De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Liber II: Liber II

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Videtur fortasse multis, quod fideles essent peioris condicionis quam infideles, cum sint censuarii et tributarii ecclesie, et cum ipsi de seipsis et de omnibus hiis que habent, ecclesie debeant esse subiecti. Dicamus ergo, quod infideles sunt servi Belial, fideles vero, ut sunt subiecti ecclesie, sunt servi Christi: infideles vero sunt tenebre, fideles vero, ut serviunt ecclesie, sunt lux in domino, iuxta illud ad Ephesios Vᵒ: Eratis enim aliquando tenebre, nunc autem lux in domino. Et quia iuxta sentenciam apostoli nulla est comparacio Christi ad Belial, nec lucis ad tenebras, nulla erit comparacio infidelium ad fideles; sed videamus et caveamus et diligenter attendamus, ne lumen quod in nobis est, fiat tenebre. Si ergo, quia subiectus es ecclesie, et es conversus ad Deum, vide ne contra ecclesiam erectus et per consequens a Deo aversus tenebre fias.

Recordemur, que dicta sunt: quam laudabilis sit ista servitus, per quam eruimur a potestate dyaboli; quam utilis, per quam centuplum accipimus et vitam eternam possidemus; quam nobilis, per quam non servimus homini, sed Deo. Ille enim qui sic nobis dominatur, non dominatur ut homo mortalis, sed ut vicarius Dei eterni et immortalis. Sed ut non plures sermones fiant, quam requirit materia, volumus ad ipsam possessionem et dominium et potestatem infidelium nos convertere ostendentes, quod nullam possessionem, nullum dominium, nullam potestatem possunt infideles habere vere et cum iusticia, sed usurpando et cum iniusticia. Nam etsi Deus iuste permittit infideles dominari, potenciam et possessionem habere, ipsi tamen abutentes potestate, non recognoscentes inde Deum creatorem suum, sed veritatem Dei in mendacium commutantes et demonibus inde sacrificantes, iniuste dominantur, possident et potestatem habent.

Volumus autem via triplici declarare, quale sit dominium infidelium et qualis eorum possessio, quia vere et iuste non dominantur nec possessiones possident, ut prima via sumatur ex parte ipsius Dei, a quo possessiones habent, secunda ex parte ipsorum possidencium, tertia ex parte ipsarum possessionum.

Prima via sic patet. Nam a Deo habemus quecumque habemus: ipse enim est dives per se ipsum, nos autem sumus divites ex hiis que ipse prestat nobis et mutuatur nobis. Unde cum Deo offerimus aliqua, ea que de manu sua recipimus sibi damus, iuxta verbum David, quod habetur primo Paralipomenon ultimo: Tua sunt omnia, et que de manu tua accepimus, dedimus tibi. Nos enim ipsi sumus factura Dei, et res quas habemus, ab ipso habemus. Servus itaque qui omnia sua habet a domino suo, si non vult subesse ei et non est subiectus sibi, iniuste possidet omnia que habet ab eo; et quia quilibet infidelis est aversus a Deo et non placens Deo, quia sine fide impossibile est placere Deo, ut dicitur ad Hebreos XIᵒ, ideo quilibet infidelis iniuste possidet quicquid habet a Deo. Sed a Deo habemus res temporales et dominia et potestates, quia non est potestas nisi a Deo; quanto ergo magis, si hec omnia habemus a Deo, tanto sumus magis iniusti possessores, si inde non servimus Deo.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex parte ipsorum possidencium. Nam, ut dicebamus, ipsi possidentes de se ipsis et de quibuscumque possident, debent esse tributarii ecclesie. Ideo, ut dicebamus, preter decimas fiunt oblaciones in ecclesiis in recognitionem proprie servitutis, ut recognoscamus nos ipsos servos ecclesie et de omnibus hiis que habemus, recognoscamus ecclesie nos esse subiectos. Sed qui de iure debet esse tributarius alicui de se et de omnibus que habet, nisi tributum solvat, iniuste possidet, quicquid habet. Possumus autem hanc eandem conclusionem aliter deducere. Nam quicumque tenet possessionem aliquam non eo modo quo debet, vel non reddit inde suo superiori quod debet, et maxime si sit talis superior, quod non possit ei preiudicari ex quacumque diuturnitate temporis, ille iniuste tenet possessionem illam. Immo quodcumque sit illud, unde debet aliquis se recognoscere servum sui superioris, si non se recognoscat, et non reddat inde quod debet, erit iniustus possessor et iniustus detentor illius rei. Sed quilibet debet tributum Deo et de se ipso, quia est servus Dei, et de omnibus, quia omnia habet a Deo.

Ideo, ut supra tetigimus, preter decimas, que sunt census possessionum nostrarum, debemus offerre oblaciones, quasi tributum quoddam, ut simus tributarii et censuarii ipsius Dei et per consequens ipsius ecclesie, quia non possumus reconciliari Deo, nisi per ecclesiam et sub ecclesia. Dicimus autem, quod pro nobis ipsis et pro omnibus rebus nostris debemus offerre oblaciones Deo et ecclesie, ita quod prius debemus offerre nos ipsos subiciendo nos ipsos, devocionem habendo ad ecclesiam, quam offerre res nostras: immo nihil prodest nobis offerre res nostras, nisi offeramus nos ipsos prius. Ideo dicitur Geneseos IVᵒ, quod ad Cain et ad munera eius dominus non respexit. Quod Magister in Historiis exponens ait, quod Cain non recte obtulerat nec recte dividerat; non recte quidem obtulerat, quia se ipsum, qui erat melior oblacione, non obtulit Deo, sed dyabolo, nec recte dividerat, quia meliora sibi retinebat et peiora Deo dabat: nam cum esset agricola, spicas attritas et corrosas, ut puta spicas que erant secus viam, offerebat Deo, reliquas autem bonas spicas retinebat sibi. Debemus itaque esse tributarii ecclesie per rectam oblacionem offerendo nos ipsos prius, devocionem habendo et nos subiciendo ecclesie, et per rectam divisionem dividendo et discernendo que Deo damus et que ecclesie tribuimus, quia non de peioribus, sed de melioribus dare debemus.

