De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Dicebatur autem in precedenti capitulo tam per auctoritatem Novi Testamenti quam eciam Veteris, quod non liceat clericis temporalia possidere. Dicebatur enim in evangelio, quod predicatores evangelii non debeant habere sacculum ad retinendum pecuniam neque peram ad conservandum cibaria, ut glosse exponunt. Et quia, ut dicebamus, clerici debent esse doctores laicorum et debemus eis annunciare verbum Dei, videtur ex hoc, quod non liceat eis aliqua temporalia possidere. Et in libro Numerorum,1 ut dicebatur, illi de stirpe Aaron et Levi, per quos intelliguntur qui altari serviunt, non debebant habere hereditatem nec possessionem in populo Dei. Clerici ergo non debent habere aliam sortem nec aliam partem quam Deus, quia Deus est eorum sors. Unde Ieronimus ait,2 quod cleros grece latine sors appellatur, et dicit, quod propterea dicti sunt clerici, quia sunt de sorte domini. Deus itaque est sors eorum: non debent aliam sortem querere.
Possumus autem primo ad auctoritatem evangelii solvere et dicere illud evangelii, quod predicatores non debent habere sacculum neque peram, propter septem dictum fuisse iuxta varias exposiciones doctorum atque sanctorum:3 primo quidem, ut possimus adversarios convertere; secundo, ut possimus ipsos terrere; tercio, ut discant predicatores de Deo confidere; quarto, ut in se ipsis non debeant spem ponere; quinto, ut sciant homines excellenciam predicacionis cognoscere; sexto, ut varios status ecclesie valeant providere; septimo, ut cognoscant predicatores racione sui officii alios sibi debitores esse.
Propter primum sciendum, quod, ut Gregorius Nazianzenus exponit dictum passum evangelii et habetur in glossa,4 quod a Deo virtuosí debent esse predícatores evangelizantes verbum Dei, quod non minus propter vite modum quam propter eorum verbum proficiat evangelium. Voluit ergo Deus secundum hanc exposicionem, quod evangelizantes verbum Dei non portarent sacculum neque peram nec eciam calciamenta, ut in illo primordio evangelizacionis homines, videntes eos esse tante vite et tante virtutis, non minus converterentur propter ea que viderent in eorum vita, quam propter ea que audirent per eorum verba. Mandavit ergo hoc Deus, non quod ad hoc tenerentur predícatores vel clerici, sed propter hanc spiritualem causam, ut in illo primordio, quando omnes erant adversi, cicius converterentur.
Secundo possunt exponi prefata verba, ut sint dicta non solum ad adversarios convertendum, sed ad eos terrendum; et sic aliqui doctores notaverunt, ut quia mittebat dominus discipulos ad predícamdum Iudeis, qui erant nimis dure cervicis, et qui nimis confidebant de temporalibus, ut ipsi Iudei terrerentur considerando magnitudinem virtutis Christi, qui mittens ad predícamdum discipulos sine sacculo et pera et sine sumptibus, et tamen cum nullos sumptus haberent, ita habundabant, quod nihil deficiebat eis. Ideo dicitur Luce XXII:5 Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Casu ergo speciali tunc emergente mandavit hoc dominus discipulis suis, non quod posteriores ad hoc obligentur. Nam et ipsi discipuli non fuerunt postmodum ad hoc obligati, cum dominus dixerit Luce XXII:6 Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Ergo et sacculum ad pecuniam reponendam et peram ad cibaria reservanda voluit dominus discipulos suos habere.
Tercio possunt exponi prefata verba, ut non solum dicta sint ad adversarios convertendum et terrendum, sed eciam ad de Deo confidendum. Et ista est exposicio Gregorii,7 qui super dicto passu ait quidem, quod tanta enim predicatori debet in Deo esse fiducia, ut presentis vite sumptus, quamvis non prevideat, hoc tamen sibi non deesse certissime sciat. Ipsi enim discipuli Christi non providebant sibi sumptus, quia ibant sine sacculo et pera et eciam sine calciamentis, et tamen nil deerat eis. Non ergo mandavit dominus predícatores vel discipulos suos non habere sacculum neque peram neque calciamenta, quod clericis et hiis qui tenent locum illorum discipulorum secundum se sit illicitum aliquid possidere. Sed hoc mandavit, ut patuit per Gregorium, ut nos doceret et instrueret, quanta debet esse fiducia predicatorum et evangelizantium verba divina in Deo, qui sine sumptibus et sine calciamentis et nullam provisionem habentes nullum paciebantur defectum. Hoc quidem non posset facere mundus, quod non calciatus et ad frigus expositus non haberet defectum caloris qui ei esset necessarius ad commoditatem vite. Fiducia ergo ista non poterat esse in mundo, sed in Deo.
