De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Liber II: Liber II

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Liber III: Liber III

Incipit tertia pars huius operis, in qua solvuntur obiectiones que contra prehabita fieri possent.

CAPITULUM PRIMUM. Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalia habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam.

CAPIT. II. Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare, et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare.

CAPIT. III. Quod ratio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debeat se habere.

CAPIT. IV. Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus.

CAPIT. V. Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel e converso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt spirituales casus per quos ecclesia iurisdictionem temporalem dicitur specialiter exercere.

CAPIT. VI. Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, qualiter precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci, et cum pacis federa sunt iuramento firmata.

CAPIT. VII. Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possint sumi spirituales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet.

CAPIT. VIII. In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere.

CAPIT. IX. Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo.

CAPIT. X. Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicatur esse celestis.

CAPIT. XI. Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devotione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda.

CAPITULUM ULTIMUM. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura.

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Ait enim apostolus secunda ad Corinthios XIᵒ: Et si imperitus sermone, non tamen scientia. Que verba referri possunt ad id quod dicitur prima ad Corinthios IIᵒ: Et cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis. Nam scientia philosophorum est in sublimitate sermonis et in sapientia verbi. Ipsi quidem per verba ampulosa suam scientiam protulerunt, ut non minus, immo magis refulgeret ibi sapientia verbi et sublimitas sermonis, quam sapientia et profunditas rerum. Theologia vero quodam humili loquendi genere usa est, ut exinde apostolus diceret, quod si sua doctrina videbatur imperita sermone, quia non erat in sublimitate sermonis, non erat tamen secundum scientiam imperita. Que verba non ad nostram commendacionem, ut nos peritos in scientia asseramus, sed ad nostram excusacionem, ut si in hoc opere non per eadem verba locuti fuimus, per que profundiores in hac materia loquerentur, excusatos esse volumus, quia secundum Augustinum, cum de re constat, nulla debet esse questio de sermone, et Hilarius vult, quod non sermoni res, sed rei sermo debet esse subiectus. Que ad ante dicta et ad dicenda possunt congrue adaptari.

Quare, si supra diximus, quod decime sunt quasi census possessionum nostrarum, et oblaciones sunt quasi tributa que damus Deo et ecclesie tam pro nobis, quam pro rebus nostris in recognitionem proprie servitutis, quia quedam iura videntur dicere, quod ipse decime se habent ut tributa, nihil ad propositum. Quia sive decime sint census, et oblaciones sint tributa, sive econverso, sive utraque sint tributa sive utraque census, non erit litigium rei, sed verborum potius, quia semper habetur intentum, videlicet quod si hoc tenemur dare ecclesie, quod ex hoc ipso recognoscamus eam dominam tam nostram, quam eciam rerum nostrarum. Et si in aliis iam dictis posset similis verborum controversia exoriri, minime est curandum, dum tamen per verba illa possit rerum veritas patefieri. Hec autem que adaptavimus ad iam dicta, adaptari volumus ad dicenda, ut si non per eadem verba proferemus nostras sentencias que proferent qui in hac materia profundio rem industriam habere cernuntur, dum tamen rei veritas per nostra verba aliquali ter possit exquiri, volumus lectorem esse contentum.

Hiis itaque prelibatis, volumus aggredi hanc terciam partem. Nam cum in parte prima ostensum sit, quod ipse potestates temporales vel terrene ecclesie sunt subiecte, in secunda vero declaratum sit, quod ipsa temporalia sub dominio ecclesie collocantur, quia multa possent obici contra predicta, ad perfeccionem et consummacionem huius operis volumus hanc terciam partem componere, in qua que nobis contra prefata obicienda occurrerint, secundum nostre sciencie modulum dissolvantur.

Ubi primo nobis dubitandum occurrit, quod cum appellacio nihil esse aliud videatur, quam a minori ad maiorem iudicem provocacio, si ecclesia super omnibus temporalibus primatum habet, ut nos supra diximus et ut magni doctores nostre sciencie notaverunt, videlicet quod quodam iure superiori et primario omnia sub dominio ecclesie sunt subiecta: hiis itaque sic se habentibus, quomodo verificari potest, quod in canonibus ecclesiasticis invenitur, quod non sit de rigore iuris, quod a civili iudice appelletur ad papam, ut habetur extra. de appellacionibus Si duobus. Dicemus igitur, quod si Alexander III. vel papa quicumque qui fuerit pro tempore, aliqua protulit contra iurisdictionem ecclesiasticam vel contra ecclesie potestatem, in nullo suo preiudicavit vel preiudicare potuit successori. Verum quia non est decens non deferre verbis summi pontificis, qui est dominus urbis et orbis, salvare curabimus, quomodo illa duo stare possint, quod summus pontifex sit in temporalibus universaliter dominus, et tamen non sit de rigore iuris, quod a civili iudice appelletur ad ipsum.

Advertendum ergo, quod cum ibi dicatur hoc non esse secundum iuris rigorem, oportet, quod multipliciter distinguatur de iure. Erit igitur prima distincio, quod triplex est ius: mite, equum et rigidum. Quam distincionem adaptabimus ad punicionem malorum, ut ex hoc descendamus ad distincionem potestatum. Nam lex propter transgressores posita est; adversus autem iustos non est lex. Ille enim, qui gladium portat, Dei minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali, ut dicitur ad Romanos XIIIᵒ.

Propter quod sciendum, quod non est delictum aliquod, quod non habeat suas condiciones et circumstancias, que condiciones et circumstancie referri poterunt vel ad genus delicti, per quod iudicatur reus, vel ad ipsum iudicem, a quo iudicatur reus. Si enim huiusmodi condiciones vel circumstancie comparantur ad genus delicti, aliquando alleviant delictum, aliquando aggravant, quia tali tempore et tali loco et taliter potest fieri delictum, quod levius debet puniri reus, et taliter quod gravius. Ideo dicitur Deuteronomio XXVᵒ, quod pro mensura peccati erit et plagarum modus. Hec autem mensura peccati sumenda est et quantum ad genus delicti et quantum ad circumstancias, quia aliquod genus delicti est gravius alio, et alique circumstancie sunt magis aggravantes quam alie. Comparando ergo circumstancias ad quodcumque genus delicti, distinguemus triplex prefatum ius in mite, equum et rigidum. Nam si huiusmodi genus delicti habet quasi omnes circumstancias alleviantes, debet fieri reo ius mite; debet enim tunc puniri reus cum quadam misericordia et indulgencia. Sed si habeat quasi omnes circumstancias aggravantes, debet fieri reo ius rigidum, quia debet puniri secundum severitatem et rigorem; sed si habeat medio modo, debet ei fieri ius equum, secundum quod requirit genus delicti.

Et quod diximus de circumstanciis relatis ad genus delicti, veritatem habet de eis relatis ad iudicem, quia causa rationabili imminente iudex aliquando factum aggravat et alleviat et medio modo punit, ut si expedire videat, potest advertere condiciones aggravantes et punire secundum iuris rigorem; sic eciam potest advertere condiciones alleviantes et facere ius graciosum et mite, vel potest advertere condiciones modo medio se habentes et facere ius equum sive punire secundum equitatem iuris.

Ex hiis ergo que diximus de rigore iuris in peccatis puniendis patet, quid dicendum sit de rigore iuris in foris vel officiis distinguendis, quia, sicut peccata tunc puniuntur secundum rigorem iuris, quando potissime considerantur ut punienda, sic distincio in foris et in officiis tunc accipitur secundum rigorem, quando solum considerantur ut distincta; secundum quem modum quodlibet peragit suum officium et unum ad aliud non reducitur, et per consequens hoc modo ex uno ad aliud minime appellatur. Vel possumus dicere, quod non eodem modo gladius terrenus et ecclesiasticus sunt temporales; immo sic comparantur hii duo gladii secundum se ad temporalitatem, sicut sol et ignis ad caliditatem; utrumque enim calefacit, et sol et ignis, sed ignis est calidus formaliter, sol vero superexcellenter et virtualiter. Sic gladius terrenus est temporalis formaliter, sed ecclesiasticus, ut ecclesiasticus, est temporalis superexcellenter et virtualiter ratione spiritualitatis ad quam temporalia ordinantur.

Sed queres, utrum ecclesiasticus gladius possit esse temporalis formaliter. Ad quod dici potest, quod ubi ecclesia pia largicione fidelium vel alio iusto acquisitionis titulo habet iurisdictionem temporalem, poterit idem dici temporalis formaliter; et quia rigidum est, quod non plicatur, hoc videtur esse rigidum in iure, ut secundum eundem ordinem procedatur, ut quod est tale formaliter inferius, appellet ad id quod est tale formaliter superius. Et ista videtur esse intencio Alexandri. Non enim ait, quod a civili iudice non possit appellari ad papam, sed quod ista rigiditas et uniformitas non servatur, nisi ubi papa habet temporalem iurisdictionem, et ubi est temporalis formaliter, sicut et civilis iudex.

Alio autem modo possumus salvare prefata verba eciam non facendo vim in hoc quod dicitur de rigore, sed distinguendo aliter de iure ipso. Dicemus enim, quod est ius distincionis fori et est ius plenitudinis potestatis. Nam si de uno foro appelletur ad aliud, et si a civili iudice appelletur ad papam, quia gladii sunt distincti et hoc forum est distinctum ab illo, ideo huiusmodi appellacio non erit secundum ius distincionis fori; erit tamen secundum ius plenitudinis potestatis, que in summo pontifice reservatur. Non est enim ex impotencia spiritualis gladii, quod sibi secundus gladius est adiunctus. Nam et primitus in eadem persona erat utraque potestas, ut in lege nature idem erat sacerdos et rex, ut Melchisedech, ut supra tetigimus et habetur Geneseos XIIIᵒ, erat rex Salem et erat sacerdos Dei altissimi. Sic et Iob, qui Iudeus non fuit, sed vivebat secundum legem nature, rex erat et agebat opera sacerdotis. Immo quidam magni doctores notaverunt, quod in lege nature primogeniti ipsorum magnatum erant reges et sacerdotes. Sic et in lege scripta hee due potestates in eadem persona reservabantur, ut Moyses erat pro populo in hiis que sunt ad Deum, quod est officium sacerdotis, et iudicabat populum, quod est officium materialis gladii; et Samuel, ut ait Magister in Historiis, fuit sacerdos, iudex et propheta; et ideo ter vocavit eum dominus, antequam sciret Samuel, quod dominus vocaret eum, ut habetur primo Regum IIIᵒ: quod ideo factum est ad designandum hoc triplex officium quod sibi committendum erat, ut Magister in Historiis tangit et allegat ad hoc Iosephum. Non est ergo ex impotencia spiritualis gladii, quod non possit de temporalibus animadvertere, sed adiunctus est sibi materialis gladius propter eius excellenciam. Nam quia spiritualis gladius est tam excellens et tam excellencia sunt sibi commissa, ut liberius possit eis vacare, adiunctus est sibi secundus gladius, ex cuius adiunccione in nullo diminuta est eius iuridiccio et plenitudo potestatis ipsius, sed ad quandam decenciam hoc est factum, ut qui ordinatur ad magna, nisi casus immineat, non se intromittat per se ipsum et immediate de parvis. Est itaque plenitudo potestatis in spirituali gladio, ut si expediat, de temporalibus iudicet. Si ergo a civili iudice appelletur ad papam, et si hoc non sit secundum ius distincctionis fori, erit secundum ius plenitudinis potestatis.

Possumus autem et quarto modo salvare prefata verba. Nam quod hoc sit ius vel non ius, ex ipsa condicione rerum sumit originem, sicut quod hoc sit verum vel non verum, ex ipsa rerum existencia iudicatur. Ideo aliquid est verum uno modo, quod non est verum alio modo, ut quod dulce videatur, est verum per accidens, quod non est verum per se. Sic et in proposito, aliquid non est ius uno modo, quod est ius alio modo. Ideo videamus, quomodo iudex civilis se habet ad papam, et quomodo unum forum se habet ad aliud, ut ex ipsa rerum existencia concludamus, quod si appellare a civili iudice ad ecclesiasticum non est ius uno modo, erit ius alio modo.

Dicemus enim, quod unum forum est distinctum ab alio, est tamen ordinatum ad aliud; quia, et si gladii sunt distincti, sunt tamen ad invicem ordinati. Si ergo agitur de iure appellacionis, istud ius oriri non potest ex ipsa dictinccione secundum se, quia distincção fori secundum se facit, quod quodlibet forum agat suum officium. Orietur tamen istud ius ex ipso ordine fori, quia, si unum forum ordinatur ad aliud, consequens est, quod ex uno foro recurratur ad aliud. Multa enim, ut multa sunt, nisi sint ad invicem ordinata, confusa sunt; ideo scriptum est: Ubi multitudo, ibi confusio. Ne ergo sit confusio in regimine universi, ad quod regimen eciam ipse ierarchie angelice ordinantur, si sunt duo instituti gladii, oportet, quod sint ad invicem ordinati et quod de uno recurratur ad aliud, de minori videlicet ad maiorem, quia ius appellacionis hoc postulat, ut non de maiori ad minorem, sed econverso in appellacionibus procedatur. Cum ergo dicitur, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam, dicemus, quod et si non est hoc de rigore iuris distincctionis fori, ut patet per habita, est de rigore iuris ordinis fori. Sed quando et quomodo appellari debet, inferius dicetur.

Sciendum tamen, quod omnis ista controversia, quod papa non habeat utrumque gladium et quod de temporali iurisdiccione non debet se intromittere papa, videtur ex hiis radicibus processisse, que notaverunt iuriste aliqui, quod regnum et sacerdocium ab eodem principio processerunt, ut non sit unum institutum per aliud, et quod prius fuit regnum, quam sacerdocium. Sed ut patet per habita prius fuit sacerdocium quam regnum; nam antequam fieret mencio aliqua de regno, que mencio facta est Geneseos Xᵒ de Neroth, qui fuit homo robustus et oppressor aliorum, facta fuit mencio de sacerdocio. Nam legimus Geneseos VIIIᵒ, quod hedificavit Noe altare domino et obtulit holocausta super altare. Nam cum per diluvium aquarum esset deleta omnis caro exceptis iis que reservabantur in archa, statim cum egressus fuit Noe de archa, hedificavit altare domino et operatus est officium sacerdotis; fuit ergo prius Noe sacerdocium, antequam esset regnum. Sic et ante Noe fuit sacerdocium, antequam esset regnum; nam postquam Adam genuit Caym et Abel, Caym fuit agricola et Abel pastor ovium, et Caym de fructibus terre offerebat domino, Abel quoque obtulit de primogenitis gregis: quod facere erat officium sacerdotis; et si Caym et Abel obtulerunt sacrificia domino, ridiculum esset, quod Adam pater eorum non obtulisset huiusmodi sacrificia: in ipso ergo Adam incepit sacerdocium. Fuit ergo sacerdocium, antequam esset regnum.

