Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam
Quaestio CVI: De divisione gratiae
Quaestio CVII: De causa gratiae
Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii
Articulus I: Utrum iustificatio impii sit remissio peccatorum
Articulus II: Utrum ad remissionem culpae, quae est iustificatio impii, requiratur gratiae infusio
Articulus III: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii
Articulus IV: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus fidei
Articulus V: Utrum ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii in peccatum
Articulus VI: Utrum remissio peccatorum debeat numerari inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii
Articulus VII: Utrum iustificatio impii fiat in instanti, vel successive
In articulo septimo eiusdem quaestionis centesimaedecimaetertiae, nota duas radices ex philosophia: alteram, unde provenit quod forma non fiat in instanti; alteram, unde provenit quod agens egeat tempore ad disponendam materiam sufficienter pro forma. Et prima in duobus simul iunctis consistit: scilicet indispositione subiecti, et indigentia temporis ad disponendum. Secunda autem in uno: scilicet improportione1 resistentis indispositionis ad virtutem agentis disponentis. Et est sermo de forma permanente: de successiva namque nulla est quaestio, quia implicat eam esse in instanti. - Et quoniam hae radices causae propriae dictorum effectuum acceptantur, ideo Auctor, utens Posterioristica doctrina, Si affirmatio est causa affirmationis etc.2, ex negatione harum causarum concludit gratiam infundi in instanti.
II. In responsione ad secundum, adverte quod dicitur quod unico actu liberum arbitrium moveatur in Deum et peccatum: sed quod simul, secundum quod unum est ratio alterius. Exemplum autem de intellectu plus dicit quam oporteat, quia dicit etiam unitatem actus: sed abundans cautela non nocet.
III. In responsione ad tertium, adverte maximam negativam ex doctrina antedicta3, quod suscipere magis et minus non est ratio quare formam oportet fieri successive. Et probat hoc Auctor ex lumine. Et hinc habes quam falsa sit illa propositio: Nulla latitudo formae acquiritur aut deperditur in instanti. Patet enim quod non solum falsa est cum aliquid fit consecutive, puta cum calor fit consequendo formam ignis: sed etiam cum fit per se ut proprius terminus factionis, ut patet de lumine. Et rursus patet quod non solum est hoc verum de latitudine intensiva, sed etiam extensiva: contingit enim totum aliquod simul illuminari, immo et coagulari, inquit Philosophus, in de Sensu et Sensato4. Sed discussiones extravagantibus relinquamus quaestionibus: moralia prosequamur hic.
IV. In responsione ad quintum, quae dicenda essent de tempore discreto, et quomodo loquendum est de eo secundum se, et quomodo coexistenter ad tempus nostrum, require in Commentariis super Prima Parte5. Quomodo autem datur primum esse gratiae quod est idem quod primum non-esse culpae, non est aliquid speciale, sed commune omni generationi permanentium. Ex hoc ergo habes quod liberum arbitrium in iustificationis instanti movetur in detestationem culpae, non quae est, sed quae immediate ante hoc fuit, et nunc primo non est.