem simplicis productionis ex simplici negatione in affirmationem: ideo ab ista ultima ratione termini ad quem, qua expellit oppositum, motus huiusmodi dicitur sumere speciem.
Sic autem esse in proposito patet ex primo articulo huius quaestionis, ubi dictum est quod iustificatio dupliciter fieri potest: scilicet per modum simplicis generationis ex negatione iusti ad faciendum iustum; et per modum motus de contrario in contrarium, de culpa in iustitiam. Quando primo modo fit, terminus ad quem est sola iustitia: quando secundo modo fit, terminus ad quem est iustitia expellens culpam. Et quia ex hoc habet ultimam differentiam iustificatio ista, per quam differt a iustificatione etiam compari; ideo ex hac iustificatio impii dicitur sumere speciem, sicut motus a suo termino.
Et ex hoc solvitur argumentum litterae. Quia ad iustificationem impii concurrit remissio culpae ut substantia eius non absolute, sed pro quanto speciem habet motus ex termino. Et quia plura alia ad iustificationem requiruntur, ideo remissio connumeratur aliis.
V. In responsione ad secundum eiusdem sexti articuli, dubium occurrit de intentione Auctoris: an intendat quod gratiae infusio et remissio culpae sint idem secundum substantiam, et distinguantur secundum terminos; an intendat quod sint, conveniant et distinguantur sicut generatio et corruptio, cum generatio unius est corruptio alterius.
Ratio dubii est quia in littera utrumque dicitur: et utrumque simul verum esse non potest. Nam cum ex aqua fit ignis, sunt ibi simul duae mutationes secundum substantiam, et quatuor termini: altera est generatio de non-esse ad esse ignis; altera est corruptio de esse in non-esse aquae. Et si sic est in proposito, non est idem secundum substantiam gratiae infusio et remissio culpae. Et si non est sic, non differunt et conveniunt ut generatio et corruptio, ut in littera dicitur.
VI. Ad hoc dicitur quod hic oportet cautum esse, ne divertamus de uno in aliud, et fallamur. Nam distinguere oportet de generatione et corruptione ut sunt actiones, et ut sunt mutationes. Si namque est sermo de actione generativa et corruptiva, sic dicendum est quod est eadem secundum substantiam, et distinguitur secundum terminos. Eadem namque actio est qua calidum generat calorem et corrumpit frigus, scilicet calefactio: quae inquantum terminatur ad expulsionem frigoris, dicitur corruptio active; et inquantum terminatur ad calorem, dicitur generatio active. Et ad hunc sensum directe tendit littera: quoniam tam gratiae infusio quam remissio culpae actionem significat, illa generativam, ista expulsivam.
Si autem esset sermo de generatione et corruptione ut sunt mutationes, tunc dicendum est quod non est simile de eis et de propositis. Nam generatio et corruptio, ut dictum est1, sunt duae mutationes inter quatuor terminos. In iustificatione autem impii est una sola mutatio inter duos terminos, scilicet de culpa ad gratiam seu iustitiam. Et ratio est quia culpa non est aliquid positivum, a cuius esse ad non-esse oporteat esse mutationem quae est corruptio: sed est privatio gratiae, ut dictum est2.
VII. Et quoniam Scotus, in Quarto, dist. XVI, qu. II3, hoc impugnat, afferendae sunt duae rationes suae, ut veritas magis elucescat. Arguit primo. Idem simpliciter non potest plurificari et non plurificari, et hoc accipiendo terminos uniformiter. Sed remissio culpae plurificatur: consecutio gratiae non plurificatur. Ergo. — Probatur minor: quia cuilibet culpae respondet propria remissio. Probatur: quia potest remissio unius separari ab altera: puta si non commisisset tot culpas.
Secundo, sic. Idem non separatur ab eodem, et hoc uniformiter sumendo terminos. Sed expulsio culpae et acquisitio gratiae separantur ab invicem: ut patet ex eo quod gratia datur innocentibus angelis et Adae in principio; et Deus potest, de potentia absoluta, parcere absque infusione gratiae. — Reliquas rationes Scoti attulimus superius4, de oppositione terminorum, scilicet gratiae et culpae; et remissionis culpae absque gratia.
VIII. Sed haec parum etiam apparentiae habent, apud exercitatos et discernentes quod non est de rerum omnium identitate par ratio utrinque: sed quaedam sunt quae ita se habent quod, etsi unum possit absolvi ab altero, illud tamen alterum non potest absolvi ab illo; et non solum non potest absolvi, sed concurrit in identitatem realem cum illo. Animal enim licet possit esse sine homine, homo tamen non potest esse sine animali; ita quod oportet quod sit idem quod animal. Et albedo potest esse sine hoc quod sit intensa: intensus tamen gradus albedinis non potest esse sine ea, et identificatur illi. Et quod ad propositum facit, illuminari potest absolvi ab exitu a tenebra: exire tamen a tenebris non potest absolvi ab illuminari. Unde sicut illuminari absolute est mutatio ex non lumine ad lumen; illuminari autem tenebrosum est mutatio ex lumine privative in lumen, et est una mutatio simplex de tenebra ad lumen inter duos tantum terminos, scilicet privationem et formam; simplex namque negatio contracta ad privationem, eundem constituit terminum a quo: ita in proposito consecutio gratiae, absolute loquendo, est mutatio de simplici negatione gratiae ad gratiam, et potest absolvi ab exitu a culpa, sed non e converso, exire quippe a culpa impossibile est nisi consequendo gratiam; ita quod est una mutatio exire a culpa et consequi gratiam, inter duos terminos, scilicet culpam, quae est privatio contraria gratiae, et gratiam; nec sunt duo termini a quo negatio gratiae et privatio gratiae, sed privatio contrahit negationem, et constituit unum terminum a quo.
Et per hoc patet quid dicendum sit ad quaestionem qua quaeritur utrum in infusione gratiae et remissione culpae sit una simplex mutatio inter duos tantum terminos formaliter oppositos; ut praedeclaratum fuit5.
IX. Et ad obiectionem primam Scoti6 dicitur quod remissio culpae non multiplicatur secundum per se terminum: quia ut dictum fuit7, omne peccatum convenit cum alio in aversione. Sed multitudo est in terminis per accidens. Quod non inconvenit.
Potest etiam dici quod idem, inquantum idem, inconvenit multiplicari et non multiplicari: sed inquantum aliquo modo differens est a seipso, potest multiplicari et non multiplicari. Et sic est in proposito. Quia exitus a culpa, inquantum est idem consecutioni gratiae, scilicet inquantum est eadem mutatio secundum substantiam, non habet hoc quod multiplicatur et non multiplicatur: sed inquantum est aliquo modo differens ab ea, idest a seipsa ut identificatur illi. Differt enim in hoc, quod se tenet ex parte termini a quo, illa vero ex parte termini ad quem. Et sic potest multiplicari ex hac parte, et non multiplicari ex parte alia.
X. Ad secundum dicitur quod idem realiter et convertibiliter, impossibile est separari: sed quae sunt idem realiter et non convertibiliter, possunt separari ex parte qua non est convertibilitas; ut patet de animali et homine, albedine et albedine intensa, etc. Et sic est in proposito, ut patet ex dictis8.