Nam rex est minister Dei, vindex in iram ei qui malum agit. Potestas ergo regia habet pro obiecto homines et potissime homines malos; habet tamen pro causa Deum, quia a Deo tamquam a causa agente est omnis potestas, tam regia quam alia. Sed sacerdotalis potestas et pro causa et pro obiecto habet Deum: pro causa quidem, quia a Deo est huiusmodi potestas; pro obiecto vero, quia in hiis que sunt ad Deum est huiusmodi potestas; unde et eius est offerre sacrificia ipsi Deo. Et quia ordo ad Deum tempore et dignitate est prior, quam ordo ad alia, quia ex ordine ad Deum oritur ordo ad alia, consequens est, quod potestas sacerdotalis tempore et dignitate sit prior regia potestate. Dicimus autem, quod sacerdocium pro causa habet Deum, quia est a Deo; et pro obiecto habet Deum, quia est in hiis que sunt ad Deum et offert sacrificia ipsi Deo.

Attamen huiusmodi sacerdocium est in hiis que sunt ad Deum pro populo, et offert sacrificia Deo pro populo, ut ex hoc super ipsum populum potestatem habeat. Immo, quia sacerdocium est in hiis que sunt ad Deum in hac ecclesia militante, consequens est, quod ipse in huiusmodi ecclesia auctoritatem et potestatem habeat in omnibus que ordinantur ad Deum. Et quia ad Deum ordinantur anime nostre, corpora nostra et res nostre sive temporalia nostra, exinde aperte concluditur, quod summus pontifex super omnibus habeat potestatem, ut et ipse iudicet omnia. Nam ipse est supremus ordo qui potest esse in rebus, ordo videlicet qui est ad Deum. Ille ergo qui est summus in huiusmodi ordine, sicut est summus pontifex in ecclesia militante, oportet quod sub eo omnia incurventur et iurisdictioni eius omnia supponantur. Ideo dicitur ad Hebreos Vᵒ: Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus et pro hominibus constituitur in hiis que sunt ad Deum.

Falsum est ergo illud fundamentum, quod regnum fuit prius quam sacerdocium, nisi intelligatur de prioritatem et excellencia huius non de iure, sed de facto, quia in primitiva ecclesia non de iure, sed de facto quandam prioritatem et quandam excellenciam Deo permittente habebant imperatores et reges, qui erant tunc temporis super sacerdotes et alios fideles, quos capiebant, carceri mancipabant et eciam trucidabant. Quod erat malum ipsorum imperatorum et regum, quia hoc agentes demerebantur et peccabant; et erat bonum ipsorum fidelium, qui per palmam martirii vitam merebantur eternam. Sic ergo erat de facto, sed de iure ipsi imperatores et reges debebant sacerdotali subici potestati. Nam multo perfeccionem principatum dedit Christus sacerdotibus quam regibus: quia numquid iustum videbitur, si cedat spiritus carni, si a terrenis celestia superentur?

Sic ergo censendum est de ordine et de perfeccione istarum potestatum, quod una est prior alia et perfeccior alia, et una est sub alia, sicut dicebatur, corpus est sub spiritu et terrestria sub celestibus. Sed quod dicebatur, quod tam regnum, quam sacerdocium sunt ab uno principio, ut a Deo, et quod unum non est per aliud, dicemus, quod hoc est verum et non verum. Nam quod utrumque sit ab uno principio et quod utrumque sit a Deo, verum est, quia, ut dicitur ad Romanos XIIIᵒ: Non est potestas nisi a Deo. Et si volumus descendere ad ipsam sacerdotalem et regiam potestatem, utraque est a Deo. Nam, cum congregati essent in unum universi maiores natu Israel et venirent ad Samuelem, ut constitueret super eis regem, dixit dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus que loquuntur, ut habetur primo Regum VIIIᵒ. Ergo mandato domini factum fuit, quod constitueretur rex super Israel. Sic ut eciam dominus vocavit Samuelem, qui ministrabat in templo, ut habetur primo Regum IIIᵒ: propter quod patet, quod a domino constitutus est sacerdos et rex super Israel, ut ex hoc et sacerdocium et regnum intelligatur esse a Deo. Est ergo utrumque a domino et unum et aliud, sed unum per aliud.

Quod ergo dicebatur, quod unum non esset per aliud, si considerentur superius dicta, patet falsum esse. Nam, ut supra dicebamus, potuisset dominus, sicut vocavit Samuelem, qui ministrabat in templo et post vocacionem domini functus est officio sacerdotis, sic potuisset vocare Saulem, ut fungeretur officio regis. Noluit tamen hoc facere, sed mandavit Samueli, quod constitueret regem super Israel, ut ex hoc cognosceret potestas regia, quod esset per sacerdocium constituta. Et si primus rex in populo fideli fuit de mandato domini per sacerdocium constitutus, intelligere debent omnes posteriores reges, quod vel non regnant, ut mandavit dominus, vel debent se recognoscere, quod sunt in regimine hominum et gubernacione fidelium per ecclesiam constituti, ut puta, quia sunt per ecclesiam regenerati. Aliter enim non essent veri reges, cum apud infideles non sint vera regna, sed magis secundum sentenciam Augustini sunt quedam magna latrocinia. Ipsi ergo fideles sunt per ecclesiam constituti reges, quia sunt per eam regenerati et per eam sunt a peccatis absoluti et per ipsam sunt alia consecuti, que superius tangebamus, sine quibus veri et digni reges dici minime mererentur.

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Necessitas autem huius capituli secundi oritur ex eo, quod dicitur extra. De iudiciis, capitulo Novit, quod summus pontifex iurisdictionem regum perturbare aut minuere non intendit. Cum enim perturbacio et diminucio in iniuriam sonent, quia nulli facit iniuriam qui utitur iure suo, ecclesia itaque, que est omnium rerum temporalium domina, nec perturbat nec diminuit iurisdictionem alicuius, si suo iure utens de ipsis temporalibus iudicat. Oritur eciam necessitas huius capituli ex eo, quod dicitur extra. Qui filii sint legitimi, capitulo Causam, ubi dicitur, quod ad regem scilicet Anglorum, non ad ecclesiam pertinet de talibus possessionibus iudicare; et capitulo Lator dicitur, quod seculari domino, sub cuius iudicio de hereditate causa vertitur, intimet esse huiusmodi causam, qui causam super hereditate audiat et decidat. Si enim ecclesia super temporalibus habet universale dominium, ad ipsam spectabit de possessionibus iudicare plus, quam ad reges, nec debet velle ecclesia, ut videtur, quod sub seculari domino causa de hereditate iudicetur vel decidatur, cum hoc possit per ecclesiasticum iudicem iudicari.

Sciendum ergo, quod hic volumus profundius ingredi et ostendere ex hiis que videmus in naturalibus agentibus, quomodo summus pontifex debeat se de iudicio temporalium intromittere, et quomodo hoc debeat secularibus dominis dimittere et eorum iurisdictionem minime perturbare. Sic enim videmus in naturalibus, quod aliqua fiunt secundum communem legem gubernacionis rerum, aliqua vero secundum divinam dispensacionem et Dei providenciam specialem. Duplici ergo lege gubernatur mundus a Deo, communi et speciali. Secundum quidem communem legem gubernacionis mundi potest Deus assimilari mari vel eciam soli, et potest assimilari cuidam universali agenti. Quod universale agens omnibus rebus suas virtutes tribuit et nullam rem in sua accione impedit, sed omnes res proprios cursus agere sinit. Potest itaque Deus, qui communi lege gubernat mundum, assimilari mari, ad quod si diversa vasa portentur, ipsum quidem mare cuilibet vasi se totum exhibebit, sed nullum vas ipsum totum capiet; accipiet tamen de aqua maris plus unum vas quam aliud, prout unum est maius alio, sed nullum vas poterit de mari conqueri, quia tantum de aqua maris accipiet, quantum de ea poterit capere. Igitur secundum hunc modum loquendi mare se habebit uniformiter ad omnia, quia cuilibet se totum exhibebit; sed omnia non se habebunt uniformiter ad ipsum, quia aliqua vasa plus, aliqua minus de eius aqua capient.

Sic et Deus est quidam fons et quoddam mare virtutis et potencie, a quo mari omnes virtutes et omnes potencie quasi quidam rivuli derivantur. Huiusmodi enim mare vel huiusmodi fons cuilibet rivulo se totum offert et ad omnes rivulos se habet eodem modo. Ipsi tamen rivuli plus et minus suscipiunt de aqua huiusmodi fontis, secundum quod sunt maiores vel minores. Isti autem rivuli maiores vel minores derivati ab hoc fonte sunt virtutes vel potencie ipsarum creaturarum; quarum quedam sunt maiores, quedam minores. Et si vellemus hos rivulos et has virtutes creaturarum secundum diversos gradus distinguere, distingueremus eas, sicut distinguimus ipsas creaturas. Quia quedam creature sunt intellectuales, ut angeli et eciam homines; quedam autem sunt sensibiles, ut animalia; quedam autem sunt vegetabiles, ut plante; quedam sunt inanimate, ut lapides et metalla et cetera huiusmodi.

Fantastica ergo erat opinio Platonis, qui secundum diversos gradus rerum posuit diversas ydeas, quas vocabat deos; qui dii influebant in res alias, ut erat ydea lapidis et ydea animalium et sic de ydeis aliis. Non sunt enim plures dii, nec sunt plura huiusmodi maria: unus est enim Deus, unum est huiusmodi mare, quod se totum offert cuilibet creature; sed nulla creatura ipsum totum capit, sed quelibet secundum suum modum capit de influencia eius, quantum potest capere, ut intellectualia capiunt illam influenciam intellectualiter, sensibilia sensibiliter, vegetabilia vegetabiliter. Ipse ergo Deus ubique totus est, sed nulla res ipsum capit, ut dicit Augustinus primo Confessionum, circa principia.

Non est ergo vera opinio Platonis, qui secundum diversas perfecciones et virtutes rerum posuit varias ydeas, et per consequens posuit plures deos, quia ydeas illas vocabat deos. Non est quidem alius Deus a quo est esse vivum, et alius a quo est esse intellectuale, et alius a quo est esse rationale, et alius a quo est esse sensibile; sed unus est Deus, a quo sunt omnia ista. Unde Dionysius quinto De Divinis Nominibus improbens opinionem Platonicorum ait, quod non est aliud esse existens, aliud esse vitam, aliud sapienciam, neque ponimus multas causas, scilicet primas; sed omnia hec sunt processus unius Dei, et omnia hec sunt manifestativa unius Dei prudencie.

Falsa est ergo opinio Platoniorum, qui secundum diversas perfecciones posuerunt plures deos; falsa est eciam opinio Manicheorum, qui, prout videbant in rebus bonum et malum, duo principia et duos deos inducebantur asserere. Unus est enim Deus, quem imitantes dicimur boni, a quo deviantes dicimur mali, sicut supra tetigimus; unum est signum, quod percucientes sagittamus bene, a quo deviantes sagittamus male. Et sicut in gubernacione tocius mundi unus est Deus, qui, prout secundum communem legem mundum gubernat, potest dici quoddam mare, ex quo omnia vasa replentur, a quo omnia flumina fluunt et in quod omnia flumina ordinentur. Quod mare secundum communem legem se habet uniformiter ad omnia, quia cuilibet se totum exhibet; sed omnia non se habent uniformiter ad ipsum. Sic et Deus est quoddam mare perfeccionum, in quo sunt perfecciones omnes, iuxta illud quod habetur in quinto Metaphysice, quod est quoddam perfectum, in quo congregantur perfecciones omnium generum: sic est quoddam mare potenciarum et virtutum, quia est in eo omnis potencia et omnis virtus. Unde et omnes alie virtutes sunt pendentes per virtutem primam et sunt derivate a virtute prima. Ideo dicitur in decima sexta proposicione De Causis, quod omnes virtutes sunt pendentes per infinitum primum, quod est virtus virtutum. Sunt ergo diversa genera virtutum et potenciarum, quia aliquae sunt intellectuales, aliquae sensibiles, aliquae celestes, aliquae terrene; sed omnia hec non a pluribus fontibus nec a pluribus primis principiis, sed ab uno fonte et ab uno primo principio derivantur.

Hiis itaque prelibatis adaptemus hoc ad propositum et dicamus, quod sicut in gubernacione tocius mundi unus est fons, unus est Deus, in quo est omnis potencia, a quo omnes alie potencie derivantur, et in quo omnes potencie reducuntur, sic et in gubernacione hominum et in tota ecclesia militante oportet, quod unus sit fons, unum sit caput in quo sit plenitudo potestatis, in quo sit omnis potencia quasi super corpus mysticum sive super ipsam ecclesiam, apud quem sit uterque gladius, quia aliter non esset in eo omnis potencia. Ab hoc autem fonte omnes alie potencie derivantur; in hunc autem fontem omnes alie potencie reducuntur; iste autem fons prout secundum legem communem totam ecclesiam rigat et inebriat, se habet uniformiter ad omnia, quia modo ordinato, secundum quod requirit gubernacio ecclesie, cuilibet se totum exhibet; sed nullus ipsum totum capit, quia in nullo est tanta potencia, quanta est in ipso.

Sed licet iste fons secundum communem legem se habeat uniformiter ad omnia, quia omnia in suo ordine conservat, omnia in suo statu protegit, ipsa tamen omnia non se habent uniformiter ad ipsum, quia de eius influencia et de eius potencia aliqua plus capiunt, aliqua vero minus. Secundum quod sunt aliqui principatus maiores, aliqui vero minores, sive principatus illi sint ecclesiastici sive terreni, quia principatus omnes tam ecclesiastici quam terreni ab hoc fonte derivantur, per influenciam huius fontis debent suam recognoscere potestatem. Sicut ergo censendum est de Deo, prout secundum legem communem gubernat totum mundum, sic eciam censendum est de vicario Dei, prout secundum communem legem totam ecclesiam gubernat et inebriat et rigat; quia secundum hoc assimilari potest cuidam mari vel cuidam fonti, a quo sunt omnes alii rivuli et omnes alie potencie, qui se totum cuilibet exhibet, sed nulla res ipsum totum capit. Hoc mare vel hic fons, prout secundum legem communem gubernat ecclesiam, se habet uniformiter ad omnia, sed omnia non se habent uniformiter ad ipsum.

