De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata
Voluerunt autem aliqui dicere, quod utraque potestas, tam sacerdotalis quam regalis sive imperialis, sit immediate a Deo, et quod una non sit per aliam, nec una sit ab alia; et ex hoc volunt ulterius concludere, quod papa non habeat utrumque gladium. Sed quod potestas regia sit per potestatem ecclesiasticam constituta sic patere potest. Nam qui fuerunt reges in lege nature, vel fuerunt mali et fecerunt se reges per invasionem et usurpacionem, sicut legimus de Neroth, cuius regnum incepit in Babilone, ut habetur Geneseos X.,1 ubi dicitur, quod Neroth erat robustus venator, idest, ut exponit magister in Historiis,2 erat hominum extincitor et oppressor; vel si fuerunt boni reges, ut supra tetigimus, fuerunt eciam sacerdotes, sicut patuit de Melchisedech et de Iob. Nec tamen legimus eos fuisse factos reges mandato domini. Licet enim non sit potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinacioni resistit, ut dicitur ad Romanos XIII,3 ita quod et ipsi mali potestatem quam habent, a Deo habent iuxta responsionem quam Christus fecit Pilato, cum ait:4 Non haberes super me potestatem ullam, nisi esset tibi datum desuper. Sed aliud est esse a Deo, prout agit generaliter in rebus, et aliud est esse ab ipso, prout speciale mandatum facit.
De hoc ergo est nostra questio, qualiter Deus mandavit, quod constitueretur rex super fideli populo. Nam in hoc tractatu hominibus fidelibus loquimur, quia nihil ad nos de hiis que foris sunt. Propter quod videndum est, qualiter de mandato domini constitutus sit rex super fideli populo; quia illud debet esse exemplar regum omnium christianorum et omnium regum fidelium, ut eo modo se credant esse reges, quo mandavit dominus regem fieri. Dicitur autem Iᵒ Regum VIIIᵒ cap.,5 quod congregati in unum omnes maiores natu Israel venerunt ad Samuelem, quod constitueret eis regem, et cum orasset Samuel ad dominum, dixit ei dominus: Audi vocem populi in omnibus que locuntur tibi. Samuel ergo de mandato domini constituit primum regem Saulem super fideli populo. Potestas ergo regia non fuit constituta de mandato domini, nisi per potestatem ecclesiasticam. Unde Hugo in libro De Sacramentis, lib. IIᵒ, parte IIᵃ, cap. IVᵒ,6 ait, quod primum a Deo sacerdocium institutum est, postea vero per sacerdocium iubente Deo regalis potestas est ordinata.
Errant itaque dicentes, quod eque immediate a Deo sint sacerdocium et imperium vel sacerdocium et potestas regia, cum iubente Deo primus rex in populo fideli fuit per sacerdocium institutus. Regebatur quidem primo populus Iudaicus, qui erat populus tunc fidelis, cui nunc succedit populus christianus, primo per iudices qui per sacerdotem instituebantur. Propter quod dicitur Iᵒ Regum cap. VIII,7 quod Samuel posuit filios suos iudices Israel. Nam primitus antequam essent iudices, ipse Moyses regebat fideliter populum, et erat eorum rector et iudex non solum in hiis que sunt ad Deum, quod spectat ad spiritualem potestatem et ad gladium spiritualem, sed eciam in aliis que spectant ad potestatem terrenam et ad gladium materialem; sed quia stulto labore consumebatur et opus ultra suas vires agebat, ductus consilio Iethro, cognati sui, constituit viros alios a se, timentes Deum, odientes avariciam, sequentes veritatem, qui iudicarent Israel. Hiis autem iudicibus quantum ad temporales causas inter personas laicas succedit imperator, succedunt reges et terreni principes, ut supra tetigimus.8 Hos autem iudices constituebat potestas sacerdotalis et ecclesiastica, quia Moyses, retinens sibi potestatem in hiis que sunt ad Deum, in quo significatur potestas ecclesiastica, constituit huiusmodi iudices, qui modo quo dictum est, exercebant officium potestatis terrene, ut habetur Exodi XVIII,9 et Samuel, ut dᵒimus, Iᵒ Regum VIIIᵒ10 suos filios constituit iudices super Israel.
