De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata
Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur
Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest
Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna
Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus
Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt
Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni
Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt
Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi
Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem
Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos
Liber III: Liber III
Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam
Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare
Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere
Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus
Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere
Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata
Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet
Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere
Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo
Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis
Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda
Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura
Illud autem quod legitur de Deo Sapiencie XIᵒ:1 Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, potest ad ecclesiam adaptari. Que verba Augustinus IVᵒ Super Genesim Ad Literam2 dupliciter exponit: uno modo quidem, quod Deus omnia disponit in numero, pondere et mensura, idest omnia disposuit, ut haberent suum pondus et suum numerum et suam mensuram; vel omnia disponit in numero, pondere et mensura idest omnia disponit in seipso, qui est numerus sine numero, pondus sine pondere, mensura sine mensura. Hec ergo verba ad ecclesiam idest ad summum pontificem possumus adaptare, ut dicamus, quod summus pontifex totam ecclesiam disponit in numero, pondere et mensura, quia omnia que sunt in ecclesia disponit, ut habeant suum numerum, suum pondus et suam mensuram. Vel secundum exposicionem aliam omnia disponit in numero, pondere et mensura, quia omnia disponit in seipso, qui est numerus sine numero, pondus sine pondere et mensura sine mensura, quia suum posse est sine numero, pondere et mensura. Nam ceteri qui sunt in ecclesia habent posse in numero, si considerentur illi quibus presunt, in pondere, si consideretur modus secundum quem presunt; est et tercio eorum posse in mensura, si considerentur illi, qui presunt.
Omnes enim alii a summo pontifice habent posse numeratum, si considerentur illi, quibus presunt, quia nulli alii prelato commisse sunt omnes oves, sed huic commisse sunt hee oves, alii alie oves, ita quod quilibet prelatus alius a summo sacerdote prelacionem accepit super certas et determinatas oves. Nulli ergo tali prelato commisse sunt innumerabiles oves, quia nulli commisse sunt omnes oves. Ergo si considerentur illi quibus alii prelati presunt, dicitur eorum posse esse in numero vel esse numeratum, quia non acceperunt posse, nisi super certas et determinatas oves. Sed si consideretur modus secundum quem presunt, dicitur eorum posse esse in pondere vel esse ponderatum, quia posse eorum non excellit omne pondus.
Nulli enim alio prelato committitur, quod possit absolvere de omni peccato; est ergo pondus alicuius peccati quod excedit pondus potencie eius. Ipsa enim peccata ponderant, quia ad inferiora trahunt, iuxta illud Iob:3 Tenent psalterium et cytharam, gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Quod ergo rem ponderosam potest sursum trahere, illud preponderat rei ponderose: illud ergo posse quod potest peccatorem a peccatis absolvere et ipsum ad superiora ordinare, preponderat ponderi peccatorum. Quilibet ergo alius prelatus habet posse ponderatum, si consideretur modus secundum quem preest, cum hoc modo presit, quod non potest absolvere a quocumque peccato. Posse ergo suum non preponderat omni ponderi et per consequens non est sine pondere, sed est ponderatum.
Sed si consideremus alios prelatos qui presunt, erit eorum posse in mensura sive erit eorum posse mensuratum, quia in nullo alio prelato a summo pontifice reservatur omne posse quod est in ecclesia. Ceteri ergo prelati, si considerentur ipsi qui presunt, habent posse mensuratum, quia non habent omne posse quod est in ecclesia; si consideretur modus secundum quem presunt, habent posse ponderatum. Presunt enim administrando sacramenta ecclesie, absolvendo alios a suis peccatis; et quia non possunt absolvere ab omni peccato, eorum posse non est sine pondere, quia non preponderat omni ponderi. Tercio, si considerentur illi quibus presunt, habent posse numeratum, quia nulli alii a summo pontifice commisse sunt omnes oves, sed sunt ei commisse numerate et determinate oves et sunt ei commisse solum quedam oves.
Hiis itaque prelibatis dicamus, quod summus pontifex omnia que sunt in ecclesia disponit et ordinat in numero, pondere et mensura. Quod dupliciter potest intelligi. Primo quidem, quia omnia disponit, ut habeant certum numerum, certum pondus et certam mensuram; quia disponit et ordinat totam ecclesiam et omnes prelatos in numero, pondere et mensura; quia cuilibet prelato dat posse numeratum, quantum ad oves quas sibi committit, quia non committit sibi omnes oves, sed numeratas et determinatas oves; dat sibi posse ponderatum quantum ad modum secundum quem sibi oves committit, quia non dat sibi posse, quod absolvat suas oves ab omni pondere peccatorum, sed a determinato pondere peccatorum; tercio dat ceteris prelatis qui sunt in ecclesia posse mensuratum, quantum ad personas prelatorum quibus oves committit, quia non dat eis posse sine mensura, nec dat in eis omne posse quod est in ecclesia, sed dat eis determinatum et mensuratum posse.