Sed forte dices, quod ab hoc fonte non derivatur omnis potencia, quia non omnes principes vel non omnes reges potenciam quam habent, recognoscunt ab ipso. Quia prius fuit regia potestas, quam esset ecclesia, quia ecclesia formata fuit ex latere Christi pendentis in cruce: nam ex passione Christi habet ecclesia plenitudinem sui vigoris, ex cuius latere fluxerunt ecclesie sacramenta, ut dicit glossa ad Romanos Vᵒ. Sed antequam Christus pateretur, erat potestas regia: ante enim quam nasceretur Christus, exiit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus orbis, et ibant singuli ut profiterentur in suam civitatem, et cum iret Ioseph cum Maria desponsata sibi uxore pregnante, ut profiteretur, in suam civitatem, tunc impleti sunt dies pariendi, et peperit Christum filium suum primogenitum. Prius itaque fuit Cesar Augustus non solum, quam Christus pateretur, vel eciam priusquam formaretur ecclesia, sed eciam fuit prius, quam Christus nasceretur.

Dicemus ergo, quod si loquimur de sacerdocio simpliciter, prius fuit tempore et dignitate sacerdocium, quam esset regnum. Sed si per sacerdocium ecclesiam intelligimus et ecclesiam et sacerdocium non in quocumque tempore vel in quocumque statu, sed sub lege nova vel sub lege gracie: secundum quem modum, quamvis ante sacerdocium simpliciter non esset regnum, fuit tamen ante sacerdocium in lege nova. Sed licet sic sit, adveniente tamen lege nova et ex latere Christi formata ecclesia, quia ex hoc ecclesia facta est catholica, idest universalis domina, nulli fuerunt de cetero reges vel principes, qui non fuerint per ecclesiam reges vel non fuerint per eam digni et veri reges, vel non fuerint per ipsam simpliciter et sine diminucione reges.

Dicuntur autem vel dici possunt reges vel principes fieri vel esse per ecclesiam tales, quando ab ipsa ecclesia vel auctoritate eius iste deponitur et ille constituitur, sicut ipsum imperium transtulit ecclesia de oriente in occidente, vel sicut alios principes deponit vel auctoritate sua fuerunt depositi et eadem auctoritate fuerunt alii instituti. Igitur qui sic sunt instituti, debent dici esse reges vel esse principes per ecclesiam, cum antea non essent tales nec deberent esse tales, et postea auctoritate ecclesie facti sunt tales. Nec refert, utrum iste vel eius genitor vel avus vel proavus per ecclesiam factus sit talis, si ad eum per hereditatem perveniat principatus; quia, si consideratur radix et primus parens qui per ecclesiam factus est talis, consequens est, quod iste qui iure hereditario obtinuit principatum, quod ipse eciam per ecclesiam factus sit talis. Multi ergo per ecclesiam facti sunt principes; sed si non omnes facti sunt per ecclesiam principes sive reges, omnes tamen per ecclesiam facti sunt veri et digni tales, quia, ut diximus, apud infideles nec est proprie imperium neque regnum. Quicumque enim est filius ire et non est sub Deo secundum veritatem, nihil est sub eo. Unde et Augustinus, ut supra tetigimus, vult, quod nulla sit respublica nec ibi sit vera iusticia, cuius non est conditor et rector Christus; sed sine vera iusticia regna et imperia, ut per eundem Augustinum tetigimus, regna sunt magna latrocinia. Et quia quilibet nascitur natura filius ire, et quilibet per quodlibet peccatum mortale fit filius ire, ideo nullus princeps erit dignus et verus princeps, nisi sit per ecclesiam regeneratus spiritualiter, et si incidat in peccatum mortale, nisi sit per ecclesiam absolutus sacramentaliter.

Tercio reges et principes dicuntur per ecclesiam esse simpliciter et sine diminucione tales, si sint per ecclesiam benedicti vel uncti. Quia in regibus et principibus unctis qui iure hereditario succedunt in regnum sive in principatum, hoc facit vel hoc videtur facere in eis ius hereditatis, quod facit in prelatis ecclesiasticis ius electionis; et quia electi secundum ecclesiasticam prelaturam non dicuntur simpliciter tales, donec sint per superiorem prelatum confirmati, sic et reges et principes qui inunguntur per prelatum ecclesiasticum, ipsa benediccio et ipsa unccio est quasi quedam ecclesie approbacio, quia per huiusmodi unccionem quasi consecratur Deo, ut ex tunc totus debeat esse divinus, totus se debeat pro ecclesia exponere, ut ex tunc simpliciter sine diminucione sit rex et debeat dici rex.

Tripliciter ergo dicuntur aliqui facti reges per ecclesiam, vel quia sunt per ecclesiam instituti, vel quia sunt per eam regenerati et absoluti, vel tercio, quia sunt per ecclesiam uncti et benedicti. Advertendum tamen, quod si non omnes reges et principes omnibus hiis tribus modis sunt vel fuerunt tales per ecclesiam, saltem tamen quantum ad secundum modum, prout per ecclesiam spiritualiter regeneratus et sacramentaliter absolutus fit quis verus et dignus rex, nullus est qui non debeat suum regnum recognoscere ab ecclesia, per quam iuste regnat, et sine qua iuste regnare non posset. Bene itaque dictum est, quod Deus in regimine tocius mundi et vicarius Dei sub Deo quantum ad regimen fidelium est quidam fons et quoddam mare virtutis et potencie, a quo omnes alie potencie derivantur, et in quod omnes reducuntur et ordinantur. Qui Dei vicarius, prout secundum communem legem ecclesiam gubernat et regit, se habet uniformiter ad omnia, quia quoslibet sinitsuos cursus peragere et nullum vult in suo officio impedire.

Habito quomodo Deus, prout secundum communem legem gubernat mundum, assimilatur mari et adaptato hoc ad summum pontificem, volumus ostendere, quomodo secundum huiusmodi gubernandi modum assimilatur soli. Secundum quem modum loquitur Dionysius quarto De Divinis Nominibus, dicens quod sicut sol non raciocrinans aut preeligens, sed per se ipsum illuminat omnia et facit ea participare lumine ipsius secundum propriam racionem valencia, ita quod est bonum super solem, sicut super obscuram imaginem, per ipsam essenciam suam omnibus existentibus proporcionaliter immittit tocius bonitatis radios. Dicitur enim sol obscura imago Dei, quia omnia corporalia non ita clare Deum representant, sicut spiritualia. Dicitur enim Deus non racioninando, non preeligendo, immittere in omnia existencia sue bonitatis radios: quod verum est, prout regit universum secundum communem legem. Secundum quem modum uniformiter se habet ad omnia, quia omnia in suo esse conservat, omnia secundum suam virtutem dirigit, nullum in sua accione impedit. Secundum eciam istum modum summus pontifex est quasi quidam sol, qui prout secundum legem communem gubernat ecclesiam et ad omnia uniformiter se habet, quia omnia in suo statu conservat, omnia secundum suum statum promovet, nullum in suo officio impedit.

Tercio modo Deus in gubernacione mundi, prout secundum legem communem gubernat ipsum, assimilatur cuidam agenti universali, qui omnibus rebus suas virtutes tribuit, nullam rem in sua accione impedit, sed omnes res suos cursus proprios agere sinit. Et secundum hunc modum loquitur Augustinus de Deo VIIᵒ. De Civitate Dei cap. XXXᵒ i, ubi ait, quod illum Deum colimus qui naturis a se creatis et subsistendi et movendi inicia finesque constituit, quia rerum causas novit atque disponit, qui vim seminum condidit; et subdit, quia sic itaque administrat omnia que creavit, ut eciam ipsa proprios exercere et agere motus sinat. Ipse ergo Deus omnium causas disponit et omnibus seminibus vim condidit, quia omnibus creaturis propriam virtutem dedit. Ipse eciam secundum communem legem sic omnia administrat, ut nullas res impediat, sed eas proprios cursus agere permittat.

Et sicut Deus hoc agit in regimine omnium creaturarum, ita summus pontifex, Dei vicarius, hoc agit in gubernacione ecclesie et in regimine fidelium. Quando ergo queritur: cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare, ut habetur extra. De iudiciis, capitulo Novit, et quomodo intelligendum est, quod non spectat ad ecclesiam de possessionibus se intromittere, sed hoc spectat ad reges, ut habetur extra. Qui filii sint legitimi, capitulo Causam et eciam capitulo Lator, ubi questio de hereditate remittitur ad dominum secularem, dicemus, ut patet per habita, quod sicut Deus secundum duplicem legem gubernat mundum. Videlicet secundum legem communem, secundum quam se habet ut mare, ad quod quodlibet vas accedens plenum redit, se habet eciam ut sol, qui quantum est, de se in omnes emittit suos radios bonitatis, se habet et tercio ut universale agens, qui sic dat virtutes rebus et sic administrat omnes res, ut eas proprios motus agere sinat. Si ergo hanc communem legem quam tenet Deus in gubernacione tocius mundi ad summum pontificem in gubernacione hominum quantum ad temporalia volumus adaptare, ut ipse sit sicut mare, quod se offert ad implenda omnia vasa, quod sit sicut sol, qui immittit in omnia radios sue lucis, quod sit sicut universale agens, quod omnes res et omnes secundas causas suos motus agere sinat, patet, quod de temporalibus, quorum cura spectat ad potestates terrenas, summus pontifex non se intromittet, quia hoc faciens non impleret potestates terrenas, sed magis eas evacuaret, retraheret ab eis radios sue potencie, non sineret eas agere proprios motus et proprios cursus.

Secundum ergo legem communem non intromittet se papa de temporalibus; sed secundum specialem legem, ut quia illa temporalia specialiter sunt data ecclesie, vel quia in litigio ipsorum temporalium aliquid est annexum, quod specialiter ad ecclesiam pertinet, vel aliis pluribus casibus de quibus in sequenti capitulo volumus plenius pertractare, de temporalibus se ecclesia intromittet. Non est ergo ex impotencia pape, quod non possit de omnibus temporalibus se intromittere; sed quia nisi aliud speciale in talibus occurrat, decet summum pontificem secundum communem legem ad temporalia se habere. Secundum quam communem legem permittet reges et principes seculares in temporalibus rebus suos motus peragere; quod non sic est de spiritualibus rebus, ut in sequentibus ostendetur.

Ex hoc autem potest patere solucio eius, quod dicebatur in primo capitulo, quod non est de rigore iuris, quod a civili iudice appelletur ad papam. Dicemus enim ad hanc questionem, quod propter soluciones in primo capitulo datas erit hec una solucio, quod non est de rigore iuris, quod a civili iudice appelletur ad papam, prout in gubernandis temporalibus se gerit summus pontifex. Secundum communem legem erit tamen hoc, vel esse poterit de iuris rigore, prout in ipsis temporalibus consideratur aliquid spirituale. Nam sicut Deus habet universale dominium in omnibus rebus naturalibus, secundum quod dominium facere posset, quod ignis non combureret et aqua non madefaceret; ipse tamen secundum communem legem mundum gubernat, et nisi adsit aliquid spirituale, permittit res suos cursus peragere, non prohibendo ignem a sua combustione nec aquam a sua madefaccione: sic summus pontifex, Dei vicarius, suo modo habet universale dominium super temporalibus, sed volens se habere in illud secundum communem legem, nisi sit ibi aliquid spirituale, decens est, quod permittat terrenas potestates, quibus commissa sunt temporalia, suos cursus peragere et sua iudicia exercere.

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Quoniam summus pontifex habet utrumque gladium, et quia sibi non a quocumque, sed a Christo regni simul terreni et celestis et iura imperii sunt commissa, ut haberi potest XXIIᵃ distincione, capitulo Omnis, ideo merito dubitatur, cum ad iura imperii temporalia spectent, quare non indifferenter et passim in temporalibus appellatur ad papam; dubitatur insuper que sunt illa spiritualia, in quibus appellatur ad ipsum et in quibus se de temporalibus intromittit. Dicemus itaque, quod hoc ratio persuadet, ea que videmus in naturalibus hoc ostendunt, gubernacio divina quantum ad triumphantem et militantem ecclesiam hoc declarat, quod summus pontifex in gubernando temporalia secundum communem legem se habere debeat, et nisi propter spiritualia aliqua de eis non se intromittat, et eciam quod propter huiusmodi spiritualia appelletur ad papam. In hoc tamen capitulo pertractabimus generaliter ista, sed in sequentibus ad spiritualia specialiter descendemus.

Quomodo ergo summus pontifex se debeat in temporalibus gerere, primo persuadet hoc ratio, quia pluribus intentus minor est ad singula sensus; summus ergo pontifex, tamquam spiritualis homo, cuius est omnia iudicare, debet de spiritualibus specialiter curam gerere. Nam et ideo adiunctus est sibi secundus gladius, ut possit circa spiritualia liberius vacare, circa que debet specialiter intendere. Exinde est, quod quidquid contingit in spiritualibus et in iudiciis ecclesiasticis, potest dici, quod sit eius specialis casus, quia specialem curam debet habere de talibus, ut ipse ex hoc sit iudex ordinarius in quolibet tali foro, et ex hoc in talibus indifferenter et passim appellatur ad ipsum. De rebus autem temporalibus, ut possit specialius spiritualibus intendere, debet quandam curam generalem habere; eapropter, nisi aliqua specialia hoc requirant, non debet de temporalibus secundum legem communem se intromittere, secundum quam, ut diximus, pretermittuntur res quelibet id est permittuntur quelibet potestates terrene et quilibet civiles iudices peragere suos cursus.

Viso quomodo hoc ratio persuadet, declarare volumus, quomodo naturalia hoc ostendunt. Nam materialis gladius habet suam potestatem a summo pontifice, cum omnis potestas que est in ecclesia militante est a summo pontifice derivata; quia nullus potest habere aliquam potestatem iuste nec esse dominus alicuius rei cum iusticia, ut supra diffusius diximus, nisi per ecclesiam, ut quia est per eam spiritualiter regeneratus et quia sacramentaliter absolutus. Habent ergo seculares principes potestatem ab ecclesia et sub ecclesia, et res naturales et corporales potestatem, quam habent, a Deo habent. Est enim hic quoddam simile de potestate quam habet gladius materialis ab ecclesia, et de potestate quam habent res naturales a Deo; et si non est per omnem modum simile, est tamen suo modo simile, et quantum sufficit ad propositum est simile. Potestatem enim quam habet ignis, quod comburat, a Deo habet; et potestatem quam habet leo, quod sit fortis et fortiter seviat, a Deo habet. Et sicut durum est, quod quis tradatur potestati gladii materialis, quia potest iudicium sanguinis exercere, sic durum est, quod quis tradatur potestati istarum rerum naturalium, ut quod quis tradatur potestati ignis, quod ipsum comburat, vel potestati leonum, quod in eum sevant. Et sicut qui sunt traditi potestati gladii materialis vel quantum ad res temporales vel quantum ad proprium corpus, multociens appellant ad ecclesiam, sic qui sunt traditi potestati rerum naturalium, ut potestati ignis vel potestati leonum vel potestati aliorum naturalium agencium, sive hoc sit quantum ad res quas habent, quia ignis forte comburit eorum domos vel leones dilacerant res eorum, sive hoc sit quantum ad proprium corpus, quia ipsum corpus traditum est igni ad comburendum vel expositum est leonibus ad devorandum.

