De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Non solum autem evangelii dicta sonare videntur, quod clerici non debent temporalia possidere, quia dominus suis discipulis dixit, quod non deberent portare sacculum neque peram, sed eciam auctoritates Veteris Testamenti hoc idem sonare cernuntur. Nam ut supra tetigimus, dicit dominus ad Aaron in terra filiorum Israel:1 Nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos. Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel, ut dicitur Num. XVIII. Si filii Aaron, qui serviebant altari et erant ministri ecclesie, non debebant habere possessionem nec hereditatem, ergo nec clerici, qui altari serviunt et ministri ecclesie nuncupantur. Sic eciam Numeri eadem capitulo2 dictum est filiis Levi, qui serviebant in tabernaculo federis, quod nihil aliud possiderent, sed decimarum oblacione contenti essent. Cum ergo per tabernaculum federis intelligatur templum et ecclesia, igitur clerici, qui serviunt templo et ecclesie, nil possidere poterunt, sed decimarum oblacione et hiis que offeruntur in ecclesia debent esse contenti.
Sciendum ergo, quod Novum et Vetus Testamentum sunt quasi rota in medio rote, quia unum continetur in alio, iuxta visionem que habetur Ezechielis I.,3 ubi dicitur: Quasi sit rota in medio rote. Que enim hic sunt clara, ibi erant figurative; propter quod hiis que videmus in Testamento Novo, ut plurimum respondent similia in Testamento Veteri vel secundum figuram quantum ad cerimonialia, secundum que quod figurabatur in Veteri, verificatur in Novo, ut agnus immolatus figurabat Christum in Veteri, qui secundum veritatem immolatus est in Novo; vel huius continencia est secundum rem quantum ad moralia, que in Novo non sunt evacuata, sed adimpleta, iuxta illud Matthaei V.:4 Nolite putare, quod veni solvere legem aut prophetas; non enim veni solvere, sed adimplere.
Propter quod de non habendo clericos vel eos qui serviunt templo et altari possessiones et temporalia, quasi similia habentur in Novo et in Veteri. Nam, ut diximus, Luce X.5 dominus mandavit discipulis non portare peram neque sacculum; postea Luce XXII.6 dominus dixit eis: Qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Primo ergo dominus inhibuit discipulis habere temporalia, postea concessit. Sic et Num. XVIII.7 dominus filiis Aaron et Levi inhibuit habere partem et hereditatem in terra filiorum Israel, postea Num. XXXV.8 dominus mandavit filiis Israel, ut darent levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum. Ita, quod dominus concessit levitis, ut haberent de possessionibus filiorum Israel urbes et suburbana, urbes quidem ad habitandum et suburbana ad animalia nutriendum, et quia similiter mandatum est de possessione temporalium in Veteri et in Novo, omnia illa que dicta sunt ad expositionem Novi, qui bene vellet laborare, aliquanter adaptari possent ad expositionem Veteris. Sed ut in summa sit dicere, quod tam in Veteri quam in Novo prius inhibuit possessionem temporalium et postea concessit, non quod ipsa temporalia secundum se sint illicita clericis ad possidendum; sed hoc prius fuit inhibitum et postea concessum, quia sic expediebat priori tempori, ut inhiberetur, et sic posteriori, ut concederetur.
Chrysostomus tamen exponens illud Luce XXII: Qui habet sacculum, tollat similiter et peram, refert inhibitionem ad concessionem et adsimilat hec et illud natacionì, dicens quod:9 Sicut qui docet alium natàre, prius quidem supponit manus suas, postea subtrahens relinquit eum quem docet natàre proprie virtuti, ut ipse sibi opituletur, ut ipse se ipsum iuvet: ita dominus temporalia inhibens discipulis, eis manum suam supposuit, concedens autem, subtraxit. Est ergo intencio sua, quod dominus, cum prius inhibuit possidere temporalia et postea concessit, quasi docuit natàre suos discipulos in hoc mari magno et spàcioso, idest in hoc seculo. Nam cum eis inhibuit temporalia, nihil eis defuit, ita quod tunc dominus supponebat manum suam et sustentabat eos, ut sine cura et sine sollicitudine temporalium nihil eis deficeret, ita quod nihil habendo omnibus habundabant; et postea quando concessit eis sacculum et peram, aliquàliter subtraxit manum suam, ut discipuli ipsi, cum hoc quod prevedissent sibi de pecunia in sacculo et de cibariis in pera, ut sibi ipsis subvenirent et sibi ipsis opitularentur, tunc quia dominus aliquàliter subtraxerat manum suam, passi sunt discipuli sitim, famem et nuditatem.