Ergo antequam populus fidelis haberet regem, regebatur per iudices, et huiusmodi iudices erant per potestatem ecclesiasticam constituti vel erant constituti per sacerdocium. Postquam autem populus fidelis habuit regem, ut patuit, primus rex eorum, videlicet Saul, fuit per sacerdotem iubente domino constitutus. Potestas ergo regia et universaliter potestas terrena, si refert se ad suam originem, prout incepit esse in populo fideli, fuit per sacerdocium vel per potestatem ecclesiasticam constituta.
Omnes reges christiani, omnes fideles principes debent in se advertere, unde venit potestas regia et quomodo mandavit dominus, quod constitueretur rex super fideli populo; invenient autem clare et manifeste, ut patuit, quod talis potestas fuit per sacerdocium instituta. Non ergo eque immediate a Deo est hec potestas et illa, immo est hec per illam, et per consequens est hec sub illa.
Sed non esset potestas regia sub potestate ecclesiastica constituta, nisi et ipsa temporalia, quibus preest potestas regia, essent sub potestate summi pontificis collocata; et quod tangebatur in primordio huius capituli, quod summus pontifex non habet nisi alterum gladium, dicemus, quod terrena potestas habet gladium materiale tantum, et nullo modo nec ad usum nec ad nutum habet spiritualem; sed potestas ecclesiastica habet utrumque gladium, ut supra tetigimus, spiritualem ad usum, materiale ad nutum. Nam et discipuli domini, quibus succedunt prelati ecclesiastici, duos gladios se habere professi sunt, iuxta illud Luce XXII:11 Ecce gladii duo hic, per quos duos gladios possunt intelligi due potestates, spiritualis et terrena. Utrumque ergo gladium habebant discipuli, et utrumque gladium habet ecclesia.
Et si bene considerentur verba evangelii, optime figuratum est per illos duos gladios, quomodo utrumque gladium ecclesia habeat, quia, ut Beda ait,12 alter illorum gladiatorum extractus est, alter in vagina remansit. Nam, cum duo essent gladii, non legimus nisi unum gladium fuisse extractum, cum quo percussit Petrus servum principis sacerdotum et amputavit eius auriculam dexteram. Quid ergo est, quod, cum duo sunt gladii, unus extractus, alter in vagina remanens, nisi quod ecclesia duos habet gladios, spiritualem quantum ad usum, quod figuratur per gladium extractum, et materiale non quantum ad usum, sed quantum ad nutum, quod figuratur per gladium non extractum? Cum gladio itaque extracto et cum gladio spirituali, quem habet ecclesia ad usum servi idest peccatoris, quia qui facit peccatum servus est peccati, amputatur auricula dextera, per quam audiuntur verba Dei, sicut cum sinistra audiuntur verba seculi, idest separatur a communione fidelium, ut verba divina non possit audire ad salutem suam, et anima eius in verbis que procedunt ore Dei vivere nequaquam potest.
Sed quis usus est hoc gladio et quis amputavit auriculam dexteram? Petrus. Quare summus pontifex, qui succedit Petro, habet huiusmodi gladii usum, quia eius est habere potestatem ecclesiasticam et posse expellere alios per ecclesiasticam censuram et separare eos a communione fidelium. Alii autem si utuntur hoc gladio, auctoritate summi pontificis hoc exercent. Discipuli ergo habebant utrumque gladium, sed solum altero usi sunt; alterum autem non habuerunt ad usum, sed ad nutum. Sic et ecclesia utrumque gladium habet, quod non esset, nisi terreni principes habentes usum materialis gladii et habentes iudicium sanguinis essent sub famulatu et sub obsequio ecclesiastice potestatis. Et si terreni principes sunt sub famulatu ecclesiastice potestatis, consequens est ergo, quod et temporalia, quibus principatur potestas terrena, sint sub dominio ecclesie collocata.
Hiis itaque prelibatis adhuc ut evidencius nostrum propositum declaretur, dato quod concederemus eis qui negant temporalia sub dominio ecclesie collocari, quod potestas terrena eque immediate esset a Deo, sicut ecclesiastica, et quod una non esset per alteram constituta, quamvis hoc concedere sit negare que in canone biblie continentur, nihilominus tamen hoc concesso, adhuc quesita veritas manet, videlicet quod potestas terrena est sub ecclesiastica et temporalia sub dominio ecclesie collocantur; quod potest leviter declarari.