Erit ergo una exposicio, quod summus pontifex totam ecclesiam disponit et ordinat in numero, pondere et mensura, idest disponit et ordinat, ut omnes prelati qui sunt in ecclesia habeant certum numerum, certum pondus et certam mensuram.
Alio autem modo potest intelligi quod summus pontifex disponit et ordinat totam ecclesiam in numero, pondere et mensura, idest totam ecclesiam disponit et ordinat in seipso, qui est numerus sine numero, pondus sine pondere et mensura sine mensura. Ipse est enim numerus sine numero quantum ad oves que sunt sibi commisse, quia non sunt sibi commisse hee oves vel ille oves, sed sibi commisse sunt omnes oves. Dixit enim dominus Petro:4 Pasce oves meas, non distinguens inter has oves vel alias oves, propter quod sibi commisit omnes oves. Non ergo in numero, sed sine numero, idest sine distincione, commisse sunt sibi universaliter omnes oves.
Secundo eciam ipse summus pontifex est pondus sine pondere, si consideretur modus secundum quem commisse sunt sibi oves: hoc enim modo commisse sunt sibi oves, quod sic administrare possit sacramenta ecclesie, quod possit absolvere ab omni pondere peccatorum; modus ergo suus presidendi preponderat omni ponderi peccatorum. Est ergo in eo pondus sine pondere, quia si esset pondus ponderatum, non preponderaret omni ponderi. Pondus enim suum est sine pondere; in ceteris autem prelatis quantum ad absolutionem peccatorum est pondus ponderatum: et quantum ad culpam et quantum ad penam; quantum ad culpam quidem, quia non possunt absolvere ab omni culpa, quantum ad penam vero, quia non possunt dare indulgenciam que satisfaciat pro omni pena. Sed in summo pontifice quantum ad absolutionem peccatorum est pondus sine pondere et quantum ad culpam et quantum ad penam: quantum ad culpam quidem, quia potest absolvere ab omni culpa, quantum ad penam vero, quia potest tantum communicare de thesauro passionis martyrum et aliorum sanctorum, et potissime de thesauro passionis Christi, qui est thesaurus infinitus, quod potest satisfacere pro omni pena. Ergo, sicut in summo pontifice est numerus sine numero, quantum ad oves que sibi sunt commisse, sic est in eo pondus sine pondere, quantum ad modum secundum quem sibi sunt commisse, idest quantum ad administracionem sacramentorum seu quantum ad absolutionem peccatorum, quia hoc modo sunt sibi commisse oves, quod administrando sacramenta absolvat a peccatis; a quibus absolvendo et quantum ad culpam et quantum ad penam est in eo pondus sine pondere, quia est in eo tantum de posse, quod preponderat omni ponderi sive sit pondus culpe sive sit pondus pene.
Tercio summus pontifex est mensura sine mensura, si consideretur persona eius, cui oves sunt commisse, quia in persona ipsius habet posse sine mensura et est in eo posse, in quo est omne posse quod est in ecclesia, quia super illo verbo Iohannis tercio:5 Non enim ad mensuram dat Deus spiritum dicit Chrysostomus,6 quod spiritum hic acciones spiritus nominat. Vult enim ostendere, quod omnes quidem nos acciones spiritus suscipimus in mensuram, Christus autem omnem spiritus suscepit accionem. Christus ergo, quia habet omnem accionem spiritus non ad mensuram, accepit spiritum; nos autem, quia non habemus omnem accionem spiritualem, ad mensuram accepimus spiritum. Sic et in proposito, quia nullus alius habet omne posse quod est in ecclesia, quilibet alius a summo pontifice accepit posse ecclesiasticum ad mensuram, summus autem pontifex, quia habet omne posse quod est in ecclesia, dicitur accepisse omne posse ecclesiasticum non ad mensuram.
Finem ergo loquendi omnes pariter audiamus: Ecclesiam time et mandata eius observa, hoc est enim omnis homo, idest ad hoc ordinatur omnis homo. Ecclesia quidem est timenda et mandata eius sunt observanda, sive summus pontifex, qui tenet apicem ecclesie et qui potest dici ecclesia, est timendus et sua mandata sunt observanda, quia potestas eius est spiritualis, celestis et divina, et est sine pondere, numero et mensura.
Et hec de potestate ecclesiastica sive de potestate summi pontificis dicta sufficiant. Laus sit inde altissimo, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.
Explicit liber de ecclesiastica sive de summi pontificis potestate.