De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Intendimus in hoc capitulo declarare, quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie collocantur. Nec per hoc intendimus potestati terrene et secularibus principibus sua iura subtrahere, sed potius conservare. Non enim presentem tractatum suscepimus, ut velimus quorumcumque iura solvere, sed potius adimplere.1 Ostendamus quidem in sequenti capitulo, quod, quamvis omnia temporalia sub potestate ecclesie collocentur, laici tamen et seculares principes propter hoc suis iuribus non privantur; immo, ut infra diffusius diseremus, sic omnia temporalia sub dominio ecclesie collocantur, quod potestati ecclesiastice a potestate terrena possint temporalia elargiri, quia ius, quod habet terrena potestas, potest ecclesiastice potestati donare, et huiusmodi ius potest ecclesia a seculari principe recognoscere tamquam ei exhibitum et donatum.
Possumus autem quatuor viis nostrum propositum declarare, ut prima sumatur ex ipsis temporalibus, ut sunt temporalia; secunda vero ex corporibus nostris ad que ordinantur temporalia; tertia quidem ex ipsis dominis terrenis qui potestatem habent super temporalia; quarta autem ex ipso censu sive ex ipsis decimis ad que obligantur temporalia.
Prima autem via sic patet. Nam oportet quidem ipsa temporalia, ut huiusmodi sunt, ad spiritualia ordinari; nam in rebus temporalibus non est ponenda felicitas, quia, cum sint transitoria et caduca, in nullo eorum felicitas est ponenda, immo, cum sint bona extrinseca et non possint animam saciare, in talibus bonis beatitudo nostra esse non poterit. Nam cum dicatur in psalmo:2 Saciabor cum apparuerit gloria tua, non poterit esse gloria et felicitas nostra, nisi in eo, quod potest saciare animam nostram; velle autem saciare et replere animam nostram de temporalibus rebus, que non sunt res intra animam, sed sunt extrinseca, est velle replere archam de eo quod non intrat archam. Sicut ergo reputaretur demens et fatuus qui semper poneret res extra archam et hoc modo vellet replere et saciare archam, sic est demens et fatuus reputandus, qui temporalia temporalibus cumulando intendit suam animam saciare, cum nihil illorum animam intret, sed quodlibet eorum extra animam reservetur.
In spiritualibus itaque bonis, que possunt esse intra animam et animam saciare, felicitas est ponenda. Et quia, ut dicit ille Commentator super IIᵒ Metaphysice,3 finis et bonum idem, et qui tollit finem tollit omne bonum, oportet quod quicquid habet rationem boni, habeat hoc ex fine; et inde sumpsit originem illa maxima, quod cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est; nam quicquid est bonum, vel est bonum quod est finis, vel est ad bonum huiusmodi ordinatum. Si ergo non est ponendus finis nec beatitudo nostra in temporalibus, sed in spiritualibus, oportet, quod temporalia non aliter bona sint, nisi prout ad spiritualia ordinantur.
Bona itaque temporalia sunt organa adminiculancia et deserviencia spiritualibus bonis. Quod si servire desinant, desinunt esse bona; nam temporalia bona non ordinata ad spiritualia et non deserviencia eis, etsi sunt bona in se, non sunt bona nobis. Quod adeo notorium est, ut et philosophi ductui rationis inherentes veritatem huiusmodi protestentur. Innuit enim Philosophus in Vᵒ Eth.,4 quod homines nesciunt orare: orant autem ut habeant bona fortune sive ut habeant divicias; deberent autem orare, ut divicie et bona fortune que sunt bona in se, sint bona eis. Propter quod in eodem VIᵒ5 dicitur, quod que sunt bona simpliciter, alicui autem non bona semper; idest aliquid est bonum in se, quod non bene ordinatum non est bonum huic.