Numquam enim quis natàre disceret, si semper sustentaretur manibus aliorum; sed quando natàre nesciens et volens hoc addiscere, si prius sustentatur manibus aliorum et postea sibi ipsi relinquitur, hoc modo iuvat se ipsum et discit, qualiter natàre debeat. Pari eciam modo in Veteri Testamento, quia levitis in tabernaculo federis ministrantibus prius hereditatem et partem possessionum temporalium dominus inhibuit et postea concessit, et forte plus habundaverunt ipsi levite, cum fuerunt eis possessiones temporalium inhibite, quam quando fuerunt eis concesse, ut sit rota in rota et Novum Testamentum in Veteri. Propter quod id quod dicit Chrysostomus in Testamento Novo, quod discipuli, quando eis fuerunt inhibite possessiones temporalium, quia dominus sustentabat eos, habundabant, ut nil deesset eis, quando autem eis fuerunt concesse, penuriam paciebantur, quia relictì fuerunt proprie virtuti, subtrahente aliquàliter domino manum suam: forte eciam simile contingebat in Veteri, ut plus habundarent levite possessione carentes, quam eam habentes.
Non ergo aliquo tempore secundum se fuerunt clericis illicite possessiones temporalium, sed pro casu imminente aliquando fuerunt inhibite, aliquando fuerunt concesse. Sed quando casu imminente aliquid fit, ad posteriores trahi non debet. Et ut clare quesiti veritas patefiat, quantum ad Novum Testamentum spectat, distinguemus triplex tempus in ecclesia: unum quantum ad temporalia sive quantum ad immediatam possessionem temporalium, ut sit primum tempus, quando fuerunt temporalia inhibita discipulis, quando manus domini fuit eis supposita. Quod secundum unum modum exponendi tunc factum est, quando Luce X10 dicit dominus: Nolite portare sacculum neque peram. Fuerunt enim, ut aliqui sancti exponunt, tunc temporalia eis inhibita, sed manus domini fuit eis supposita, quia cum nil haberent, omnibus habundabant, quod sine suppositione divine manus et sine divino auxilio fieri non poterat. Secundum autem tempus fuit, quando temporalia fuerunt discipulis concessa, sed manus domini fuit eis aliquantulum subtracta; quod tunc impletum est, quando Luce XXII11 dicit dominus: Qui habet sacculum, tollat similiter et peram; quod Chrysostomus exponens ait, ut supra tetigimus, quod Christus, docens discipulos suos natari per procellas seculi, manum suam eis subtraxit. Nam, cum prius nec calciamenta nec zonam haberent nec es, nullius penuriam passi sunt; postquam autem marsupium concessit et peram, esurire videntur, sitire et nuditatem pati.
In primo ergo tempore fuit temporalium possessionum inhibicio et divine manus suppositio; in secundo vero econverso: fuit enim tunc burse concessio et divine manus aliquantulum subtractio. Sed quis diceret, quod divine manus suppositio vel divinum auxilium secundum se esset malum? Constat autem, quod divinum auxilium secundum se bonum est; tamen hominibus ad tempus subtractio huiusmodi auxilii potest esse bona, ut homines sibi ipsis derelicti infirmitatem suam cognoscant. Et sic etiam quis diceret, quod ipsa temporalia secundum se sint mala, cum a Deo creata sint, et ut habetur Geneseos primo,12 quod vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona; ita quod unumquodque secundum se bonum est, omnia autem simul sumpta sunt valde bona, ut dicit Augustinus in Enchiridion,13 quod ex omnibus constat universitatis admirabilis pulchritudo.
Dicemus ergo, quod ipsum divinum auxilium secundum se est bonum; subtractio tamen eius ad tempus potest nobis esse proficua. Sic ipsa temporalia secundum se sunt bona; inhibicio tamen eorum ad tempus potest nobis esse utilis et iuvativa. Hec ergo duo, videlicet: divine manus suppositio et temporalium possessio respiciunt illa duo tempora divisim, ut in primo tempore, quando inhibita sunt sacculus et pera, esset divine manus supposicio sine temporalium possessione; in secundo vero tempore, quando talia sunt concessa, fuit econverso, quia fuit temporalium concessio et divine manus aliquallyter subtraccio, ut est per habita declaratum.
Sed, quia utrumque illorum bonum est, nullum illorum secundum se debuit perpetuo prohiberi nec perpetuo subtrahi. Propter quod est dare tertium tempus, in quo tempore nunc sumus, ubi et temporalia sunt concessa viris ecclesiasticis et manus domini est supposita. In hoc ergo tertio tempore utroque est ecclesia dotata, quia gaudet et temporalium subsidio et divino auxilio, ut se possit in suo statu regere et conservare. Habuit enim prius ecclesia initium, postea incrementum; nunc autem habet perfeccionem et statum: propter quod, ut in statu huiusmodi se conservet, et indiget divino auxilio, ne naufragium paciatur, et temporalium subsidio, ne a laicis vilipendatur.