De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Liber II: Liber II

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Ex precedenti quidem capitulo satis haberi potest, quod in presenti capitulo continetur. Ad maiorem tamen declaracionem propositi dicemus, quod loquendo eo modo secundum quem Sapiencie IIIᵒ scribitur, quod Deus invenit illos, idest homines iustos et habentes graciam, dignos se, idest dignos participacione beatitudinis sue, ut exponit glossa interlinearis, dicemus, quod omnes habentes graciam sunt digni hereditate eterna. Nam nullus potest habere graciam, nisi sit in caritate, quia nullus potest esse gratus Deo sine caritate; nullus autem est in caritate, nisi sit filius regni eterni iuxta illud Augustini XVᵒ De Trinitate capitulo XVIIIᵒ: Nullum est donum excellencius caritate; solum autem est istud donum quod dividit inter filios regni eterni et filios perdicionis eterne. Si ergo habentes graciam et caritatem sumus filii Dei et filii regni eterni, quia, ut arguit apostolus ad Romanos VIIIᵒ, si sumus filii, consequens est, quod simus heredes, quia filiis debetur hereditas. Omnes itaque habentes graciam et caritatem sunt filii Dei et sunt heredes hereditatis eterne et sunt digni hereditate eterna, et nisi simus digni hereditate spirituali et eterna, non possumus esse digni hereditate temporali et paterna.

Dupliciter autem sumus indigni hereditate eterna, et per consequens dupliciter sumus indigni quolibet dominio et qualibet possessione, et per consequens dupliciter sumus indigni qualibet hereditate temporali sive paterna: videlicet per peccatum originale, secundum quod peccavimus in Adam, iuxta illud ad Romanos Vᵒ: In quo, scilicet in Adam, omnes peccaverunt; et per peccatum actuale, secundum quod peccamus in nobis ipsis.

Si enim rex dedisset militi aliquod castrum possidendum ab eo et a tota posterioritate eius, filius qui descenderet ex milite dupliciter posset perdere castrum et hereditatem illam: vel per peccatum patris vel per peccatum proprium. Si enim ille miles pater eius forefaceret contra regem, iuste rex acciperet sibi castrum, quo accepto filius per peccatum patris perderet hereditatem castri. Sed dices: Quomodo rex esset iustus, qui, peccante patre, non peccante filio, acciperet filio hereditatem castri? Dicemus, quod iste filius militis vel consideratur in se vel consideratur, ut est filius patris. Si consideratur in se, non peccat nec punitur, quia, si non succederet in hereditatem castri, nulla punicio est huic filio secundum se, quia ei secundum se considerato non debetur hereditas castri. Sed si consideratur, ut est filius patris, debetur sibi hereditas castri. Si ergo non debetur ei huiusmodi hereditas, nisi quia est filius patris, sufficit, quod peccaverit pater vel sufficit, quod ipse peccaverit in patre ad hoc, quod perdat hereditatem castri. Alio modo potest hic filius perdere hereditatem castri non solum per peccatum patris, sed eciam per peccatum proprium, ut si postquam devenit ad filium hereditas castri, si ipse peccet in regem, iuste privabitur castro.