Quarta vero exposicio esse potest, ut ipsi predicatores in se ipsis spem non ponerent, et ista est exposicio Chrysostomi, qui ait:8 Et quidem, quando nec calciamenta nec zonam habebant nec baculum nec es, nullius sunt passi penuriam; ut autem marsupium concessit eis et peram, esaurire videntur et sitire et nuditatem pati, ac si eis dominus diceret: Actenus cuncta vobis uberrime affluebant, nunc autem volo vos inopiam experiri; ideo non addico vos pristina necessitati, sed mando et loculum habere ad conservandam pecuniam et peram ad conservanda cibaria. Nullus ergo potest de se ipso confidere. Nam hec est confidencia nostra secundum mundum, quando habemus loculos plenos pecunia, quando habemus peram et horrea cibariis referta. Discipuli vero, quando fuerunt sine sacculo et pera, nihil eis defuit; quando concessit eis dominus sacculum et peram, multas penurias sunt experti. Non ergo inhibuit dominus sacculum et peram, quod secundum se esset illicitum clericis, predicatoribus et prelatis ecclesiasticis aliqua possidere, quia, si secundum se hoc esset illicitum, numquam postea dominus mandasset discipulis et sacculum et peram tollere. Sed inhibuit dominus peram et sacculum, ut homines et specialiter clerici in se ipsis spem non ponerent, cum discipuli sine sacculo et pera multo magis habundaverunt, quam quando eis illa fuerunt concessa.
Quinta quidem exposicio est, ut sciant homines excellenciam predicacionis et evangelii cognoscere; quia tanta est huius excellencia, quod pro bene exercendo huiusmodi officio omnis alia cura et sollicitudo est pretermittenda. Homo enim, quantum ad presens spectat, potest comparari ad quatuor: primo ad propriam substantiam sive ad proprium corpus; secundo ad bona exteriora, sicut ad pecuniam et cibaria; tercio ad ea que adherent corpori, ut ad calciamenta; quarto ad ipsos proximos cum quibus conversamur. Circa omnia autem hec quatuor contingit homines esse sollicitos.
Nam aliqui sunt solliciti de proprio subiecto et de proprio corpore, ita quod numquam irent ad aliquem locum, ubi crederent posse esse periculum perdendi corpus. Aliqui vero sunt solliciti circa pecuniam et cibaria, quod semper vellent habere pecuniam in sacculo et cibaria in pera vel eciam in horreis, nam pera est quasi parvum horreum, ubi modica possunt recondi cibaria, et horreum est quasi magna pera, ubi multa possunt cibaria reservari. Aliqui vero sunt solliciti circa tertium, ut puta circa ea que adherent corpori et que ornant et tegunt corpus, ut puta circa calciamenta. Sunt autem aliqui solliciti circa quartum, ut puta circa consocios et circa proximos, volendo delectabilia verba loqui eis et salutare ipsos. Voluit ergo dominus docere, quanta deberet esse sollicitudo evangelii et predicacionis, pro qua homo debet dimittere omnem aliam sollicitudinem, sive sit proprii corporis sive bonorum exteriorum, sicut est sollicitudo pecunie vel cibariorum, sive sit bonorum ornancium et tegencium corpus, cuiusmodi sunt calciamenta, sive sit delectabiliter convivendi cum alio, sicut quod aliqui sunt multum solliciti salutare alios et delectabilia verba habere cum eis. Voluit ergo dominus omnem huiusmodi sollicitudinem pretermitti per sollicitudinem evangelizandi.
Propter quod, volens suos discipulos ad evangelizandum mitti, ait:9 Ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos: idest pro sollicitudine predicacionis debetis dimittere sollicitudinem proprii corporis, quia eritis inter lupos et in periculo mortis. Nolite portare sacculum neque peram: idest pro sollicitudine predicacionis dimittatis sollicitudinem exteriorum bonorum, ut pecunie et cibariorum. Neque calciamenta: idest pro sollicitudine predicacionis dimittatis sollicitudinem calciamentorum, idest eorum que ornant et tegunt corpus. Et neminem per viam salutaveritis: idest non sitis vagi, sicut sunt homines qui sunt multum solliciti et intenti ad salutandum istos vel illos et quoscumque per viam inveniunt; sed solum sitis intenti et solliciti ad officium evangelizandi, quod est vobis commissum: pro qua sollicitudine debetis pretermittere sollicitudinem salutandi alios et delectabiliter convivendi cum eis.