Multociens ergo qui talibus periculis sunt expositi interpellant ad Deum, sed raro videmus, quod Deus interpellaciones et appellaciones quantum ad hec corporalia damna exaudiat et admittat. Aliquando tamen ex aliqua speciali causa exaudit et admittit, sicut habetur Danielis IIIᵒ, quod Daniel et socii eius ligatis pedibus missi fuerunt in fornacem ignis ardentis, et fornax succensa erat nimis, et Deus fecit in medio fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quicquam molestie intulit.

Traditus ergo erat Daniel crudelissimo iudici, quia igni ardenti; a quo iudice appellavit ad Deum, qui dederat potestatem igni.

Appellavit enim Daniel ad Deum, quia recurrit et reclamavit ad eum. Hoc est enim appellare: a minori iudice ad maiorem recurrere vel reclamare. Admisit enim Deus appellacionem Danielis et eruit eum de potestate crudelis iudicis. Sed hoc est raro, quod talis appellacio admittatur; fuit enim quid speciale in Daniele.

Sic eciam ipse Daniel non solum fuit traditus crudelissimo iudici, quia igni ardenti, ut habetur Danielis IIIᵒ, sed eciam fuit traditus crudelissimis iudicibus, quia leonibus sevientibus, ut habetur Danielis ultimo, a quibus eciam iudicibus et leonibus sevientibus rursus reclamavit ad dominum, et ex hoc appellavit ad ipsum; cuius appellacionem Deus recipiens, conclusit ora leonum, ut nihil mali ei inferrent. Sed, ut diximus, hoc est raro, et fuit quid speciale in Daniele et in aliquibus aliis sanctis. Communit enim et ut plurimum Deus gubernat mundum quantum ad ista naturalia que videmus, non secundum legem specialem, quod non sinat ignem comburere et leones feroces quantumcumque famelicos non sinit eos devorare; sed gubernat mundum secundum legem communem, ut res proprios cursus agere sinat.

Et sicut Deus gubernat mundum quantum ad istas res naturales quas videmus, quia assidue ut plurimum se gerit cum eis secundum communem legem, ut non impediatur eas in accionibus suis, raro autem et ex aliquibus specialibus casibus esse contingit, quod non sinat hec naturalia agere suos cursus: sic et summus pontifex quantum ad hec temporalia, et quantum ad ista materialia, debet se gerere secundum communem legem, ut ea proprios cursus agere sinat et ut materiales gladii sua iudicia exequantur, nisi forte aliqua specialia ibi sint advertenda, propter que de temporalibus se intromittat; et in eisdem temporalibus propter huiusmodi specialia eciam a civilibus iudicibus et a terrenis potestatibus poterit appellari ad papam.

In spiritualibus ergo semper cum recurrimus ad Deum et interpellamus ad ipsum, dum sumus in vita ista, ubi datum est nobis tempus penitencie, semper Deus exaudit interpellacionem nostram et semper admittit appellacionem nostram. Sic summus sacerdos, Dei vicarius, semper circa spiritualia debet habere specialem curam, ut omnes casus in talibus sint ei speciales et ipse sit in talibus ubique ordinarius. Circa temporalia vero, nisi propter aliqua specialia non debet appellacionem admittere nec de eis se intromittere, sed terrenis potestatibus et civilibus iudicibus sunt talia relinquenda.

Ostenso quod ratio persuadet et naturalia manifestant, qualiter papa se debeat circa temporalia gere, volumus ostendere, quod gubernacio divina quantum ad triumphantem et militantem ecclesiam hoc declarat. Dicemus quidem, quod illa ecclesia triumphans tota est spiritualis; immo post resurrectionem, quando erimus cum corporibus triumphantes in celis, omnes erimus spirituales: ipsa enim corpora nostra tunc erunt spiritualia, quia non indigebunt alimento, sicut nec spiritus indigent. Ideo dicitur prima ad Corinthios XVᵒ, quod seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. In illa ergo celesti patria et in illa ecclesia triumphante, que tota est spiritualis, indifferenter et passim appellatur ad Deum et habetur recursus ad ipsum, ut in omnibus fiat voluntas sua.

Sunt enim in angelis discordie, sunt in eis litigia, sunt in eis pugne, sine omni tamen peccato et sine omni culpa. Sunt enim in eis discordie loquendo de discordia large, quando unus vult unum et alius vult aliud. Nam angelus qui loquebatur Danieli, volebat liberacionem Iudeorum, quam nolebat angelus qui erat princeps regni Persarum. Sunt autem litigia inter angelos, quando non eadem volentes quasi litigantes quilibet pro parte sua racionem assignat: ut forte angelus qui volebat liberacionem Danielis, racionem ad hoc assignabat, quia Daniel tam sanctus et tam bonus exaudiendus erat; angelus autem princeps Persarum, qui nolebat liberacionem Danielis et aliorum Iudeorum, forte racionem pro se assignabat, quia quamdiu Iudei erant inter ipsos Persas exemplo ipsorum Iudeorum gens Persarum retrahebatur a multis malis et inducebatur ad multa bona.

Est autem pugna inter angelos, quando non solum unus vult quod non vult alius, quod est quasi quoddam discordare, et non solum quilibet ad suam partem racionem assignat, quod est quasi quoddam litigare; sed eciam unus alii resistit, ut non faciat quod vult, quod est quasi quoddam pugnare. Ideo angelus ille qui volebat liberacionem Iudeorum dixit, quod princeps regni Persarum restitit sibi viginti et uno diebus, ut dicitur Danielis Xᵒ.

In hiis ergo litigiis angelorum et in hiis discordiis Deus facit concordiam, quando docet angelos, quid fieri vult de eo quod litigant. Ideo dicitur Iob XXVᵒ, quod potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis, idest in angelis suis. Qui sublimes et qui angeli sunt quasi innumerabiles; ideo ibidem sequitur: Numquid est numerus militum eius, idest angelorum eius, exponit interlinearis. Cum ergo unus angelus resistit alii, statim ille cui resistitur appellat ad dominum et interpellat ad ipsum, ut fiat inde voluntas sua, et ut ipse sentenciet, quid fiendum.

In ecclesia itaque triumphante, que tota est spiritualis, indifferenter et passim appellatur ad Deum, ut ipse sentenciet, quid fiendum: in quo docemur, quod quantum ad spiritualia indifferenter et passim appellari potest ad summum pontificem, ut ipse sentenciet, quid fiendum sit et qualiter nos gerere debeamus. Sed in ecclesia militante, que non sic tota spiritualis est, quantum ad dampna corporalia, et si appellamus et interpellamus ad Deum, nostre appellaciones non communiter admittuntur. Immo assidue et quasi communit quantum ad hec temporalia et corporalia Deus sic administrat res, ut eas earum cursus agere sinat; et sic dedit potestatem rebus, ut secundum potestates illas suas acciones eas exercere permittat, nisi forte essent aliqua specialia, propter que Deus preter solitum cursum et preter communem legem vellet aliqua operari.

Exinde ergo docemur, qualiter in temporalibus summus pontifex debet se habere. Nam quantumcumque potestas terrena sit per potestatem ecclesiasticam et sub potestate ecclesiastica constituta, ipsa tamen potestas ecclesiastica, nisi sint aliqua specialia propter que hoc agat, de ipsis temporalibus non debet se intromittere, nec debet in eis appellaciones admittere, nisi propter aliqua specialia, ut forte quia illa temporalia specialiter sunt ecclesie, vel propter aliqua alia que infra dicentur; sed debet iudicia in talibus ad seculares dominos et ad civiles iudices remittere, ut ipsi in eis sua iudicia proferant et sentencient, quid agendum.

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Communes quidem sermones circa moralem materiam nos sufficienter non docent, nisi exponantur et declarentur. Dictum est enim, quod in spiritualibus indifferenter et passim appellatur ad papam, et ipse de eis indifferenter et passim se intromittet, prout videt bono publico expedire.

Declarandum est ergo, que sunt illa specialia, propter que in litigiis rerum temporalium a civili iudice appelletur ad papam, et in quibus ipse se de temporalibus intromittat; sed de hiis in sequenti capitulo dicetur. In hoc autem capitulo intendimus declarare, quod, cum ecclesia sit omnium temporalium domina, quomodo veritatem habet et quomodo intelligendum est, quod dicit Innocencius III. extra. Qui filii sint legitimi, capitulo Per venerabilem, quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus. Dicemus ergo, quod, ut in prima parte huius operis dicebamus, temporalia, ut temporalia sunt, ecclesie sunt subiecta; quod non est intelligendum, quod ipsa temporalia per se et primo ecclesie sunt subiecta, sed intelligendum est, quod sunt subiecta ecclesie per se, sed non primo. Dicitur enim esse aliquid per se, quando est hoc per causam existentem in se. Ipsa enim temporalia in se ipsis habent causam, ut subiciantur spiritualibus et ut ordinentur ad illa. Non est ergo per accidens, sed est per se et per causam existentem in se, quod temporalia sunt sub spirituali potencia collocata.

Sed cum hoc sit per se, nunc primo queres, quid est esse primo. Dicemus ergo, quod illud est primo, ut est in alia sciencia declaratum, quod est alteri per ipsum, non ipsi per alterum, ut habere tres competit triangulo primo, quia omnia alia habent tres per ipsum, ipse autem triangulus habet tres per se ipsum, non per aliud. Si ergo temporalia essent subiecta ecclesie primo, omnia alia essent subiecta ecclesie per ipsa temporalia: ergo spiritualia essent subiecta ecclesie per temporalia. Itaque ecclesia primo haberet potestatem in temporalia et per temporalia in spiritualia; quod est falsum et irrationabile. Secundum hoc ergo spiritualia sunt subiecta ecclesie primo, et per spiritualia sunt ei subiecta temporalia. Ipsa itaque temporalia sunt subiecta ecclesie per se, quia in se habent causam, quod subiciantur spiritualibus. Cum ergo dicitur, quod temporalia, ut temporalia sunt, ecclesie sunt subiecta, illud „ut“non dat intelligere, quod hoc sit primo, sed dat intelligere, quod non sit per accidens tantum, sed sit per se.

Sed forte adhuc queres, utrum aliquo modo primo temporalia sub ecclesia collocentur. Respondebimus, quod temporalia possunt comparari ad spiritualia, quibus sunt subiecta et ad que ordinantur; possunt eciam comparari ad ipsam potestatem terrenam. Si comparentur ad spiritualia, dicemus, quod temporalia non sunt subiecta ecclesie primo, quia tunc per temporalia subicerentur ecclesie spiritualia; quod non est verum, immo est econverso. Sed si temporalia comparantur ad potestatem terrenam, distinguemus de hoc quod dicitur „primo“. Nam „primo“uno modo idem est quod immediacius, alio modo idem est quod principalius; ut si faber attingit ferrum per martellum, patet quod primo, idest immediacius, martellus attingit ferrum, sed primo, idest principalius, faber attingit ferrum. Nam quod martellus attingat ferrum, hoc habet a fabro: itaque principalius attingit faber ferrum, quam martellus.

Sic et in proposito: potestas quidem terrena est quasi quoddam organum et quidam martellus potestatis ecclesiasticae, et quod potestas terrena habeat dominium super temporalia, hoc habet a potestate ecclesiastica, sicut martellus, quod attingit ferrum, hoc habet a fabro. Nam nullus est princeps super temporalia, qui vel non habeat ab ecclesia, quod sit princeps, vel non habeat ab ea, quod sit verus et dignus princeps, ut est per habita manifestum.

Ecclesia itaque super temporalia habet quandam auctoritatem superiorem et primariam, ut quidam doctores nostre sciencie notaverunt. Secundum quam auctoritatem primariam et superiorem instituere habet potestatem terrenam, quod presit temporalibus; secundum quam institutionem ipsa potestas terrena immediate se de temporalibus intromittit. Temporalia igitur subsunt potestati terrene primo idest immediatius, et subsunt ecclesie primo idest principaliter. Secundum quam principalitatem potest potestas ecclesiastica animadvertere in potestatem terrenam, ut ex culpa vel saltem ex causa possit eam destituere et aliam instituere et eam transferre, sicut supra de imperio tetigimus.

Propter quod patet, quod ecclesia regulariter et generaliter non intromittet se de temporalibus immediate, tum quia principaliter pertinent ad ecclesiasticam potestatem spiritualia, quam temporalia, et ex hoc, ut liberius vacet spiritualibus, regulariter et generaliter non intromittet se immediate de temporalibus; tum etiam quia potestas terrena immediate se intromittit de temporalibus, ne sit confusio in potestatibus, et ut hee potestates, terrena videlicet et ecclesiastica, non sint confuse, sed sint ad invicem ordinate, regulariter et generaliter de temporalibus ecclesia non se intromittit, sed solum se intromittet immediate et per se ipsam ex aliquo casu contingente vel propter aliquid speciale, non quod hoc sit ex ecclesie impotencia, sed ex eius decencia et excellencia. Nam qui spiritualia iudicat, multo magis potest temporalia et secularia iudicare.

Hoc est ergo, quod ait apostolus prima ad Corinthios VIᵒ: Nescitis, quoniam angelos iudicabimus, quanto magis secularia. Potest ergo ecclesia secularia et temporalia iudicare, sed non decet, quod spirituales iudices qui sunt maioris meriti se immediate de secularibus sive de temporalibus intromittant: sed debent ad hoc instituere potestates terrenas, qui sunt minoris meriti, ut ipsi de temporalibus et secularibus se intromittant; ut homo spiritualis militans Deo non immisceat se negociis secularibus. Unde cum apostolus prius dixisset: quoniam angelos iudicabimus, quanto magis secularia, postea immediate subiungit: Secularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum; quod glossa exponens quantum ad unum modum exponendi ait, quod contemptibiles debent ad hoc constitui; debent enim ad hoc institui aliqui sapientes qui sint minoris meriti; per quos potestates terrenas et seculares principes intelligere possumus. Propter quod glossa ibidem subdit, et sumptum est a Gregorio in Moralibus, quod hii terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapienciam perceperunt, et subdit, quod qui autem spiritualibus donis ditati sunt, terrenis non debent negociis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Sic enim videmus in ipsis angelis, quod superiores semper assistunt Deo et non mittuntur ad nos, inferiores vero ista temporalia et corporalia disponunt et gubernant. Ipsi ergo superiores angeli ad exteriora non mittuntur. Quia ergo temporalia et secularia sunt negocia exteriora, ideo potestates spirituales, tamquam superiores, ad talia negocia mitti non debent, nisi sit aliquid speciale, et nisi casus immineat, quia, ut Beda ait, nonnumquam instante causa quedam de nostri propositi rigore possunt sine culpa intermitteri. Rigor ergo potestatis spiritualis est intendere circa spiritualia; sed si casus immineat, si speciale aliquid hoc requirat, potest iste rigor sine culpa intermitteri, ut spiritualis potestas se de temporalibus intromittat.