Temporalia ergo, etsi sunt bona in se, quia omne quod est, in quantum est, bonum est, ut vult Augustinus, De Doctrina Christiana,6 temporalia tamen non bene ordinata non sunt bona huic, id est non sunt bona habenti illa; et quia numquam temporalia sunt bene ordinata, nisi ordinentur ad spiritualia, quia universa natura corporalis ordinatur ad spiritualem, ut vult Augustinus, IIIᵒ De Trinitate cap. IVᵒ:7 consequens est, quod princeps vel quicumque homo habens temporalia, nisi ordinet ea ad spiritualia, illa temporalia non sunt bona sibi, quia non sunt ei ad salutem, sed ad damnacionem anime. Temporalia itaque, quia secundum se ordinantur ad spiritualia et debent obsequium spiritualibus et ancillari eis, summus pontifex, qui in corpore mystico universaliter dominatur spiritualibus, manifestum est, quod eciam omnibus temporalibus dominatur, ut sit dominus temporalium, ut temporalia sunt, cum temporalia eciam secundum quod huiusmodi spiritualibus famulentur.
Secunda via ad hoc idem sumitur ex parte corporum nostrorum, in quorum subsidium sunt temporalia ordinata. Sumus enim, ut in alia sciencia probatur, quodammodo finis omnium, ut omnia in nostrum obsequium ordinentur. Corporalium ergo sumus finis, in quantum ipsa corporalia famulantur corporibus nostris et subveniunt nobis quantum ad necessitatem corporalis vite; et quia anima dominatur et quia dignum et iustum est, ut dominetur corpori, cum experimentaliter videamus, quod nostra corporalia membra moventur secundum nutum et voluntatem anime, ut sicut vult anima, sic moventur pedes, sic digiti constringuntur et aperiuntur, sic moventur manus et brachia, sic et ipsum caput: consequens est, quod sacerdotalis potestas et potissime potestas summi pontificis que super nostris animabus noscitur habere dominium, corporibus nostris et temporalibus rebus que ordinantur ad corpora, principetur et dominetur.
Erit ergo hic ordo: quod potestas summi pontificis dominatur animabus, anime debent vel de iure dominari super corpora, vel male ordinatum est corpus quantum ad illam partem, secundum quam non obedit anime et menti et racioni. Ipse autem res temporales nostris corporibus famulantur. Consequens est, quod sacerdotalis potestas, que dominatur animabus, corporibus et rebus temporalibus principetur. Quando quidem dictum fuit Petro:8 Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam, sensum exponendo, prout ibi pro petra significetur Christus, iuxta illud apostoli: Petra autem erat Christus, ut sit sensus, quod dicat Christus: ego sum petra, et tu es Petrus dictus ab hac petra, et super hanc petram, idest super me ipsum, edificabo ecclesiam meam. Tu igitur Petrus, qui a me petra nomen accepisti, totam ecclesiam super me fundatam reges et gubernabis; tu pasces oves meas, non has vel illas tantum, sed omnes universaliter; aliis quidem commisse sunt oves iste vel ille, tibi autem sine contraccione, sine diminucione, oves universaliter sunt commisse. Non est quidem Petro dictum: Pasce has oves vel illas, sed simpliciter: Pasce oves. Dicimus autem oves esse istas, ut puta christianos existentes in hac parte mundi, et oves illas existentes in alia parte mundi; tolle istas et tolle illas, et intelligas ipsas oves ipsos christianos universaliter non contractos ad hos vel illos. Sic intelliges potestatem summi pontificis non contractam, non diminutam, sed universaliter super omnes.
Ergo, quia Christus, cuius erat committere regnum sue ecclesie, cuius vicarius fuit Petrus et cui commisit regimen ecclesie sue, tunc dedit sibi claves ecclesie, quando dixit: Tu es Petrus, qui dicitur a petra, idest a Christo, super quem ecclesia est fundata, si bene consideremus verba Christi, quomodo Petro tradite sunt claves et regimen ecclesie, prout ecclesia fundata est super petram: quis ergo unquam diceret, quod quilibet fidelis secundum se totum, tam secundum animam, quam secundum corpus, quam eciam secundum omnia que habet, sive sint temporalia sive alia, non sit fundatus super Christum, et quis ergo diceret, quod quilibet fidelis secundum se totum et secundum omnia que habet, non sit sub regime Petri? Anime ergo nostre, corpora nostra, temporalia nostra omnia sunt sub regime Petri et per consequens sub regime et gubernacione summi pontificis, qui in potestate et regime ecclesie Petro noscitur successisse.