Sic et in proposito dicitur iuste privamur hereditate eterna vel per peccatum Ade, quod dicitur peccatum originale, quia est peccatum, quod ex origine nostra contrahimus, vel per peccatum proprium, quod dicitur actuale, quod est peccatum, quod actu et opere nostro committimus. Dederat enim Deus Ade quoddam donum supernaturale, quod dicebatur originalis iusticia, per quam originalem iusticiam Adam erat subiectus Deo et omnia sua inferiora erant subiecta sibi. Quod donum non erat datum Ade tamquam singulari persone, sed tamquam capiti tocius posterioritatis sue. Ideo donum illud dicebatur iusticia originalis, quia si non peccasset, transfudisset per originem huiusmodi donum in omnes suos posteros, ita quod omnes fuissent nati Deo subiecti et omnes fuissent nati cum huiusmodi iusticia. Sed Adam peccante et per peccatum se a Deo avertente, iuste perdidit huiusmodi donum, quo perditō non potuit ipsum in posteros transfundere, quia non habebat tale donum, sed perdiderat ipsum. Nemo autem dat, quod non habet: ergo non dedit Adam tale donum suis filiis, quia ipsum non habebat. Filii ergo Ade et nos omnes, qui, si Adam non peccasset, fuisset nati cum originali iusticia et fuisset nati Deo subiecti, Adam peccante nascimur sine tali iusticia et nascimur a Deo aversi. Ideo ait apostolus, quod nascimur natura filii ire et nascimur indigni hereditate eterna. Nam licet non nascamur digni pena sensus, quia ex peccato originali non debetur nobis pena sensibilis, nascimur tamen digni pena damni, quia nascimur digni, ut privemur vita eterna. Nascimur itaque per peccatum originale natura filii ire, et nascimur Deo non subiecti, sed potius a Deo aversi, quia quilibet in iniquitatibus concipimur et in peccatis nascimur, et per consequens nascimur indigni hereditate eterna.

Secundo modo sumus indigni hereditate eterna per peccatum actuale, prout peccantes mortaliter avertimur a Deo nostro, et iniquitates nostre dividunt inter nos et Deum nostrum; et quia sic peccantes non sumus subiecti Deo, consequens est, quod non simus digni Deo nec hereditate divina.

Dupliciter ergo, ut patuit, sumus non subiecti Deo et sumus indigni hereditate eterna: per peccatum originale et eciam actuale; et sicut dupliciter sumus non subiecti Deo et sumus indigni hereditate eterna, sic dupliciter sumus indigni hereditate paterna et sumus indigni quacumque possessione et quocumque dominio, ut eciam ipsis temporalibus non sumus digni dominari, nisi simus Deo subiecti. Nam si miles nollet esse subiectus regi, iuste perderet et iniuste possideret omne illud quod habet a rege. Igitur cum omnia habeamus a Deo, iuxta illud apostoli: Quid habes quod non accepisti? nam ipse Deus est dives per se ipsum, nos autem sumus divites ex mutuatis et ex hiis, que ipse Deus nobis mutuat: qui ergo non est subiectus Deo, iuste perdit et iniuste possidet omne illud quod habet a Deo. Sive enim sint reges, per Deum regnant et a Deo habent quod regnent; sive sint principes, per Deum imperant et a Deo habent quod imperant, iuxta illud Sapiencie VIIIᵒ: Per me reges regnant, et per me principes imperant; sive sint possessores alii, totum a Deo habent. Immo nos ipsi non sumus nostri, sed sumus ipsius Dei, quia domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi, qui habitant in eo. Qui ergo non est subiectus Deo, iuste perdit et iniuste possidet omne illud, quod habet ab eo. Non dicant reges: Iuste regnamus; non dicant principes: Iuste imperamus; non dicant quicumque fideles: Iuste aliquid possidemus; quia nisi sint subiecti Deo, nihil cum iusticia possident.

Sed forte dices cum apostolo: Non est potestas nisi a Deo, et dices cum apostolo Petro: Subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed eciam discolis. Ergo et malis dominis subiecti esse debemus, quod non esset, nisi potestatem haberent a Deo, et nisi iusta esset eorum potestas. Nam et Augustinus IIIᵒ De Trinitate cap.ᵒ VIIIᵒ vult, quod iniqui voluntatem habent iniustam, sed potenciam non recipiunt nisi iustam. Ergo iniqui iuste habent potestatem quam habent, licet non iustam habeant voluntatem.

Sed de hoc in sequentibus capitulis plenius agemus, et ostendemus omnia hec non esse contraria nostro proposito.

