De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Diximus hos gladios esse distinctos et has potestates esse differentes, et quod potestas terrena reservatur in rege, ecclesiastica in sacerdote et potissime in summo sacerdote. Videtur ergo ex hoc, quod gladius materialis et terrena potestas non reservaretur in ecclesiastica potestate, et exinde posset ulterius argui, quod sacerdotes in lege gracie essent imperfecciores sacerdotibus in lege nature, quia illi erant reges et sacerdotes habentes utrumque gladium et utramque potenciam. Si igitur potencia est de genere bonorum et aliquam potenciam habebant sacerdotes in lege nature quam non habent sacerdotes in lege gracie, quia illi habebant potestatem terrenam et gladium materiale, quem non habent sacerdotes in lege gracie, consequens est, quod aliqua potencia ac per consequens aliquod bonum et aliqua perfeccio competebat sacerdotibus in lege nature vel eciam in lege scripta, que non competit sacerdotibus Novi Testamenti. Perfecciores ergo erant illi quam isti: quod est inconveniens.

Dicemus ergo, quod sacerdotes et potissime sacerdos summus debet in lege nova habere gladium spiritualem et non gladium materiale, non quod nullo modo habeat talem gladium, sed quia non habet materiale gladium ad usum, sed ad nutum; et quia decet ecclesiam et summum pontificem habere materiale gladium ad nutum, non ad usum. Et quia habere huiusmodi gladium ad nutum est habere ipsum perfecciori modo, quam ad usum, dicemus, quod ecclesia et summus pontifex excellenciori et perfecciori modo habet gladium materiale, quam habeant reges et terreni principes. Habet itaque ecclesia gladium spirituale eciam ad usum, cum quo ferit et percutit, et cum quo maiorem lesionem infert, quam inferre possit materialis gladius, quanto lesio anime est multo maior, quam lesio corporis; ipsum autem gladium materiale non habet ad usum, sed ad nutum, ut est communis doctorum sententia et ut Bernardus ait. Utrumque ergo gladium habet ecclesia, sed non eodem modo, quia spiritualem habet ad usum, materiale ad nutum.

Intendimus ergo in hoc capitulo declarare, quod ecclesia habet utrumque gladium, alterum ad usum, alterum ad nutum. In sequenti autem capitulo declarabimus, quod expedit ecclesie et decet eam habere gladium materiale non ad usum, sed ad nutum; insuper in eodem capitulo ostendemus, quod habere materiale gladium ad nutum est habere ipsum perfecciori modo, quam ad usum. Propter quod non possunt reges et principes insultare contra ecclesiam, dicentes se ex hoc esse excellenciores ea, quia habent usum materialis gladii et quia habent dominium temporalium ac terrenorum; quia huiusmodi gladium et huiusmodi dominium excellenciori modo habet ecclesia, quam habeant principes seculares.

Primum autem quod intendimus in hoc capitulo, videlicet quod ecclesia habebat utrumque gladium, ut quod eciam habeat ipsum materiale gladium ad nutum, de quo possent forte magis homines dubitare, tripliciter declarabimus. Primo ex ipso Moyse iuxta consilium sibi dato a Iethro, cognato eius; secundo ex ipso summo sacerdote, ad quem appellabatur a iudicibus; tercio ex ipso rege, qui preficiendus erat in populo, qui non debebat recedere a consilio summi sacerdotis.

Prima via sic patet. Dicitur enim Exodi XVIIIᵒ, quod sedit Moyses, ut iudicaret populum, qui assistebant Moysi de mane usque ad vesperam, cui Iethro ait: Stulto labore consumeris. Esto tu populo in hiis que ad Deum pertinent, ostendasque populo ceremonias et ritum colendi viamque per quam ambulent; provideque de omni plebe tribunos, centuriones, quinquagenarios et decanos qui iudicent populum. Primitus ergo ipse Moyses sedebat, ut iudicaret populum, et exercebat in populo non solum ea que sunt ad Deum, quod pertinet ad gladium spirituale, sed eciam sedebat audiens causas et litigia quorumcumque de quibuscumque, quia quantum ad iudicium sanguinis et quantum ad litigia inter personas laicas pertinebat ad gladium materiale. Et quia stulto labore consumebatur nec poterat sufficienter exercere opera utriusque gladii, retento sibi quod spirituale erat in hiis que sunt ad Deum, audicionem causarum commisit iudicibus, quibus iudicibus, quantum ad eam partem que est de iudicio sanguinis et de questionibus temporalium inter laicas personas, succedunt reges et principes seculares et universaliter locum dictorum iudicum quantum ad iudicium sanguinis et litigia inter personas laicas tenentes, terreni principes et domini seculares.

Propter quod, sicut inter ipsos iudices aliqui erant tribuni, idest millenarii, aliqui centuriones, aliqui quinquagenarii, aliqui decani, quia aliqui eorum habebant plurimam gentem ad iudicandum et aliqui parviorem, et sicut uni eorum erant sub aliis, sic inter ipsos dominos seculares aliqui sunt sub aliis et aliqui habent maiorem principatum et aliqui minorem: quod ergo huiusmodi iudices possent sic iudicare populum, hoc erat ex commissione ipsius Moysis.

Quare sicut et tunc iudices erant sub Moyse, et si qua insolita et maiora occurrerent, referenda erant ipsi Moysi, sic universaliter terreni principes, si volunt salutem consequi, debent esse sub summo pontifice, et si aliqua magna et insolita occurrerent, referenda essent ipsi summo pontifici, et potissime si talia essent illa magna, quantumcumque essent secularia vel terrena, que possent ecclesiam perturbare. Potest enim dici nunc summo pontifici quod dictum fuit Moysi Exod. XVIII: Quicquid autem maius fuerit, referatur ad te. Quod potissime, ut dicebamus, de tali litigio magno intelligendum est, sive illud litigium sit in temporalibus sive in spiritualibus, quod potest ecclesiam perturbare.