Hiis itaque visis volumus solvere ad id quod in principio presentis capituli dicebatur, quod certis causis inspectis temporalem iurisdictionem casualiter exercemus; quia, si spiritualis potestas principaliter debet intendere spiritualibus, et si potestas terrena debet immediate se intromittere de temporalibus, ut supra diximus, duo inconveniencia sequuntur, si potestas ecclesiastica regulariter et generaliter se immediate intromitteret de temporalibus: primo quidem quia non posset ita vacare spiritualibus quibus debet principaliter intendere; secundo vero quia esset confusio: confunderet enim tunc una potestas aliam. Non ergo generaliter, sed circumspectis certis causis et casu imminente intromittet se immediate de temporalibus iudex ecclesiasticus. Hoc est ergo iurisdictionem temporalem casualiter exercere, quando nonnisi casu imminente et speciali aliqua causa hoc requirente ab ecclesiastica potestate temporalis iuridiccio exercetur. Que sunt autem illa specialia propter que hoc fieri habeat, in sequenti capitulo ostendetur.

Ex hiis autem potest clarius apparere solucio eius, quod dixit Alexander tercius extr. De appell. Si duobus, quod appellacionem a civili iudice ad summum pontificem secundum rigorem iuris credimus non tenere. Que verba licet superius multipliciter sint soluta, possumus adhuc prefata verba multipliciter solvere: primo quidem facendo vim in hoc, quod dicitur „credimus“, quia, ut patet, non dicit hoc asserendo, sed pocius, ut verba sonant, dicit hoc dubitando. Secundo posset hoc solvi, quia ipse modus loquendi, ut prima facie apparet, non arguit, quod hoc dicat ut papa et ut volens legem condere, sed pocius, quod hoc dicat ut doctor et ut volens suam credulitatem et suam opinionem recitare. Verba itaque prefata ex suo modo loquendi non arguunt, quod legem statuunt; sed si legem statuunt, hoc non est ex modo loquendi, sed hoc est, quia illa verba sunt in decretalibus et in canonibus ecclesiasticis posita. Tercio quidem modo possent solvi verba prehabita, quod papa predecessor per id quod agit et per legem quam statuit, in nullo potest suo successori preiudicare, quia non est simile de imperatore et papa, quia imperator et quilibet secularis princeps per id quod facit, potest preiudicare suos uccessori; quia, quantumcumque imperator vel quicumque secularis princeps sit supremus in ordine potestatum terrenarum, non est tamen supremus simpliciter, quia habet superiorem summum sacerdotem.

Sicut enim nullum corpus potest esse quid supremum simpliciciter, licet possit esse supremum inter corpora, quia tota corporalis substantia per spiritualem gubernatur et regitur et est sibi supposita, sic nulla terrena potestas potest esse suprema simpliciter, licet possit esse suprema inter potestates terrenas, eo quod totus materialis gladius ordinatur ad spiritualem et omnes potestates terrene spirituali potencie sunt subiecte. Et quia imperator habet summum sacerdotem sibi superiorem, ideo quod facit, poterit per huiusmodi sacerdotem confirmari; quod confirmatum successor eius non poterit amovere: ageret enim potestas ultra suam speciem et ultra suam virtutem, si rem confirmatam a superiori posset propria auctoritate dirimere. Sed quia summus pontifex a nemine iudicatur et neminem habet superiorem in ecclesia militante, quod ipse agit, non poterit confirmari per superiorem. Ideo successor eius poterit illud dirimere et in nullo sibi preiudicabit, quod predecessor ipsius fecit vel statuit.

Quare, si non est de rigore iuris simpliciter, sed est de rigore iuris scripti, quod a civili iudice non appelletur ad papam, ut quia credulitas Alexandri tercii circa huiusmodi appellacionem est in decretalibus posita, et ipse Alexander istud scripsit et factum est inde ius scriptum, nihilominus tamen hoc ius scriptum et hoc dictum Alexandri suis successoribus preiudicare non potuit.

Possunt eciam et quarto modo solvi verba prehabita dicendo, quod iura sunt quedam regule agibilium. Sic autem videmus in regulis materialibus, quod tunc regula est dura et rigida, quando est dura et inflexibilis et quando est uniformis et implicabilis; secundum quem modum ipsa manens in se rigida, se habet regulariter et uniformiter ad omnia, et omnia generaliter et regulariter respicit. Sed ut diximus, non debet esse generaliter et regulariter, quod spiritualis potestas iurisdictionem temporalem exerceat, sed hoc debet esse casualiter, idest propter aliquem casum qui tunc immineat, vel propter aliquid speciale quod ibi adest. Ergo non est de iuris rigore, quod a civili iudice appelletur ad papam et quod ipse iurisdictionem temporalem exerceat, quia hoc non est secundum regulam rigidam, que generaliter omnia respicit inflexibiliter et uniformiter; sed hoc est secundum regulam casualem et flexibilem, que aliquo casu contingente et speciali aliquo imminente precipit sic agendum esse. Nam secundum regulam illam communem et generalem, sicut Deus sic administrat istas res corporales, ut eas proprios motus agere sinat, sic Dei vicarius sic debet administrare potestates terrenas et temporales, ut eas permittat propria officia exercere. Causa tamen rationabili imminente et speciali aliquo existente, potest spiritualis potestas preter istam communem legem agere et iurisdictionem in temporalibus exercere.

Sunt enim actus humani, sicut habetur in morali scientia, sicut lapides Lesbie. Apud Lesbiam quidem erant lapides indolabiles, qui non poterant dolari secundum aliquam unam uniformem regulam; propter quod illi artifices non hedificabant cum linea sive cum regula ferrea, sed cum regula plumbea quam plicabant secundum exigenciam lapidis; per quam regulam sic plicatam advertebant, quis lapis cui lapidi conveniret, et hoc modo procedebant in hedificio et hedificabant. Sic actus humani sunt quasi lapides indolabiles, et non possunt dolari secundum unam aliquam inflexibilem regulam. Ideo in humanis actibus quod non est ius secundum regulam rigidam uniformem et generalem, est ius secundum regulam specialem, plicabilem et reflexam. Que omnia scientibus naturalia optime placere debent; nam quilibet homo est microcosmus, idest minor mundus: nam ea que sunt in universali mundo relucent in homine quasi in quodam minori mundo, et illa que videmus in gubernacione omnium hominum, in uno et eodem homine conspicere possumus.

Sicut ergo in gubernacione tocius humani generis sunt due potestates, per quas regitur vel regi debet totum humanum genus, una corporalis et materialis, ut potestas terrena, alia spiritualis et sacerdotalis, ut potestas ecclesiastica, sic in quolibet homine est duplex genus potencie per quod dirigitur in suis actibus: unum quidem genus est quasi corporale et materiale, ut sensus; aliud quidem genus est quasi spirituale et abstractum, ut intellectus. Sensus quidem tamquam potencia corporalis et materialis directe tendit in hec corporalia, intellectus vero nonnisi per reflexionem in hec particularia et carnalia et sensibilia tendit. Ideo de potencia intellectiva dicitur in tercio De Anima, quod cum sit reflexa, carnis esse cognoscit. Potestati itaque terrene commissa sunt ista materialia et temporalia quantum ad particularem execucionem et immediatam operacionem directe; sed potestati spirituali quantum ad principale dominium, quantum ad superiorem et primariam potestatem, omnia temporalia et universus orbis de iure, etsi non de facto, quia non omnes obediunt evangelio, est sibi commissus. Sed quantum ad particularem execucionem et quantum ad immediatam operacionem, generaliter et regulariter non decet summo pontifici, quod se de temporalibus intromittat, cum ipse specialiter circa spiritualia debeat esse intentus; tamen, ut diximus, casualiter, idest in casu et propter aliquod speciale, debet iurisdictionem in temporalibus exercere.

Imaginabimur quidem, quod spiritualis potencia est quasi quedam virga tendens sursum sive tendens in celestia et in spiritualia. Si ergo debeat huiusmodi virga ad temporalia et ad res terrenas applicari, oportet quod hoc sit per quandam plicacionem et per quandam reflexionem. Sicut dicebamus de intellectu, qui est quedam potencia spiritualis et directe tendit in universalia; si autem tendat in particularia, hoc erit per reflexionem.

Potencia itaque corporalis, cuiusmodi est potencia sensitiva, directe tendit in particularia; potencia autem intellectiva, que est spiritualis, non tendit in particularia directe, sed per reflexionem: non quod ex hoc aliqua potencia sit in sensu que non sit in intellectu, et quod aliquid possit cognoscere sensus, quod non possit intellectus; sed aliqua potencia est in sensu ut non in intellectu. Sic et in proposito: ad potestatem terrenam spectat regulariter tendere in res temporales et terrenas, ad potestatem autem spiritualem hoc spectabit in casu et propter aliquid speciale, racione cuius regula potest reflecti et plicari. Non quod ex hoc aliqua potencia sit in potestate terrena que non sit in potestate spirituali; sed aliqua potencia est in huiusmodi potestate terrena, ut non est in spirituali. Qui autem sunt illi casus et que sunt illa specialia, propter que spiritualis potestas se de temporalibus intromittit, in sequenti capitulo intendimus declarare.

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Per habita quidem potest patere, quod principatus non est aliud, nisi quedam potencia regendi et gubernandi gubernabilia que sunt illi principatui supposita, sicut scientia non est aliud, quam quedam potencia considerandi et speculandi speculabilia sive scibilia que sunt illi sciencie subiecta. Sic est autem in scienciis, quod cum aliqua scientia est per se et primo de re aliqua, si autem illa scientia considerat de rebus aliis, hoc erit, prout ille res alie denominationem suscipiunt illius rei, de qua primo considerat huiusmodi scientia. Ut si theologia primo et principaliter est de Deo, si considerat de rebus aliis, hoc erit, prout ille res alie suscipiunt denominationem a Deo, et prout ille res alie dicuntur esse divine; ut si considerat de creaturis, hoc erit, prout ipse creature sunt quid divinum, quia sunt quid divinum per participationem; si autem considerat de sacramentis, hoc erit, prout sacramenta sunt quid divinum, ut quia significant aliquid divinum. Nihil enim considerabit theologia, nisi de ipso Deo et de hiis que sunt quid divinum.

Sic et si principatus sacerdotalis per se et primo tendit in spiritualia; si autem iurisdictionem exerceat in temporalibus, hoc erit, prout temporalia induunt quendam modum spiritualem, ut ipsa temporalia spiritualia dici possunt. Nam quamvis corpus non possit fieri spiritus, res tamen corporalis potest dici spiritualis, et ipsum corpus potest dici esse quid spirituale. Secundum quem modum loquitur apostolus prima ad Corinthios XVᵒ, dicens quod seminatur corpus animale, surget corpus spirituale; ubi glossa ait, quod non dicit, quod surgat spiritus, quasi corpus convertatur in spiritum, sed quod surget corpus spirituale, quia tunc plene corpus subdetur spiritui et participabit condiciones spirituales, et erit corpus tunc simile spiritui quantum ad condiciones aliquas, quia non indigebit alimentis, sicut nec indiget spiritus, et erit tunc corpus immortale et incorruptibile: non enim corrumpetur nec morietur.

Si ergo ipsum corpus potest dici quid spirituale propter condiciones aliquas spirituales quas participare potest, ipsa temporalia poterunt dici spiritualia propter condiciones aliquas spirituales. Non enim semper denominatur res ab eo quod in ea est, quia potest denominari ab eo a quo est, vel ab eo ad quod est. Quia dicitur opus aliquod esse humanum, non quia aliquid de humanitate sit in opere; propter quod opus illud non denominatur ab eo quod in eo est, sed ab eo a quo est, ut quia est ab homine, ideo dicitur humanum. Sic eciam res que ordinantur ad bonum hominis vel ordinantur ad hominem tamquam ad suum finem, possunt dici res humane, quamvis nihil de humanitate sit in eis, quia dignum est omnia denominari a fine, ut dicitur in secundo De Anima.

Cum ergo queritur que sunt illa specialia, et qui sunt illi casus in quibus spiritualis potestas se de temporalibus intromittit, dicemus, quod omnibus illis modis quibus temporalia possunt dici spiritualia, spiritualis potestas iurisdictionem suam in temporalibus exercebit.

Advertendum ergo, quod ipsa temporalia tripliciter possunt considerari: primo quantum ad ipsas res; secundo quantum ad potestatem temporalem sub qua sunt; tercio quantum ad potestatem summi pontificis. Omnibus autem istis modis temporalia possunt dici spiritualia; ideo per comparacionem ad omnia ista ipsa temporalia sub iurisdictione potestatis spiritualis poterunt collocari. Ex ipsis itaque rebus temporalibus et ex potestate terrena et ex spirituali potestate possunt sumi speciales condiciones et speciales casus, propter quos iuridicció rerum temporalium ad spiritualem potestatem devolvitur. In hoc tamen capitulo dicemus de condicionibus sumptis ex parte ipsarum rerum.

Sciendum ergo, quod iuridicció potestatis spiritualis se extendet ad temporalia ratione ipsarum rerum in omnibus illis casibus in quibus res temporales possunt vocari spirituales, quod, quantum ad presens spectat, tripliciter esse contingit: primo si sunt a summo spiritu imperate, secundo si sunt spiritualibus annexe, tercio si sunt spiritualia annexa sibi. Nam sive res spiritualis annectatur rei temporali sive econverso, semper res temporalis poterit vocari spiritualis. Sunt enim spiritualia potenciora quam temporalia, et ideo spiritualia tamquam potenciora denominant temporalia, ut sive annectantur temporalibus sive econverso. Ipsa temporalia a spiritualibus denominacionem suscipient, non autem econverso, et exinde est, quod gladius spiritualis potest se extendere ad temporalia, non autem materialis ad spiritualia. Sic enim videmus in nobis ipsis, quod corpus denominatur ab anima et a spiritu, non autem econverso. Non enim dicitur spiritus esse corporalis vel anima esse corporalis, sed dicitur corpus esse animale et esse spirituale.