Cum ergo inhibuit dominus, ne temporalia possideremus et ne sacculum vel peram haberemus, inhibuit, ne aliquem per viam salutarem; nulli autem dubium esse debet, quod non est de se illicitum homines per viam salutare nec clericis nec laicis. Sic nec clericis nec laicis est de se illicitum temporalia possidere; utrumque tamen inhibuit dominus, non quasi essent illicita, sed quia erant pro illo tempore opportuna et erant in illo primordio predicandi evangelium ad cognoscendam excellenciam evangelii ordinata. Et ista est via Cyrilli,10 cuius verba ponere longum est.
Sexta via est, ut diversos status ecclesie cognoscamus. Nam sicut medicus pro varietate temporum alia et alia dat infirmis, sic Christus, medicus noster, secundum varios ecclesie status alia et alia ordinavit, ut prius tempore pacifico mandavit suos discipulos nec sacculum habere neque peram; instante vero tempore passionis, persecucione Iudeorum, utrumque concessit. Et hec est via Bede exponentis verba. Unde ait,11 quod non esse eandem vivendi regulam persecucionis tempore, quam pacis discipulos dominus informat; misit quidem discipulos ad predicandum, ne quid in via tollerent precepit; instante vero mortis articulo et tota illa gente pastorem et gregem, idest Christum et discipulos, simul persequente, congruam temporis regulam decernit, permittens ut tollerent victui necessaria, donec sopiatur persecutorum insania. Pro illo ergo tempore, antequam esset nota evangelii virtus, quia homines nimis confidebant de temporalibus, expediebat, ut tempore pacifico discipuli non portarent sacculum neque peram; instante autem persecucione dominus concessit utrumque. Nunc autem, quia iam est virtus evangelii nota, quantumcumque tempus sit pacis, non solum licet clericis temporalia habere, sed eciam expedit, ne a laicis vilipendatur ecclesia.
Septima via ad exponendum prefata verba est, ut cognoscant predicatores racione sui officii alios sibi debitores esse. Unde quod dominus dicit: Nolite portare sacculum neque peram, magis hoc dicit permissive quam preceptive; quod patet per hoc, quod in evangelio subditur:12 Dignus est enim operarius mercede sua, quasi diceret: Cum itis ad predicandum, non oportet, quod vivatis propriis sumptibus nec quod portetis sacculum neque peram, sed edatis et bibatis que sunt apud illos quibus predicabitis, quia dignus est operarius mercede sua: non enim est magnum, si eis seminatis spiritualia, si comeditis et bibitis de bonis eorum et metitis temporalia. Qui ergo propriis sumptibus predicaret, sicut faciebat Paulus, ut non esset onerosus Corinthiis, de quo dicitur, quod in die predicabat et nocte operabatur manibus, ut sustentamenta vite haberet, opus supererogacionis faceret. Qualitercumque ergo predicator vel per operacionem manuum vel per sumptus propios officium exerceret, non accipiendo ab aliis necessaria vite, non solum non peccaret, sed potius, quantum ad presens spectat, supererogaret.
Cum ergo in evangelio vel in aliis locis scripture sacre interdiciuntur clericis possessiones et temporalia, ut puta quia debemus renunciare omnibus que possidemus, omnia huiusmodi dicta referenda sunt quantum ad finalem intencionem, quia in possessionibus terrenis et in omnibus temporalibus rebus finaliter intencionem nostram ponere non debemus. Spirituali tamen modo, ut dicebatur, clerici debent temporalia respuere, quia spirituali modo, ut tangebatur, clericus dicitur a cleros grece, latine sors, quia spirituali modo Deus pars et sors esse dicitur clericorum. Sed cum dicimus, quod spirituali modo clerici debent temporalibus renunciare, non est intelligendum, quantum ad finalem intencionem, quia ad hoc ita tenentur laici, sicut et clerici; de utriusque enim, ut tetigimus, verum est, quod divicie si affluant, non debent cor apponere. Nec est intelligendum quantum ad possessionem et dominium, quia non solum eque, sed eciam magis, ut infra patebit, clerici quam laici temporalibus dominantur; sed intelligendum est quantum ad curam et sollicitudinem, quia nemo militans Deo implicet se negociis secularibus.13 Significatur enim clerici per Mariam, que sedens secus pedes domini audiebat verbum illius; laici per Martam, que sollicita circa temporalia erga plurima turbabatur.14 Propter quod, cum clerici habent dominium et possessionem temporalium, ut liberius spiritualibus vacare possint, et ut sedentes secus pedes domini divinis vacent misteriis et sanctarum studio scripturarum, quia ut dicitur Deuter. XXXIII:15 Qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius, ideo curam et sollicitudinem temporalium possessionum debent clerici per ministros alios exercere.