Idem est enim nunc papa et idem summus pontifex qui fuit a tempore Petri, sicut idem est populus Romanus nunc, qui fuit iam sunt plus quam mille anni; et eciam idem est Tiberis, et idem Romanus fluvius, qui fuit a principio. Homines enim sunt alii et alii, quia hii fluunt et refluunt, qui constituunt Romanum populum; attamen idem est Romanus populus; sic alia et alia aqua, que fluit et refluit, que constituit Romanum fluvium; semper est tamen idem Romanus fluvius, quia semper est idem formaliter, licet semper non sit idem materialiter, quia aqua que est materia huius fluvii semper fluit et refluit et est alia et alia. Et quia a forma est principaliter esse et denominacio rei, non autem a materia, semper est idem fluvius et idem populus, licet non sit semper eadem aqua et non sint idem homines. Sic semper est idem summus pontifex, licet non semper sit idem homo in huiusmodi officio constitutus.
Non ergo plus habuit de potestate Petrus, quam nun chabeat summus pontifex. Et sicut Petro fuit commissa potestas ecclesie, prout ecclesia est fundata super Christum, et per consequens fuit ei commissa potestas super animas, super corpora et super omnia temporalia que habent, quia omnes fideles secundum se totos et secundum omnia sua fundati sunt super Christum: sic et summo pontifici qui nunc est, quia est idem pontifex qui prius fuit, licet non sit idem homo, omne huiusmodi regimen est commissum. Et sicut Petrus immediate habuit a Christo regimen ecclesie, sic et summus pontifex qui nunc est, quia est idem summus pontifex qui tunc fuit, immediate a Deo sive a Christo, qui erat verus Deus, habere huiusmodi noscitur potestatem.
Sed si immediate a Deo sive immediate a Christo habet summus pontifex potestatem super ecclesiam et super fideles, prout huiusmodi fideles fundati super Christum, quia, ut dictum est, omnes fideles secundum se totos et secundum omnia sua debent inniti Christo tamquam vero fundamento, et se totos et omnia sua debent ordinare ad Christum: consequens est, quod secundum se totos et secundum omnia sua imperio summi pontificis sint subiecti.
Tercia via sumi potest ex parte dominorum sive ex parte regum et principum, quia habent materiale gladium et super temporalia potestatem. Nam semper imperfectora ordinantur ad perfectiora et obsecuntur perfectioribus, ut non vivencia, cuiusmodi sunt terra et aqua et huiusmodi talia, obsecuntur et famulantur plantis, quia sunt imperfectora, quam sint plante et arbores et universaliter vegetabilia, que vivunt et nutriuntur. Ipsa eciam vegetabilia, quamvis vivant, tamen, quia non sentiunt, sunt imperfectora, quam sint animalia, que non solum vivunt, sed eciam sentiunt: tamen, quia non intelligunt, sunt imperfectora quam homines, qui vivunt, sentiunt et intelligunt.
Videmus ergo totum universum sic connexum, sic ordinatum, quod semper imperfectora subsunt perfectioribus et sunt in amminiculum ipsorum, ut terra et aqua tamquam non vivencia sunt in amminiculum arborum et plantarum et universaliter vegetabilium que nutriuntur et vivunt; ipsa vegetabilia subsunt animalibus et sunt in eorum amminiculum; animalia vero omnia, sive sint volatilia celi sive pisces maris sive bestie terre sive reptilia que moventur super terram tamquam imperfectora hominibus, quia carent intellectu, universa huiusmodi sunt in obsequium hominis et sub dominio eius. Unde et Geneseos I9 dicitur, quod: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam masculum et feminam, creavit eos et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus celi et universis animalibus que moventur super terram.