Ex ipso itaque Moyse, sub quo erant iudices, quibus quantum ad aliquam partem succedunt terreni principes habentes iudicium sanguinis et gladium materiale, patet, quod huiusmodi materiale gladium habet ecclesia, et si non ad usum, ad nutum; quia sub ea et sub eius imperio debent esse principes seculares usum huius gladii exercentes. Sicut ergo primitus iudices erant sub Moyse non solum in spiritualibus et in hiis que sunt ad Deum, que Moyses retinuit sibi, sed eciam in hiis que pertinebant ad gladium materiale; sic et modo principes seculares in hiis que pertinent ad materiale gladium debent esse sub ecclesia, quia ad opus ecclesie, in bonum fidei, in augmentum spiritualium bonorum debent uti huiusmodi gladio.

Nam sicut corpus secundum quod corpus est propter animam et ordinatur ad animam, sic omnia terrena et temporalia, secundum quod huiusmodi sunt, ordinantur ad spiritualia, et de iure debent eis esse subiecta: a quo debito, ut supra tetigimus, numquam possunt absolvi. Terreni itaque principes, secundum quod huiusmodi sunt et ut habent materiale gladium, debent esse subiecti potestati spirituali, et potissime potestati summi pontificis: quod debitum sive iugum non possunt a se abicere, quod iugum non est servitus, sed libertas; quia iugum Christi suave est et onus eius leve. Quare si terreni principes, ut habent materiale gladium, ecclesie sunt subiecti, quia rem subiectam quilibet dicitur habere ad nutum, quia si non habet ad nutum, non est sibi subiecta, bene dictum est, quod materiale gladium, etsi non ad usum, ad nutum habet ecclesia.

Secunda via ad hoc idem, quod ecclesia ad nutum habeat temporalem gladium, ostendi potest ex appellacione que fiebat a iudicibus ad summum sacerdotem Deuteronomio XVII. De difficili et ambiguo, non solum inter causam et causam quantum ad temporalia, et inter lepram et lepram quantum ad spiritualia, sed eciam inter sanguinem et sanguinem recurrebatur ad iudicem, qui erat pro tempore, et ad sacerdotes levitici generis. Quod ut intelligatur, sciendum quod, sicut Iosephus ait et magister tangit in Historiis, in singulis civitatibus septem eligebantur iudices, virtute et studio iusticie prediti, qui sedebant in portis, audientes placita; qui ideo sedebant in portis, ut possent iudicare intrinsecos et extrinsecos. Cuilibet autem iudici, ut magister in Historiis tangit, addebantur duo ministri de genere levitarum. Si ergo inter iudices illos oriretur aliquid difficile vel ambiguum, fiebat appellacio vel recursus ad summum sacerdotem: unde et capitulum illud Deuteronomii, ubi de hoc agitur, intitulat magister in Historiis „De appellacione ad summum sacerdotem“. Et quod summus sacerdos iudicabat, hoc tenebatur pro sententia, cui nolens obedire decreto iudicis moriebatur, id est occidebatur. Summus ergo sacerdos ad nutum habebat materiale gladium, quum nolens sibi obedire decreto iudicum, quibus quantum ad iudicium sanguinis et secularia litigia succedunt terreni principes, moriebatur propter inobedienciam ad summum pontificem. Hinc ergo animadvertere debent cuncti fideles, quam periculosum sit nolle obedire summo pontifici, et nolle stare sentencie eius, quando de mandato domini non obedientes ei morti tradebantur.

Tercia via sumitur ex ipso rege qui preficiendus erat in populo. Unde Deuter. XVII. scribitur: Quia non poteris alterius gentis hominem regem facere. De quo rege preficiendo addit magister in Historiis, quod sine consilio pontificis nihil debebat ordinare. Dicitur autem de huiusmodi rege preficiendo in eodem Deuter.: Quod postquam sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legem accipiens exemplar a sacerdotibus, et habebit secum omnibus diebus vite sue, ut discat timere dominum Deum suum. Tria ergo dicta sunt de rege preficiendo: primo quod nihil debet ordinare sine consilio pontificis; secundo quod semper debet habere secum Deuteronomium, ubi tradita erat divina lex, et legem ipsam debebat habere secum omnibus diebus vite sue; tercio exemplar Deuteronomii et exemplar legis debebat accipere a sacerdotibus.

Cum ergo regis sit exercere iudicium sanguinis et habere materiale gladium, quid est quod dominus mandavit, quod non deberet assumptus in regem ordinare aliquid sine consilio pontificis, nisi quod materialis gladius, quo utitur rex, ad nutum summi pontificis debet esse subiectus? Et quid eciam est quod rex semper debet habere secum legem Deuteronomii et divinam legem, nisi quia temporalis gladius et lex imperialis divine legi et statuto ecclesie debent esse subiecta? Et tercio, quid est quod assumptus in regem debebat accipere exemplar legis a sacerdotibus, nisi quia in iudicando et in exercendo materiale gladium debet id sentire quod senciunt sacerdotes et non deviare a mandatis ecclesie?

Utrumque ergo gladium habet ecclesia, non solum spiritualem, sed eciam materiale, etsi non ad usum, ad nutum. Est enim maioris et excellencioris potencie, ut in sequenti patebit capitulo, habere materiale gladium ad nutum, prout habet potestas sacerdotalis, quam habere ipsum ad usum, prout habet potestas regalis vel imperialis.

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Liber II: Liber II

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Liber III: Liber III

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work