Nam hii duo gladii sumpti sunt propter duas partes que sunt in homine, propter animam videlicet et corpus, ut spiritualis gladius respiciat animas, materialis quidem qui habet iudicium sanguinis, videtur propter corpora et propter temporalia constitutus. Sed si Deus eque immediate faceret corpus humanum et animam humanam, numquam ex illo corpore et ex illa anima constitueretur homo, nisi esset corpus in potencia respectu anime, et anima esset actus et perfeccio corporis. Numquam autem ex duobus in actu fit unum, neque ex duobus in potencia, sed semper fit unum ex potencia et actu, ut in naturali physica diffusius declaratur. Si ergo ex anima et corpore fit unum, quia constituitur inde unus homo, oportet quod unum sit sub alio, quod unum perficiatur per aliud, quod unum alteri famuletur. Corpus itaque est sub anima, perficitur per animam et ordinatum est, ut anime famuletur.
Hii ergo duo gladii sunt propter regimen humani generis et propter regimen hominum. Si igitur homines sic se haberent, quod corpora essent ex una parte et anime ex alia, ita quod nullum dominium, nullam presidenciam haberent anime supra corpora, forte et hii duo gladii sic se haberent, quod unus non famularetur alii nec esset sub alio. Sed cum sic se habeant, quod anime et corpora ad quorum regimen ordinantur hii duo gladii, habent ad invicem hanc unionem et coniunccionem, quod ex eis fit unum aliquid, et corpora sunt sub animabus et famulantur eisdem, oportet quod et hii gladii hunc ordinem teneant, quod unus sit sub alio et alteri famuletur. Dato ergo quod uterque gladius esset eque immediate a Deo, tamen quia unus est ordinatus ad regimen corporum, alter vero ad regimen animarum: sicut corpus est sub anima, sic gladius erit sub gladio, et potestas terrena erit sub potestate ecclesiastica collocata. Cum ergo probatum sit, quod potestas regalis est per sacerdocium constituta, et cum ordinetur ad regimen corporum, illa scilicet spiritualis potestas ad regimen animarum, ex utroque sufficienter concluditur, quod altera sub altera collocetur.
Sed ad quid ulterius racionibus indigemus? Constat, quod potestas summi pontificis non est directe super animabus separatis; rogare quidem potest ecclesia pro illis qui sunt in purgatorio, cum quibus est caritate coniuncta. Sed directam potestatem et directam iurisdictionem habet super animabus coniunctis que presunt corporibus, ad quarum nutum moventur corpora. Unde glossa super illo verbo Matthaei XVI:13 Quodcumque ligaveris super terram etc. ait quod: Non enim data est potestas hominibus ligandi vel solvendi mortuos; qui autem mortuos solveret vel ligaret, non super terram, sed post terram hoc faceret. Habet ergo ecclesiastica potestas auctoritatem directam super animabus ut sunt coniuncte corporibus et ut presunt corporibus et ut ad nutum earum moventur corpora.
Consequens ergo est, quod, sicut auctoritas spiritualis est super animabus, ut presunt corporibus et ut ad nutum earum moventur corpora, sic huiusmodi potestas hoc modo est super animabus, ut eis subsit corporalis et terrena, et huiusmodi potestas sic habet spiritualem gladium, ut ei subsit gladius materialis, et ut habeat materialem gladium, etsi non ad usum, ad nutum. Ex hiis ergo manifeste patet, quod omnia temporalia sub dominio ecclesie collocantur.
Declaratum est ergo, quomodo potestas terrena est per ecclesiasticam constituta; et ex hoc est ulterius patefactum, quomodo temporalia sub dominio ecclesie collocantur. Quod autem potestas terrena non solum ex speciali mandato divino sit per ecclesiasticam, sed eciam sit ab ecclesiastica constituta, non est difficile declarare.