Tota ergo ratio, quare homo subicit sibi terram et dominatur omnibus que moventur super terram, est quia factus est ad imaginem Dei. Sed secundum Augustinum in pluribus locis in libro De Trinitate10 homo factus est ad imaginem Dei secundum mentem et rationem. Sicut igitur non vivencia sunt imperfectora viventibus, ideo sunt in eorum obsequium ordinata; et sicut non senciencia sunt imperfectora sencientibus, ideo sunt in eorum obsequium constituta; et sicut non intelligencia et que non sunt facta ad imaginem Dei sunt imperfectora intelligentibus, ideo sunt sub eorum dominio stabilita: sic universaliter omnia imperfectora debent obsequi perfectioribus et sunt in eorum obsequium constituta. Et quia nullus dubitat, quin divina sint perfectiora humanis et celestia terrenis et spiritualia corporalibus, ergo nil conveniencius, quam quod potestas regia, que est potestas humana et terrena et super corporalia, subsit et sit ordinata in obsequium potestatis sacerdotalis et potissime potestatis summi pontificis, que est potestas quodammodo divina et celestis et super spiritualia.
Dicamus itaque hec quatuor se habere per ordinem, videlicet potestatem sacerdotalem, potestatem regiam, corpora nostra et hec temporalia que sunt ordinata ad supplendam indigenciam corporalis vite. Potestas ergo sacerdotalis tamquam perfectior ordinata est, ut dominetur potestati regie; aliter negaremus illam communem dignitatem, illam generalem maximam, quod imperfectora sunt ad perfectiora ordinata et in eorum obsequium stabilita. Ipsa autem potestas regia, tamquam habens materiale gladium, ordinata est, ut dominetur corporibus; ipsa autem temporalia sunt in obsequium corporum constituta: quare si temporalia ordinata sunt in obsequium corporum, corpora autem subsunt regie potestati, regia autem potestas sub sacerdotali, ipsa sacerdotalis potestas est omnibus superior, ut omnibus dominetur; ipsa itaque temporalia, tamquam infima in hoc regimine, sunt sub pedibus et sub dominio summi pontificis constituta.
Quarta quidem via sumi potest ex censu quem debent temporalia ipsi ecclesie. Dicimus autem, quod res transit cum onere suo,11 sed sub quocumque sint temporalia et qualitercumque se transferant, sive sint hodie huius sive cras illius, semper debent censum ipsi ecclesie, quia semper de eis iure divino accipienda est decima. Ergo hoc est onus temporalium, ut temporalia sunt; a quo onere non possunt absolvi, quia qualitercumque transferantur et qualitercumque transeant, cum hoc onere transeunt, quod debent decimam ecclesie. Quis ergo diceret agrum aliquem non esse sub dominio illius qui haberet census annum super ipsum? et quis diceret temporalia non esse sub dominio ecclesie, super quibus habet census annum iure et mandato divino?
Sed quia cor hominis non quiescit,12 ut dicamus temporalia esse sub potestate regia, et cum plures doctores notaverint, quod ecclesia ab imperio et a regibus et a principibus temporalia recognoscit, ideo in sequentibus capitulis declarabimus, quomodo et qualiter hec omnia veritatem habent, et quomodo et qualiter veritate carent. Nam et rex posset a suo milite aliqua temporalia recognoscere, si ius quod haberet miles in temporalibus illis regi donaret. Sed hec inferius diffusius tractabuntur. Ad presens autem scire sufficit, quod propter ipsa temporalia, ut dicebat ratio prima, et propter corpora nostra ad que ordinantur temporalia, ut dicebat secunda, et propter potestatem que est ordinata super ipsa temporalia, ut dicebat tertia, et propter census et decimam quam debent ipsi ecclesie temporalia, ut dicebat ratio quarta, patet, quod omnia temporalia sunt sub dominio ecclesie collocata; et si non de facto, quia multi forte huic iuri et veritati rebellant, de iure tamen et ex debito temporalia summo pontifici sunt subiecta, a quo iure et a quo debito nullatenus possunt absolvi.