In presenciarum autem dictum sit, quod qui non est subiectus Deo, digne perdit et iniuste possidet omne illud quod habet a Deo. Nam quantum distat rex eternus a rege temporali, tanto liquido magis manifestum est, quod qui non est subiectus Deo, magis est dignus perdere et magis iniuste possidet, quod habet a Deo, quam, qui non est subiectus regi temporali, iuste debeat perdere omne illud quod habeat ab huiusmodi rege. Nam si crimen lese maiestatis facit te dignum morte et indignum vita et omni possessione tua, quia per antonomasiam maiestas reservatur in Deo: qui non est subiectus Deo, indignus est seipso et omni possessione sua; et quia per peccatum originale nascimur non subiecti Deo et per peccatum actuale sumus non subiecti sibi, per utrumque peccatum sumus digni perdere et indigne possidemus omne illud quod habemus a Deo, ut dicamus secundum sanctorum sentenciam, quod peccator non sit dignus pane quo vescitur. Et si ab indigno possessore tollitur possessio et ab indigno dominatore tollitur dominium, nil dignius et nil iustius poterit iudicari. Quare si per peccatum originale nascitur quis non subiectus Deo, et per peccatum actuale mortale fit non subiectus, consequens est, quod peccatum tam originale, quam actuale omnium rerum tuarum possessorem te facit indignum.

Ergo per sacramentum baptismi, quod est directum remedium contra originale, et per sacramentum penitencie, quod est remedium contra peccatum actuale, efficeris dignus dominator et dignus princeps et possessor rerum. Et quia hec sacramenta non nisi in ecclesia et per ecclesiam tribuuntur, quia nullus potest suscipere baptismum, nisi velit se subicere ecclesie et esse filius ecclesie, cum ecclesia sit catholica, idest universalis, sine qua salus esse non potest, et cum nullus recipiat sacramentum penitencie, nisi sub ecclesia et per ecclesiam, dicente domino Petro: Quodcumque ligaveris etc., nullus efficitur dignus dominator nec dignus princeps nec possessor rerum, nisi sub ecclesia et per ecclesiam.

Clare itaque vides, quod reges regnorum, principes principatum et alii fideles possessionum suarum sunt magis digni possessores per suam matrem ecclesiam, per quam sunt spiritualiter regenerati, quam per suos patres et per hereditatem paternam, a quibus patribus carnalibus et per quos nascuntur in peccato originali, nascuntur non subiecti Deo, sed potius averse ab eo. Cum ergo queritur a principe: Unde habes tuum principatum? et cum queritur ab aliquo fideli: Unde habes tuam hereditatem? respondet princeps, quod habet eam a suo progenitore et a suo patre, et dicit quod iure hereditario subcedit in hereditatem patris; et sicut respondet princeps de principatu suo, sic respondet quilibet fidelis de hereditate sua. Sed si dicit princeps vel fidelis aliquis se habere hereditatem aliquam sive sit principatus sive hereditas alia a suo patre, a quo est genitus carnaliter, magis debet dicere se habere huiusmodi principatum et hereditatem a sua matre ecclesia, per quam est regeneratus spiritualiter et absolutus sacramentaliter, cum sic generatus et absolutus incipiat esse dignus hereditate et possessione sua, qui prius erat indignus, et ex tunc incipiat iuste possidere, qui prius poterat iuste privari.

Sic enim videmus in naturalibus rebus, quod si materia fiat indisposita ad formam, quam habet, expoliatur illa forma, ad quam est indisposita, quia non est illa forma ulterius digna, et induitur forma, ad quam est disposita, qua forma dicitur esse digna: ut si corpus per infirmitatem egrotat et ulterius non sit dispositum, ut possit agere opera vivi, expoliatur forma vivi, qua expoliata dicitur mortuum. In omnibus enim naturalibus rebus tamdiu materia est sub forma, quamdiu est disposita ad illam formam et quamdiu potest facere opera eius. Cum ergo indisposita non possit facere opera sue forme, dignum est, quod expolietur huiusmodi forma.