Ipse igitur res temporales possunt dici spirituales, si sunt a summo spiritu imperate; secundum quem modum decime inter spiritualia computantur, quia non ab homine, sed a Deo, qui est summus spiritus, sunt institute. Possunt ergo decime dici esse debita ecclesiis, esse sanctuaria ecclesiarum, et possunt dici esse res spirituales, ad que omnia iura adaptari possunt, ut patet extr. De decimis; immo inhibetur laicis, quod iure hereditario non debeant possidere decimas, quia sunt Dei sanctuaria, inhibetur eciam laicis, quod non disponant de decimis. Erit ergo iste unus casus sumptus ex ipsis rebus, quod ecclesia se intromittet de temporalibus, si ipse res temporales fiant spirituales et pertineant ad decimas.

Alius autem casus sumptus ex parte ipsarum rerum est, si ipse res temporales sint spirituales, quia sunt annexe spiritualibus, ut matrimonio sunt annexe dotes, et legitimacioni filiorum est annexa successio hereditatis, quia ut ait apostolus ad Romanos VIIIᵒ: Si filii, et heredes. Intromittet se ergo ecclesia de rebus temporalibus, si sunt annexe spiritualibus, ut intromittet se de dotibus, quia sunt annexe matrimonio, ut habetur extr. De dotibus, capitulo de prudencia; sic intromittet se de possessionibus et de hereditatibus que sunt annexe natis de legitimo thoro. Sed dices huic dicto esse iura contraria, quia decretali extra. Qui filii sint legitimi, capitulo Lator, questionem de hereditate remittit ad dominum secularem, et eodem titulo, capitulo Causam questionem de possessionibus dicit pertinere ad regem, non ad ecclesiam; sed dicitur ibidem ad ecclesiam pertinere cognoscere questionem de re principali, videlicet de legitimacione.

Sciendum ergo, quod qui dicit unum, quodammodo multa dicit, ut dicitur in libro De Physico Audit, quia dicit omnia illa que secuntur ad illud; ut qui dicit Socratem esse hominem, dicit ipsum esse sensibilem, esse animal et esse substanciam, quia omnia ista secuntur ad esse hominem. Sic qui unum facit, quodammodo multa facit, et qui unum iudicat, quodammodo multa iudicat, quia iudicat omnia illa que secuntur ad illud. Si ergo ad esse legitimum filium sequitur esse heredem, qui iudicat de legitimitate, oportet quod iudicet de hereditate. Unde si nulla iura hoc dicerent vel quicquid iura dicant, hoc naturalis ratio, que iura superat, iudicaret, videlicet quod qui iudicat de principali, oportet quod iudicet de annexo.

Ad iura tamen in contrarium dici potest, quod soluto hoc principali, an ille qui de hereditate litigabat esset legitimus, adhuc poterat esse questio, an illa hereditas vel ille possessiones essent sue, quia forte pater eum emancipaverat vel ipse ipsas possessiones vendiderat vel donaverat vel multis aliis modis poterat hoc contingere, ratione cuius poterat huiusmodi questio pertinere ad dominum secularem. Sed si nullum esset aliud dubium, an hereditas vel possessio sit huiusmodi, nisi quia dubitatur, an sit legitimus, tunc ad illum iudicem ad quem spectaret iudicare de legitimitate, spectaret iudicare de hereditate.

Vel dicere possumus, quod cum loquimur de posse ecclesie, loquimur de posse cum decencia, quia si loqueremur de posse simpliciter, est in ea plenitudo potestatis; sed multa potest ecclesia eciam cum decencia que liceret ei facere, que tamen non facit, quia non expediunt: unde multa indulget que posset facere. Potest ergo ecclesia multas questions remittere ad iudices civiles et dicere, quod ille questions non pertinent ad eam, quia non vult ad questions illas suam potenciam extendere. Secundum quem modum loquebatur dominus Luce XIIᵒ, cum quidam de turba diceret Christo: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem supra vos? Constat autem, quod iste constitutus erat iudex vivorum et mortuorum, quia pater omne iudicium dedit filio. Dicebat tamen se non esse constitutum iudicem ad dividendum hereditatem, quia nolebat ad hoc faciendum suas interponere partes.

Tercio res temporalis dicitur esse spiritualis non solum, si sit annexa spiritualibus, sed si spiritualia sunt annexa sibi. Et quia omnia crimina et omnia peccata mortalia possunt dici quid spirituale, quia nostrum spiritum et nostram animam occidunt, consequens est, quod spiritualis potestas se poterit intromittere de questionibus quorumcumque temporalium, si questions ille deferantur cum denunciacione criminis, quia ad spiritualem potestatem spectat iudicare de quocumque peccato mortali et de hoc corripere quemlibet christianum. Aliter enim non dixisset Deus in evangelio Matthei XVIIIᵒ: Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum;... si autem non te audierit, adhibe tecum unum vel duos;... quod si non audierit eos, dic ecclesie; quod non dixisset, si ad ecclesiam non spectaret de quolibet peccato mortali corripere quemlibet christianum. Patet ergo, quod ista condicio, per quam potest ecclesia se intromittere de rebus temporalibus et per quam super temporalibus potest ad ecclesiam appellari, est ita lata et ampla, ut omnes questiones quorumcunque temporalium comprehendat, quia semper potest denunciari questio cum crimine. Iudex autem et in notoriis suam dat sentenciam et dubia inquirat, ut possit ibidem suam sentenciam dare, iuxta illud Iob XXIXᵒ: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Si ergo de peccato vel non peccato debet cognoscere iudex ecclesiasticus, sive sit notorium sive dubium, que pars litigantium habeat iniustam causam et peccet, propter hoc non subterfugiet iudicium ecclesiastici iudicis.

Concludamus ergo et dicamus, quod temporalia, ut temporalia, sunt subdita corporibus et sunt subdita animabus. Sunt subdita corporibus nostris, quia corpora nostra sine hiis non possent subsistere. Ideo in adminiculum et in sustentacionem corporum nostrorum ista corporalia sunt creata, ut ex hoc dicatur homo quodammodo finis omnium, quia secundum hoc corporalia quodammodo creata sunt propter ipsum. Animabus autem nostris sunt subdita ista temporalia dupliciter; nam anime nostre sunt spiritus, et sunt spiritus qui presunt corporibus nostris, utroque autem modo temporalia sunt subiecta eis. Nam si anime nostre considerantur, ut sunt spiritus, subiecta sunt eis ista temporalia, quia tota corporalis creatura est subiecta spirituali substancie. Si vero considerantur anime nostre, ut sunt coniuncte corporibus nostris et ut sunt presidentes eis, tunc ista corporalia que sunt subdita corporibus nostris necesse est, quod sint subdita istis animabus, quia quod est subditum inferiori, oportet quod et superiori subdatur. Hic autem secundus modus subieccionis est magis proprius negotio nostro, quia non est nostrum propositum nos intromittere de animabus separatis et ut sunt secundum se spiritus, sed de animabus coniunctis et ut presunt corporibus. Anime itaque nostre presunt corporibus nostris et mediantibus eis presunt corporibus aliis.

Secundum hunc ergo modum spiritualis potestas habebit super omnibus temporalibus iurisdiccione[m] superiorem et primariam. Potestas quidem terrena et materialis gladius super corporalia habebit iurisdiccione[m].

Verum, quia temporalia non solum sunt in sustentamentum corporis, sed male utentibus eis sunt in malum et dampnacionem animarum, ideo consequens est, quod ecclesia habet super temporalibus duplicem iurisdictionem: unam superiorem et primariam, prout hec temporalia ordinantur ad corpora nostra, mediantibus quibus ordinantur ad animas; aliam quidem iurisdictionem habet ecclesia super temporalia immediatam et executoriam, prout ipsa temporalia male utentibus sunt in malum et in dampnationem animarum. Ideo nisi immineat specialis casus, si agatur de temporalibus ut temporalia sunt et ut sunt in sustentamentum corporum nostrorum, spectabit ad iudicem civilem et ad potestatem terrenam de ipsis temporalibus iudicare secundum immediatam execucionem, et ad eam spectabit cognoscere, que corpora quibus temporalibus debeant sustentari. Iudicabit enim, quod filii huiusmodi debent habere hanc hereditatem et sustentari secundum corpora ex ista hereditate; filii autem illius debent habere hereditatem illam et sustentari secundum corpora ex illa hereditate.

Sed si agatur de temporalibus, ut sunt in malum et in dampnationem animarum nostrarum, consequens erit, quod ecclesia habebit super temporalibus iurisdictionem non solum superiorem et primariam, sed eciam immediatam et executoriam. Et inde est, quod immediate se poterit intromittere ecclesia de questione rerum temporalium, si deferatur questio ad iudicem ecclesiasticum cum denunciazione criminis, quia sic defertur questio, ut est in malum et in dampnationem anime; secundum quem modum immediata iurisdiccio ad ecclesiam spectat.

Apparet itaque, quomodo est de rigore iuris et non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam. Nam si agatur questio de temporalibus que non sunt immediate sub ecclesia, sed sub domino seculari, et agatur de talibus temporalibus non quocumque modo, sed ut sunt in sustentamentum corporum nostrorum, modo quo superius exposuimus, poterit dici non esse de rigore iuris, quod talis appellacio fiat. Sed si considerantur temporalia, ut sunt in malum et in dampnationem animarum, vel quod idem est, si deferatur questio cum denunciazione criminis, quia temporalia hoc modo immediate respiciunt ipsam animam, erit de rigore iuris, quod eciam in temporalibus a civili iudice appelletur ad papam. Nam quantumcumque temporalia illa non sint immediate sub ecclesia, ratione tamen annexi, ut ratione criminis, quod est malum et dampnacio anime, spectabit ad potestatem sacerdotalem super temporalibus illis immediatam iurisdictionem habere. Immediata itaque iurisdiccio super temporalibus, quantumcumque temporalia illa non sunt subiecta ecclesie, poterit ad ecclesiam pertinere propter malum quod possunt inferre animabus.

Iudex ergo civilis habet huiusmodi iurisdictionem propter malum quod possunt temporalia inferre corporibus, ecclesia vero propter malum quod possunt inferre animabus. Sed cum malum anime sit periculosius quam corporis, et cum anima sit superior corpore, immediata iurisdicció quam habet ecclesia super temporalia, est superior et excellencior, quam sit iurisdicció civilis iudicis vel cuiuscumque domini secularis. Et quia, ut diximus, denunciación criminis cuilibet questioní quorumcumque temporalium potest esse annexa, ideo ecclesia super omnibus temporalibus immediatam iurisdiccionem habere potest.

Ex hiis autem patere potest, quando iurisdicció temporalium superior et primaria semper competit ecclesie generaliter et regulariter, ut si modo inciperet ecclesia et illi, qui inciperent credere, renunciarent omnibus que haberent et darent pauperibus et nihil haberent de temporalibus secundum immediatam possessionem, nihilominus tamen ecclesia et illi qui inter credentes essent, in hiis que sunt ad Deum haberent iurisdiccionem superiorem et primariam super omnibus temporalibus. Quia nulli possent salvi fieri et nulli possent temporalia illa iuste possidere nec possent esse digni possessores, nisi recognoscerent ecclesiam matrem et dominam, et nisi recognoscerent ab ea omnia bona sua, per quam et sub qua omnium bonorum suorum fierent iusti, digni et legitimi possessores.

Sed iurisdicció temporalium immediata et executoria competit ecclesie non simpliciter, sed propter denunciacionem criminis vel propter aliquod aliud speciale. Nam in omnibus accionibus, tam naturalibus, quam moralibus et iudicialibus sive quibuscumque aliis, est considerare ipsa acta et racionem agendi, ut in accione ipsius visus est considerare visibilia et racionem videndi, et in calefaccione est considerare calefactibilia et racionem calefaciendi, et in iudiciis est considerare iudicabilia et racionem iudicandi. Si ergo consideramus ipsa iudicabilia vel ipsa temporalia, de quibus coram aliquo iudice agitur questio, sic iurisdicció ecclesie immediata et executoria quantum ad denunciacionem criminis est generalis, quia potest se ad omnia temporalia extendere. Sed si consideramus ipsam racionem iudicandi quantum ad prefatam condicionem, iurisdicció ecclesie erit casualiter et propter aliquid speciale, quia erit in hoc casu, cum defertur questio cum denunciacione criminis, et erit propter hoc speciale, videlicet propter denunciacionem criminis. Ipsa ergo denunciación criminis erit quedam specialis racio, quod ecclesia de temporalibus iudicet et habeat in temporalibus immediatam et executoriam iurisdiccionem.

In nullo itaque nobis contradicimus dicentes, quod ecclesia in omnibus temporalibus habet dominium superius et primarium, non immediatum vel executorium, et dicentes, quod dominium habet immediatum et executorium, non generaliter, sed inspectis certis causis et casualiter, et dicentes, quod habet dominium executorium et immediatum generaliter. Nam si considerantur temporalia solum, ut ordinantur ad corporalia, quia sunt in sustentamentum vel in adminiculum corporum, sic, nisi sit aliquid aliud speciale, habet ecclesia de eis dominium superius et primarium. Sed si considerantur temporalia, prout ordinantur ad animam, quia possunt esse in malum et in crimen anime, sic habet de temporalibus iudicium immediatum generaliter et casualiter; generaliter quidem quantum ad ipsas res temporales, quia omnes possunt esse in malum et in crimen anime; casuale vero dominium et inspectis certis causis habet, si considerantur non ipsa temporalia, quibus dominatur, sed modus secundum quem dominatur, quia non dominatur eis immediate et secundum omnem modum et in omni casu, sed habet hoc certis causis inspectis. Et potissime in hoc casu, quando fit questio de temporalibus cum denunciazione criminis, ideo ecclesia exinde debet temporalem iurisdictionem casualiter exercere, ut habetur extra. Qui filii sint legitimi, capitulo Per venerabilem.

Patet ergo, qui sunt illi casus propter quos habet ecclesia iurisdictionem super temporalibus non solum superiorem et primariam, sed immediatam et executoriam, quia hoc est, cum temporalia sunt spiritualia, cum annectuntur spiritualibus et cum eis spiritualia sunt annexa. Utrum autem sint alii casus, in sequentibus apparebit.

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Utilitas quidem huius capituli ex illa decretali oritur que habetur extra. De iudiciis, capitulo Novit. Nam cum inter reges de temporalibus questio oriretur, et alter cum denunciazione criminis ad ecclesiam appellasset, voluit summus pontifex se intromittere de huiusmodi questione, pro racione assignans, quia de quolibet peccato mortali poterat corripere quemlibet christianum; et precipue hoc poterat, cum illud peccatum esset contra pacem, que est vinculum caritatis; et postremo dicit se hoc posse, cum pacis federa sunt iuramento firmata. Primo ergo agemus de pace, propter quam precipue debet se intromittere ecclesia, postea agemus de iuramento, quod ne frangatur, debet ecclesia suam potenciam exponere.