Redeamus ergo ad propositum et dicamus, quod, cum nihil possumus possidere recte et sine peccato, nisi simus inde tributarii Deo et ecclesie, ideo infideles vel eciam fideles contra ecclesiam delinquentes nec se ipsos recte habent nec suas facultates debite tenent. Unde Augustinus ait VIᵒ Confessionum, quod mali homines eciam se ipsos non habent.

Tercia via sumitur ex parte ipsarum possessionum, de quibus debemus esse censuarii ecclesie, et de quibus debemus decimas dare. Infideles ergo vel eciam fideles contra ecclesiam delinquentes et ipsi ecclesie quod debent non reddentes eamque non catholicam et universalem dominam recognoscentes, omnium que habent tam propriarum personarum, quam eciam facultatum necnon dominiorum et potestatum sunt indebiti possessores.

Sed queres, unde habet ecclesia, quod sic sit catholica et plena et universalis domina? Dicemus, quod hoc habet a sacramentis, que sunt plena et universalia: plena quidem, quia sunt vasa plena gracie; universalia vero, quia sine eis nullus potest salutem consequi; et potissime hoc habet a sacramento baptismi, quod est ianua omnium sacramentorum iuxta illud Psalmi: Dominabitur a mari usque ad mare, a flumine usque ad terminos orbis terrarum. In quibus verbis prius describitur ecclesie universalis dominacio, secundo describitur universalitatis causa et racio. Universalis quidem dominacio ecclesie describitur, cum dicitur: Dominabitur a mari, idest a quolibet fine terre, usque ad mare, idest usque ad quemlibet finem terre, ut glossa exponit. Tota enim terra est circumdata maribus: dominari ergo a mari usque ad mare est dominari super universam terram vel est dominari usque ad omnes terminos terre, cum ipsa maria sint termini terre. Bene itaque dictum est, quod describitur ecclesie universalis dominacio, cum dicitur: Dominabitur a mari usque ad mare. Sed huius universalis dominii describitur causa et racio, cum subditur: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, quasi dicat, quod hec est causa, quare ecclesia dominatur a mari usque ad mare, quia dominatur a flumine, idest a Iordane, ut exponit glossa, ubi fuit baptizatus Christus, usque ad terminos orbis terrarum. A flumine igitur, idest a baptismo, qui est ianua omnium sacramentorum, habet ecclesia, quod dominetur a mari usque ad mare sive ad terminos orbis terrarum. Nam cum nullus possit consequi salutem sine baptismo, quilibet est filius ire et est aversus a Deo, nisi sit baptizatus.

Sed, ut sepe et sepius dictum est, qui non est subiectus Deo et non est possessione Dei dignus, nihil subiciatur sibi et nulla sit possessio eius. Omnes ergo homines et omnes possessiones sunt sub dominio ecclesie, ita quod ipsius ecclesie est orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Si ergo per baptismum ipsi habitantes terram eripiuntur a potestate dyaboli, consequens est, quod omnes habitantes terram debeant esse servi empticii ecclesie, ut per eam redimantur a dyabolica potestate. Rursus, quia baptizati per ecclesiam fiunt suarum possessionum iusti possessores, qui non baptizati et non subiecti Deo erunt possessores iniusti: consequens est, quod omnes possessiones nostras et omnia temporalia nostra recognoscamus ab ecclesia, per quam baptizati et spiritualiter regenerati ac per alia sacramenta a peccatis liberati fimus bonorum nostrorum iusti et debiti possessores.

Sed dices, quod auctoritates Psalterii allegate indebite sunt inducte, nam, cum dicitur: dominabitur a mari usque ad mare etc., dices hoc non esse dictum de ecclesia, sed de Christo; et quod eciam in Psalterio legitur: Domini est orbis terrarum et omnes qui habitant in eo, hoc dictum est de Deo, non de ecclesia. Sed tales obiecciones nulle sunt. Nam non est inconveniens, quod multis modis simus debitores alicuius, et quod multis modis alicui domino debeamus esse subiecti. Inter alios autem modos, quare debeamus esse servi Christi et quare ipse debeat dominari a mari usque ad mare, idest in universa terra, exprimit David hunc modum, quod dominatur a flumine, idest a Iordane, ubi Christus fuit baptizatus, usque ad terminos orbis terrarum. Christus enim baptizatus in Iordane tactu sue mundissime carnis vim regenerativam contulit aquis, ut ex tunc aque haberent hanc vim regenerativam, ut possent sic corpus attingere, quod eciam suam animam lavarent. Et quia istam vim et istam virtutem non possunt aque exercere, nisi per baptismum factum in forma ecclesie, si Christus conferens huiusmodi virtutem aquis dicitur ex hoc esse dominus universe terre, ecclesia, que confert baptismum et in cuius forma baptismus datur, quia nonnisi per baptismum possent aque istam virtutem exercere, ut animas humanas lavent et homines regenerent, consequens est, quod ecclesia, cuius est dare baptismum et in cuius forma baptismus datur, quod ipsa a flumine, idest a baptismo, hoc habeat, quod dominetur usque ad terminos orbis terrarum; et quia ipsa ex hoc est catholica et universalis domina, consequens eciam est, quod suus sit orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Habuit autem ecclesia huiusmodi formam baptizandi a Christo, quia a Christo habet, quod sic dominetur.

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Liber III: Liber III

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work