Sic et in proposito tunc es iustus possessor tue hereditatis, cum possidere digne potes illam, et tamdiu es iustus possessor, quamdiu eam digne possidere vales; si autem sis vel efficiaris indignus, dignum et iustum est, quod illa priveris. Et quia natus in originali et carnaliter es indignus, regeneratus spiritualiter factus es dignus; unde dictum est, quod magis debes recognoscere huiusmodi hereditatem ab ecclesia, per cuius regenerationem factus es dignus, quam a patre tuo carnali, per cuius generationem natus eras indignus. Rursus si ab originali absolutus et regeneratus spiritualiter, cum venis ad etatem et incipis habere rationis usum, agis contra Deum et peccas mortaliter, quia sic peccans avertisti et subtraxisti te a Deo domino tuo, dignum est, ut careas omni dominio tuo, et quod subtrahatur a te omnis possessio tua. Noluisti enim servire Deo, dignum est, quod nihil serviat vel famuletur tibi. Et quia tota hereditas tua data est tibi, ut servias Deo, dignum est, quod, si es aversus a domino Deo tuo, quod priveris omni hereditate tua. Et quia sicut ab originali fuisti absolutus per baptismum et ex hoc factus eras dignus hereditate eterna, et eciam hereditate paterna, sic quia per penitencie sacramentum absolveris a peccato mortali, quociens de peccatis tuis es contritus et per penitenciam absolutus, quia hoc non fit, nisi per ecclesiam et ab ecclesia, tociens debes recognoscere omnia bona tua ab ecclesia et per ecclesiam, quociens per eam efficeris dignus primo hereditate eterna et postea hereditate paterna et quacumque alia possessione, sive a patre sive aliunde proveniat.

Bene itaque dictum est, quod in rubrica capituli dicebatur, quod nullus est dignus hereditate paterna nec quacumque alia possessione et quocumque alio principatu vel dominio, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam fiat dignus hereditate eterna. Claram itaque veritatem continet, quod dicitur Matthei VIᵒ: Querite autem primum regnum Dei et iusticiam eius, et hec omnia adicientur vobis. Nisi ergo queras primum regnum Dei, et nisi sis sub Deo, non es dignus, quod ista adiciantur tibi; immo, ut Chrysostomus ait hoc exponens: Terra propter peccata hominum maledicitur, iuxta illud: Maledicta terra in opere tuo. Maledicitur ergo terra in opere peccatoris, quia non est dignus peccator, quod sibi serviat terra; et si non est dignus, quod sibi terra serviat que est fex elementorum, non est dignus, quod sibi serviat quecumque res alia.

Dignus est quidem quod omnibus privetur, qui domino omnium servire contempsit. Igitur non sunt digni hereditate paterna nec re alia qui non sunt servi Dei. Et quia non possumus fieri servi Dei, nisi simus absoluti per ecclesiam sacramentaliter, omnia que habemus ab ecclesia et per ecclesiam debemus recognoscere, per cuius sacramenta, que sunt vasa gracie, suscipimus divinam graciā et fimus filii et heredes Dei.

Advertendum tamen nos dixisse baptismum esse remedium contra originale peccatum, quia contra tale peccatum est remedium directum. Tamen si baptizaretur adultus et non accederet fictus ad baptismum, quia impium est a Deo dimidiam separare veniam, ille sic baptizatus absolveretur a peccato originali et eciam ab omni peccato mortali, quod ante baptismum commisisset. Contra originale itaque est ordinatum sacramentum baptismi, sed baptismus, si qua alia peccata cum originali invenit, omnia illa simul cum originali diluit.

Advertendum eciam nos dixisse per baptismum collatum per ecclesiam et in forma ecclesie absolvi a peccato originali; per sacramentum autem penitencie a peccato mortali quod baptizati post baptismum commiserint: cui non obstat, quod in sola contricione dimituntur peccata, quia nullus vere contritus est, nisi habeat sacramentum penitencie in voto, idest in voluntate et proposito, idest nisi proponat confiteri, et cum adest locus et tempus, si vult vere esse absolutus, tenetur confiteri, quia ficta reputaretur voluntas, et Deus iudicat illam voluntatem fictam esse quam, cum adest locus et tempus, quis non implere procurat. Si ergo dicis te contritum et proposuisse te confiteri, iudicabit Deus tuum propositum fictum fuisse, si non implevisti illud propositum, cum locus affuit atque tempus. Ab ecclesia itaque, cuius est dare sacramenta penitencie et alia sacramenta, debes recognoscere, quod factus es Dei filius et Dei servus, cui serviens dignus es, ut res tue tibi famulentur et serviant.

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Liber III: Liber III

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work