Advertendum ergo, quod gubernacio hominum sub aliquo principante tunc est naturalis et laudabilis, quando imitatur gubernacionem tocius mundi sive gubernacionem rerum naturalium sub uno principante, videlicet sub uno Deo. Unde et in alia sciencia probatur, quod est unus principatus et unus princeps, idest unus mundus, cui principatur unus Deus. Sic autem videmus in accione rerum naturalium et potissime in tractu, prout una res naturalis trahitur ab alia et naturaliter subicitur iurisdictioni alterius rei que trahit ipsam, quod sapientes philosophi distinxerunt triplicem tractum: a calido, a tota specie et a vacuo.

A calido quidem est tractus, cum aliquid calefacit alia et ea superius trahit, sicut sol calefaciens vapores dat eis quendam calorem incorporatum, per quem superius trahuntur sive superius tendunt. Videmus eciam aliquos lapides, qui si ducantur per pannum et calefiant, aliquam modicam paleam ad se trahunt.

A tota quidem specie fit tractus, quando non fit ad unam differenciam posicionis tantum, sicut vapores calefacti solum sursum tendunt, sed fit ad omnem differenciam posicionis, et fit a virtute aliqua quam nominare nescimus. Sed quia virtus illa sequitur naturam illius speciei, ideo dicimus hoc esse a tota specie, quia est a virtute aliqua sequente totam speciem, sicut adamas attrahit ferrum, quia in quacumque differencia posicionis sit adamas, ad ipsum trahitur ferrum; et quia nescimus illam virtutem nominare, ideo dicimus hoc esse a tota specie.

Tercio modo fit tractus a vacuo, idest ut non sit vacuum, et iste dicitur esse tractus permaximus; secundum quem modum ventosa trahit carnem. Est enim ille tractus plus a vacuo quam a calido. Nam cum ponitur stupa accensa in ventosa, ita rarefit aer intra ventosam propter calorem stupe accense, tunc modicus aer replet ventosam. Cum ergo ventosa habens aerem sic rarefactum ponitur super carnem, quia tunc stupa accensa extinguitur et aer qui est in ea incipit infrigidari, inspissari et occupare minorem locum, ideo ne remaneat vacuum in ventosa, trahitur caro ad replendum aliquam vacuitatem ventose. Sic eciam si cornu habens foramen superius ponatur super carnem et per foramen superius trahatur aer qui est in cornu, ne sit vacuum intra cornu, trahetur caro. Iste itaque tractus dicitur esse a vacuo, quia est, ut non sit vacuum; sed si queratur, a qua virtute positiva sit iste tractus, dicemus, quod est a virtute celi, quia si esset vacuum, influencia celi non posset per vacuum transire, privaretur ergo celum suo effectu, quia non posset in omnia influere. Ad celum ergo spectat omnia ad invicem continuare, ut possit in omnia influere.

Tractus ergo a calido potest competere elementis, cum caliditas sit qualitas elementalis; tractus a tota specie potest competere elementatis, cum ipsa elementata possit sequi aliqua virtus que sequitur totam speciem illorum elementorum; sed tractus a vacuo sive tractus, ut non sit vacuum, vel, quod est idem, tractus, ut omnia continuantur et ad invicem coniunguntur, specialissime competit celo, cuius, ut diximus, est omnia coniungere, ut possit in omnia influere. Sic ergo res trahere, ut coniungantur et uniantur, potissime spectat ad virtutem generalem, ne per vacuum discontinuans impediatur influencia eius.

Sicut ergo in naturalibus res trahere, ne discontinuentur, spectat ad virtutem celestem et generalem, sic in gubernacione hominum trahere partes et litigia parcium, ne fiant guerre et ne tollatur pax, que est vinculum caritatis que unit fideles, ut princeps ecclesiasticus possit eos plene gubernare et regere, precipue spectabit ad potestatem celestem et ecclesiasticam, que est catholica et universalis.

Dicemus enim, quod vacuum corporale est quedam discontinuacio corporum, ut ex hoc ipsum celum non possit suam continuare influenciam nec possit in omnia corpora influere. Sic et in proposito guerra est quasi quoddam vacuum spirituale, quia est quedam discontinuacio animarum. Vult itaque ecclesia et potissime ad ipsam pertinet ab omnibus fidelibus, quantum possibile est, removere hoc spirituale vacuum et huiusmodi guerram tollere et inter omnes fideles pacem facere, ut suam gubernacionem et suum regimen possit in omnibus fidelibus exercere.

Bene ergo dictum est, quod dicitur in illa decretali Novit, quia, et si summus pontifex de quolibet peccato mortali potest corripere quemlibet christianum, propter quod si deferebatur quecumque questio de quibuscumque temporalibus cum denunciacione criminis, racione peccati criminalis poterit ecclesia de illa questione se intromittere, precipue tamen hoc debet facere, cum illud criminale peccatum militat contra pacem et potest populorum guerram suscitare. Quod patet ex exemplo inducto in naturalibus; quia, licet celum cooperetur ad produccionem cuiuslibet effectus, specialiter tamen attribuitur virtuti celesti agere, ne concordia et unitas et coniunccio istorum inferiorum impediatur. Sic et si potestas ecclesiastica per denunciacionem cuiuslibet peccati criminalis posset, idest deceret eam de quacumque questione temporalium se intromittere, precipue tamen decet ecclesiam hoc facere, cum crimen est contra pacem, per quam fideles ad invicem concordant, uniuntur et coniunguntur.

Viso quomodo ecclesia debet se precipue de temporalibus intromittere, ut inter suos filios valeat pacis federa reformare, videre restat, quando postremo debet hoc facere, quando talia federa sunt iuramento firmata. Dicemus enim, quod fraccio iuramenti dicitur esse crimen ecclesiasticum, quia ad iudicem ecclesiasticum spectat iudicare de periurio sive de fraccione iuramenti. Quod ergo summus pontifex volebat se intromittere de litigio quod erat inter regem Francie et regem Anglie occasione cuiusdam feudi, non agebat hoc ratione ipsius feudi secundum se, sed propter triplicem aliam causam: ut prima causa esset, quia illa questio denunciata erat cum peccato criminali; secunda causa esset, quia denunciata erat cum tali peccato criminali, quod erat contra pacem, de qua, ut patuit, precipue ecclesia debet se intromittere; et tertia et postrema causa esset, quia pax illa erat iuramento firmata, et quia fraccio iuramenti est crimen ecclesiasticum, ideo ex hac tertia condicione specialiter pertinebat ad ecclesiam, ut se intromitteret de questione prefata.

Per quod intelligere debemus quod de omni crimine et potissime de omni crimine ecclesiastico idest de omni crimine cuius examinacio spectat ad iudicem spiritualem, quia crimen illud specialiter ledit spiritum sive animam: et ideo usura potest dici crimen ecclesiasticum, quia potest fieri sine lesione rerum temporalium, quia potest quis lucrari plus cum pecunia, quantum accipit ad usuram, quam sit illud, quod dat pro usura. Non ergo semper ledit usura ea que sunt corporum, sed semper ledit spiritum sive animam. Sic et periurium, heresis et talia possunt dici crimina ecclesiastica; vel dicuntur crimina ecclesiastica que specialiter sunt contra ecclesiam et contra res sacras, ut sacrilegium. Quocumque autem modo accipiatur crimen ecclesiasticum, patet, quod si de omni crimine se potest vel se debet intromittere ecclesia, precipue tamen hoc debet facere, quando crimen illud est contra pacem; et postremo, id est secundum postremam et ultimatam virtutem, hoc debet facere, quando crimen illud est ecclesiasticum, et potissime quando est tale ecclesiasticum, quod est immediate contra Deum, sicut heresis, periurium et cetera talia.

Dicemus ergo, quod iudex civilis et dominus secularis secundum se non debet suam manum extendere ad aliquid spirituale; ideo sive res temporales fiant spirituales, ut patet in decimis, sive spiritualia annectantur eis, quod fit, quando defertur questio cum denunciacione criminis, sive sit peccatum criminale quodcumque, et precipue si sit contra pacem, et specialiter si sit crimen ecclesiasticum, quia omnia ista sunt quidam morbi spirituales, iudex civilis, qui non debet ad spiritualia suam manum extendere, non habebit de talibus iudicare. Immo ipse quidem res temporales pertinent ad spiritualem iudicem non solum, si fiant spirituales et si spiritualia annectantur eis, sed eciam si ipse sint annexae spiritualibus, ut ponebatur exemplum de dotibus que sunt annexae matrimonio et de hereditatibus que sunt annexae legitimacioni filiorum; ut si nulla esset questio super hereditate, nisi propter defectum legitimacionis, quantum nobis ratio dicat, ad iudicem ecclesiasticum, cuius est iudicare de matrimonio, spectaret iudicare, an homo ille cui imponitur huiusmodi defectus, esset legitimus et per consequens, an eius esset hereditas.

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Enarravimus in precedenti capitulo casus sumptos ex parte ipsarum rerum temporalium, quando huiusmodi res possunt inducere quendam spiritualem modum ratione cuius earum iurisdiccio pertinet ad spiritualem iudicem. In presenti autem capitulo et eciam in sequenti enumerare volumus speciales casus sumptos tam ex parte potestatis terrene, quam eciam ecclesiastice, propter quos summum pontificem deceat iurisdictionem in temporalibus exercere.

Dicebatur enim supra, quod in litigio sive in iurisdiccione rerum temporalium erant tria considerare: primo quidem ipsas res temporales; secundo ipsum iudicem civilem et ipsum materiale gladium; tercio ipsam potestatem ecclesiasticam, ad quam in certis casibus et certis causis inspectis exercere spectat temporalem iurisdictionem. Dicimus autem in certis casibus, quia ipsa temporalia secundum se et immediate ordinantur ad corpus, quia sunt facta in sustentamentum corporis, et ipsa temporalia secundum se sunt res corporales, ex mandato tamen domini, ut patet in decimis, vel ex pia largicione fidelium, ut patet in hiis que sunt donata ecclesiis, vel insipientia hominum, ut patet in delinquentibus circa temporalia et circa res creatas, iuxta illud Sapiencie XIVᵒ: Creature Dei in odium facte sunt et in tentaciones animis hominum et in muscipulas pedibus insipientium. Ipse quidem creature bone sunt, quia vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona; sed propter insipientiam nostram facte sunt in odium, idest in malum nostrum, et facte sunt in tentacionem animarum nostrarum, et hoc modo sunt quedam muscipule sive quedam decipule, non quibuscumque, sed pedibus insipiencium.

In hiis ergo casibus ipsa temporalia possunt dici spiritualia, vel quia sunt a summo spiritu imperata, vel quia sunt ecclesiis tamquam rebus spiritualibus exhibita vel donata, vel quia ex insipiencia nostra sunt in malum nostrorum spirituum sive nostrarum animarum condita; propter que iurisdiccio de eis eciam immediata et executoria ad spiritualem iudicem pertinebit.

Fecimus autem mencionem de iurisdiccione immediata et executoria, quia iurisdiccionem superiorem et primariam semper et directe super temporalibus habet ecclesia; quia si temporalia sunt subiecta gladio materiali secundum iurisdiccionem immediatam et executoriam, cum ipse gladius materialis sit sub spirituali, oportet, quod et temporalia, que sunt et ut sunt sub materiali gladio secundum iurisdiccionem immediatam et executoriam, sint sub spirituali gladio secundum iurisdiccionem superiorem et primariam; ut si ipse gladius materialis delinquat circa temporalia et eciam gubernacula sibi commissa, ex culpa materialis gladii vel eciam ex causa poterit spiritualis gladius animadvertere in ipsum.

A iurisdiccione ergo super temporalibus superiori et primaria numquam potest cadere ecclesia; sed iurisdiccionem immediatam et executoriam super huiusmodi temporalibus habet certis causis inspectis. Nec tamen propter hoc huiusmodi iurisdiccionem immediatam et executoriam super temporalibus minus habet ecclesia, quam seculares principes, immo magis et principalius. Nam si non esset aliud, nisi solum id quod nunc diximus, videlicet quod temporalia possunt dici spiritualia, prout ex insipiencia nostra spiritualiter delinquimus circa ea, ratione cuius spiritualis delicti iudex spiritualis et ecclesiasticus iurisdiccionem eciam immediatam et executoriam habebit super res temporales, sufficienter concludi poterit, quod iudex ecclesiasticus sit pocior et principalior in iurisdiccione temporalium, quam civilis. Dominus itaque secularis immediatam iurisdiccionem et executoriam habet super temporalia, ne nobis indebite subtracta inferantur. Sed iudex spiritualis et ecclesiasticus habebit huiusmodi iurisdiccionem, ne ipsa temporalia indebite accepta et iniuste usurpata inferant malum animabus nostris et spiritibus nostris. Et quia principalius et diligencius est cavendum malum animarum, quam corporum, et malum quod nocet spiritui, quam quod nocet carni, iurisdiccionem immediatam et executoriam super temporalibus magis et principalius habet iudex ecclesiasticus, quam dominus secularis.

Quod ergo dictum est, quod summus pontifex casualiter exercet temporalem iurisdictionem, ut patet ex illo capitulo Per venerabilem, istud casuale vel istud quod exercet in certis casibus est longe amplius, quam sit istud regulare quod habet dominus secularis. Nam istud casuale quasi universale est, cum omnis questio et omne litigium habeat hoc casuale annexum, quod potest deferri cum denunciacione criminis. Propter quod hoc casuale ut respicit animas potest esse eque generale, sicut illud regulare quod respicit corpora. Rursus cum anima sit potencior corpore, istud casuale erit principalius, quam illud regulare. Propter quod patet, quod si questio de temporalibus secundum iurisdictionem immediatam et executoriam, prout tangit corpora nostra, est sub domino seculari, illa eadem questio eciam hoc modo sumpta erit sub iudice ecclesiastico secundum iurisdictionem superiorem et primariam. Rursus quia huiusmodi questio de temporalibus que tangit corpora, prout temporalia sunt ordinata in sustentamentum corporum, ex insipiencia nostra pertinet eciam ad animas, ideo illa eadem questio rerum temporalium, que ut solum tangit corpora est sub iudice ecclesiastico secundum iurisdictionem superiorem et primariam, poterit esse sub huiusmodi iudice et potissime sub summo pontifice ut tangit animas secundum iurisdictionem immediatam et executoriam, ut ex hoc possit ad summum pontificem appellari.