Nam inter potestates terrenas imperialis dicitur esse maior, et tamen huiusmodi potestatem potestas ecclesiastica, si expedit communi bono, potest transferre et iam transtulit de oriente in occidentem. Est eciam terrena potestas ordinata ad opus ecclesiastice potestatis. Nam imperator hoc modo consuevit iurare pape, quod si Romam veniat et adeptus sit imperium, secundum suum posse Romanam ecclesiam exaltare.14 Maiores ergo inter potestates terrenas iurant Romane ecclesie. Sed ad hoc omnes fideles tenentur, et quanto maiores sunt, magis tenentur Romanam ecclesiam exaltare. Nam ipse Deus noster Iesus Christus, qui exauditus est pro sua reverencia, oravit pro Petro, ut non deficeret fides sua.15 Numquam ergo deficere poterit in fide sedes Petri et Romana ecclesia. Et si quilibet fidelis loco et tempore tenetur eciam se exponere morti pro fide, et quanto maiores sunt, magis tenentur, consequens est, ut omnes fideles debeant secundum suum posse sedem Petri et Romanam ecclesiam exaltare. Ad hoc ergo tenentur omnes reges et principes et omnes terrene potestates, si velint esse fideles. Bene itaque dictum est, quod terrena potestas est per ecclesiasticam et ab ecclesiastica et in opus ecclesiastice constituta.
Quo posito consequens est, quod ipsa temporalia, quibus dominatur terrena potestas, sub ecclesiastice potestatis imperio necessario collocantur. Nam ad ecclesiasticam potestatem spectat dominos quam res eorum possidere. Ideo super illo verbo IIᵃ ad Cor. VIᵒ:16 Tamquam nihil habentes et omnia possidentes dicit glossa exponens hoc de apostolis, quod eorum fuit possidere non solum spiritualia, sed eciam temporalia, et subditur ibi in glossa, quod gloria fuit apostolorum tam res quam dominos earum possidere. Ecclesia ergo debet omnia possidere et nihil possidere; nam, quantum ad dominium, ut supra tetigimus, omnia possidet, quia super omnibus habet auctoritatem, tam super spiritualia, quam super temporalia, tam super res, quam super dominos, ut patuit ex glossa iam allegata. Nihil autem debet possidere quantum ad sollicitudinem; et hinc est, quod si esse non potest, quin ecclesia nullam sollicitudinem habeat de temporalibus, ipsa tamen, quantum potest, debet se abstrahere ab huiusmodi sollicitudine, ut spiritualibus liberius vacare possit, ut ipsa, militans Deo, non implicet se negociis secularibus.
Non tamen propter hoc colligitur, quod in nullo casu sit licitum ecclesie habere huiusmodi sollicitudinem. Si enim videat, quod expediat communi bono, potest tali sollicitudini aliquod opus dare, salvata congruencia sui status. Nam et dominus mandavit discipulis suis tollere sacculum et peram, quod non erat sine sollicitudine temporalium. Unde Beda 17 exponens huiusmodi dictum evangelii et huiusmodi mandatum domini, quod tollerent discipuli sacculum et peram, ait quod dominus dat nobis exemplum, quod nonnumquam iusta causa instante quedam de nostri propositi rigore possunt sine culpa intermitti. Rigor ergo propositi discipulorum requirebat, ut tantam haberent sollicitudinem evangelizandi, quod omnem aliam sollicitudinem pretermitterent, ut non haberent sollicitudinem nec de sacculo nec de pera; iusta tamen causa instante poterat iuste rigor intermitti, ut haberent sollicitudinem eciam de sacculo et de pera.
Sic et ecclesia quantum ad dominium omnia possidet, sed tanta debet esse eius sollicitudo circa spiritualia, ut committat aliis sollicitudinem quantum ad temporalia, ut ipsa quantum ad sollicitudinem non habeat sacculum neque peram, et quantum ad huiusmodi sollicitudinem sit quasi nihil possidens. Propter quod illa eadem glossa, IIᵃ ad Corinthios VIᵒ,18 que dixit apostolos omnia possidere, quantum tamen ad sollicitudinem dixit eos nihil debere possidere, ideo ait, quod gloria fuit apostolorum nihil omnino possidere, et sine sollicitudine esse. Rigor itaque propositi ecclesiastici est se abstrahere a cura et sollicitudine temporalium, ut magis possit curam spiritualium exercere; iusta tamen causa instante secundum documenta Bede potest iste rigor intermitti, ut eciam de temporalibus et de pera et de sacculo ecclesia sollicitudinem gerat.