Ad maiorem tamen intelligenciam dictorum et dicendorum distinguemus duplicem potestatem summi pontificis et duplicem eius iurisdictionem in temporalibus rebus: unam absolutam et aliam regulatam, quia, ut tradiderunt sapientes philosophi, legis positivus debet esse legis observativus. Si ergo summus pontifex secundum suum posse absolutum est alias sine freno et sine capistro, ipse tamen debet sibi frenum et capistrum imponere, in se ipso observando leges et iura. Nam licet ipse sit supra iura, loquendo de iuribus positivis, ut tamen det suis iuribus et suis legibus firmitatem, decet eum secundum leges et iura commissam sibi ecclesiam gubernare. Eapropter sicut distinximus duplex posse summi pontificis, sic distinguere possumus duplicem eius iurisdictionem in temporalibus rebus: unam directam et regularem, et hec est, ut diximus, iuridiccio superior et primaria quam habet ipse in omnibus, tam super potestates terrenas, quam super temporalia, racione cuius ex culpa vel ex causa potest animadvertere in potestates terrenas. Aliam quidem iurisdictionem habet summus pontifex super temporalibus rebus, que non est directa et regularis, sed est certis causis inspectis et casualis; et hec iuridiccio non solum est superior et primaria, sed est immediata et executoria.

Verumptamen huiusmodi iurisdiccio, quod sit sic casualis, non est referenda ad suum posse absolutum, sed ad suum posse, ut est quibusdam regulis regulatum. Secundum quem modum dicere possumus, quod non est de rigore iuris, quod a civili iudice appellatur ad papam, quia secundum regulatum posse ipsius summi pontificis non est hoc regulare, sed casuale; quod quidem casuale, quod est in certis casibus et certis causis circumspectis, prevalet et preponderat illi regulari, quod habet dominus secularis.

Sciendum tamen quod opera nostra et specialiter opera iudicis ecclesiastici debent esse conformia rebus, quod non pedetentim et passim de temporalibus subiectis secularibus dominis se immittat iudex ecclesiasticus, sed casualiter, id est solum in casibus, ubi videt ecclesie et bono publico expedire; spiritualibus autem pedetentim et passim, regulariter et secundum communem legem se debet habere, ut permittat in temporalibus terrenas potestates sua officia exercere, accipiens exemplum ab ipso Deo, cuius est vicarius, qui, ut diximus, sic res gubernat, ut eas proprios cursus agere sinat.

Diu autem locuti sumus de potestate ecclesiastica tam superiori et primaria, quam immediata et executoria. Descendamus ergo ad ea que in rubrica capituli continentur, videlicet quod tam ex potestate terrena, quam eciam ecclesiastica possunt accipi speciales casus, in quibus spectabit ad iudicem ecclesiasticum iurisdictionem agere temporalem. Quos casus speciales, quantum ad presens spectat, dicemus esse septem: quatuor videlicet ex parte potestatis terrene et tres ex parte potestatis ecclesiastice, ut in omnibus sint decem huiusmodi casus: tres ex parte rerum temporalium, de quibus agebatur in precedenti capitulo, et quatuor ex parte potestatis terrene et tres ex parte potestatis ecclesiastice, de quibus restat agendum. Aliqui tamen istorum casuum sunt pregnantes, quia casus ille sumptus ex parte rerum temporalium, cum spiritualia sunt annexa rebus temporalibus, videlicet cum questio de temporalibus defertur cum denunciazione criminis, quod est quid spirituale, tripartitus erit, quia denunciatio illa poterat esse cum quolibet peccato criminali, et precipue cum crimine contra pacem et potissime cum crimine ecclesiastico, ut cum periurio, vel cum quocumque ecclesiastico crimine.

Revertamur ergo ad propositum et dicamus, quod ratione potestatis terrene potest pertinere iurisdiccio super temporalibus immediata et executoria ad iudicem ecclesiasticum in quatuor casibus, ut sit primus casus ex secularis domini carencia, secundus ex eius negligencia, tertius ex eius tollerancia, quartus ex eius donacione.

Primus quidem casus sic patet: quia ut habetur Geneseos primo: Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum; et sequitur: Benedixitque Deus illis, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram et subicite eam et dominamini etc. Ergo quia Deus creavit hominem ad imaginem suam, ideo dedit ei, quod subiceret sibi terram et quod dominaretur omnibus istis corporalibus rebus. Sed, ut ait Augustinus XIIᵒ De Trinitate VIIᵒ: Si spiritu mentis nostre renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit eum, nulli dubium est, quod non secundum corpus nec secundum quamlibet partem animi, sed secundum racionalem mentem hominem factum esse ad imaginem Dei. Non ergo secundum corpus nec secundum quamlibet partem anime, quia non secundum sensum qui est aliquid corporale et organicum, sed secundum spiritualem partem anime homo factus est ad imaginem Dei. Si igitur homo dominatur corporalibus et temporalibus, quia factus est ad imaginem Dei, cum factus sit ad huiusmodi imaginem non secundum hominem exteriorem, sed secundum interiorem et secundum partem spiritualem, consequens est, quod racione spiritualitatis habeat universale dominium. Spiritualis ergo gladius omnibus dominatur; quod autem sibi adiunctus est materialis gladius, non est propter impotenciam spiritualis gladii, sed hoc est in adminiculum et in adiutorium eius. Deficiente ergo materiali gladio consequens est, quod iurisdiccio devolvatur ad spiritualem, cuius est omnibus dominari. Sed in hoc casu, cum vacat imperium propter carenciam temporalis gladii et secularis domini, appellatur ad audienciam summi pontificis, quia inferiores a superioribus in sua iusticia oppressi nequeunt ad iudicem recurrere secularem, ut dicitur extra De foro compet. cap. Licet.

Secundus casus est negligencia domini secularis. Nam cum materialis gladius factus sit in adiutorium gladii spiritualis, si huiusmodi materialis gladius sit negligens et negligat iusticiam facere, consequens est, quod in illo casu a suo officio cadat, ut ex hoc ad superiorem gladium recurratur. Ideo notatur in iure, et si hii qui debent iusticiam facere, habeantur suspecti de iusticia facienda, et in tali casu ad audienciam summi pontificis recurratur, ut habetur eodem titulo et capitulo allegato. Et si suspicio probabilis et racionabilis de negligencia iusticie facit, quod a civili iudice appelletur ad papam, multo magis hoc facit ipsa negligencia et ipse defectus, ut cum ipse civilis iudex deficit et negligit facere iusticie complementum.

Tercius casus est secularis domini tollerancia, ut si ipse dominus secularis pluries tollerat, quod in questione rerum temporalium sub eo exstencium ad iudicem ecclesiasticum appellaretur et ex tali tollerancia inducta sit consuetudo, poterit ex tunc ab huiusmodi civili iudice ad ecclesiasticum appellari. Nam licet summus pontifex non possit preiudicare potestati ecclesiastice per ea que agit, dominus tamen secularis potestati terrene potest preiudicare per ea que facit. Nam summus pontifex, ut supra tetigimus, neminem habet superiorem per quem confirmantur ea que agit. Ideo sicut ipse potuit facere, sic suus successor eandem potestatem habens potest huiusmodi facta non per superiorem confirmata dirimere. Est enim hoc naturale, ut per eadem, idest per eandem auctoritatem, dirimatur res per quam dignoscitur condita, quia, ut dicitur in secundo Ethicorum, ex eisdem et per eadem fit omnis virtus et corrumpitur. Ex eisdem enim actibus, contrario tamen modo factis, generatur virtus et corrumpitur; sic ex eadem auctoritate contraria volente potest res fieri et dirimi.

Sed licet sic sit quantum ad spiritualem gladium, qui neminem habet superiorem, non tamen sic est quantum ad materiale, qui superiorem habet. Si ergo iste dominus secularis tolleravit, quod in causa rerum temporalium appellaretur ad iudicem ecclesiasticum, et iudex ecclesiasticus facto suo talem tolleranciam approbavit, quia huiusmodi appellacionem suscepit, si talis tollerancia consuetudinem induxit, quia consuetudo non est vilis vel levis auctoritas, et maxime si consuetudo illa non sit iniusta, quia si esset iniusta contra ius naturale, quanto diuturnior esset, tanto peior existeret, iuxta illud: Tanto graviora sunt crimina, quanto diucius infelicem animam detinent alligatam); sed si consuetudo non est iniusta et est per superiorem approbata, oportet quod vim legis obtineat: si ergo iste dominus secularis tolleravit, quod in causa rerum temporalium appellaretur ab ipso ad iudicem ecclesiasticum, quia talis consuetudo non est iniusta, cum nemo possit sibi iniustum facere, et est per superiorem approbata saltem de facto, cum spiritualis gladius et iudex ecclesiasticus huiusmodi appellacionem pluries suscipiendo approbaverit, ideo sequens dominus secularis consuetudinem appellandi ad iudicem ecclesiasticum per tolleranciam sui predecessoris inductam dirimere non valebit. Ideo dicitur extr. De iudiciis capitulo Novit: Non intendimus iudicare de feudo, cuius iudicium spectat ad regem, nisi forte iuri communi per speciale privilegium vel contrariam consuetudinem aliquid sit detractum. De ipsis itaque rebus temporalibus subiectis secularibus dominis se intromittet ecclesia, si consuetudo habeat, quod in talibus temporalibus a civili iudice ad ecclesiasticum iudicem appelletur.

Quartus quidem casus sumptus ex parte potestatis terrene, quod ecclesia iurisdictionem immediatam et executoriam in temporalibus exerceat, sumitur ex pia devocione et devota largicione ipsorum secularium principum ecclesiis facta; ut si seculares principes speciale privilegium fecerunt alicui ecclesie vel Romane sedi, que ecclesiarum omnium est domina et magistra, de aliquibus temporalibus bonis et dotaverunt eam; et maxime si prefati domini seu principes in huiusmodi donacione vel dotacione nihil sibi speciale retinuerunt, ex tunc illa temporalia bona simpliciter et absolute ad ecclesiam pertinebunt et in eis iurisdictionem immediatam et executoriam habebit, et in huiusmodi temporalibus indifferenter et passim poterit ad summum pontificem appellari. In tali ergo donacione hoc facit privilegium secularis principis, quod in tollencia appellandi facit consuetudo appellacionis. Unde sub illo verbo iam allegato: quod summus pontifex non se intromittit de feudo, cuius iudicium spectat ad regem, nisi forte etc., notant iuriste quod consuetudo parificatur privilegio. Nam ex huiusmodi donacionis privilegio temporalia subsunt iurisdictioni ecclesie. Ideo extr. De appellacionibus, Si duobus dicitur, quod tenet appellacio in hiis que sunt subiecta ecclesiastice iurisdictioni temporali. Sic eciam tenet appellacio in temporalibus illis, in quibus a civili iudice ad ecclesiasticum consuetum est appellari.

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Narravimus quidem in Vᵒ et in VIᵒ capitulo casus sumptos ex parte rerum temporalium in quibus se de temporalibus ecclesia intromittit; in VIIᵒ vero capitulo enarravimus huiusmodi casus sumptos ex parte potestatis terrene; sed in hoc VIIIᵒ capitulo volumus tales enumerare casus sumptos ex parte potestatis ecclesiastice. Propter quod sciendum, quod extr. Qui filii sint legitimi in capitulo Per venerabilem circa hanc materiam, videlicet quando ecclesia exerceat iurisdictionem temporalem, quasi tria tanguntur: primo quod hoc facit casualiter et certis causis inspectis, secundo quod hoc facit in difficilibus, tercio quod hoc facit in ambiguis. Sed de difficilibus et ambiguis habemus Deuteronomii XVIIᵒ, ubi dicitur: Si difficile et ambiguum apud [te] iudicium esse prospexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, et iudicium intra portas tuas videris variari, surge etc. Recurrebatur enim tunc ad summum sacerdotem, et qui superbiens nolebat obedire imperio sacerdotis, moriebatur idest occidebatur homo ille. A iudicibus ergo qui sedebant circa portas civitatum in ambiguis et difficilibus recurrebatur ad summum sacerdotem, ut habetur in Deuteronomio; unde et Magister in Historiis illud capitulum Deuteronomii in quo de hoc agitur intitulat: De appellatione fienda ad summum sacerdotem

Et licet illa tria tacta in capitulo Per venerabilem, videlicet quod certis causis inspectis et in difficilibus et ambiguis iurisdictionem temporalem exercet ecclesia, possent ad unum et idem trahi, ut ille certe cause inspiciende essent cause difficiles, et quia essent difficiles, ideo essent ambigue, quia difficultatem sequitur ambiguitas, ut in difficilibus alii alia opinentur, possumus tamen, si volumus, quemlibet illorum casuum per se adaptare, et dicere esse tres casus sumptos ex parte potestatis ecclesiasticae in quibus ecclesia iurisdictionem temporalem exercet.

Primo in casibus inopinatis et particularibus, qui quasi possunt dici extra leges, in quibus ex certis causis et casualiter de temporalibus se ecclesia intromittit; secundo hoc facit in casibus difficilibus; tercio in casibus ambiguis; qui omnes casus sumuntur ex ipsa plenitudine potestatis que in ecclesia residet. Ex qua plenitudine potestatis ista ecclesia tripliciter se habet ad leges et ad iura: primo quia eius est leges condere, secundo quia ad eam spectat leges conditas populis fidelibus dare, tercio quia ad eam pertinet leges primo conditas et postea gentibus datas exponere et interpretari. Ideo dicitur in Deuteronomio: Cum videris verba iudicum variari, surge, accede ad locum quem elegerit dominus Deus tuus etc. Innuitur enim ibi, quod quando variantur verba iudicum, et per consequens quando variatur iudicium, quia unus iudex iudicat unum et alius iudicat aliud, tunc debemus accedere ad locum quem elegit dominus et debemus habere recursum ad summum sacerdotem.

Possumus autem dicere, quod propter tria consueverunt variari verba iudicum vel consueverunt variari iudicia iudicantium. Primo quando contingunt aliqua que sunt quasi extra leges; nam cum leges sunt quedam regule agibilium, secundum quas regulas debemus alia metiri et disponere, cum contingunt aliqua que sunt extra leges vel que non continentur sub legibus, tunc variatur iudicium iudicantium, et diversi diversimode iudicabunt: variantur ergo iudicia iudicancium, cum contingunt aliqua que sunt extra leges.

Secundo variantur, cum contingunt aliqua in quibus difficile est observare leges. Nam possunt aliquando contingere aliqua, que etsi non sunt extra leges, sed continentur in legibus, illa forte tangunt magnos reges et magnos principes; et ideo difficile est in eis observare leges, quia propter civilem potenciam quam habent reges et principes, quilibet timet dicere aliqua contra eos. In talibus ergo et si non racione ignorancie, racione tamen timoris, ut quia difficile est tunc observare leges, variabuntur iudicia iudicancium, et racione timoris varii varia iudicabunt.

Tercio consueverunt variari iudicia iudicancium racione ambiguitatis, ut cum contingunt aliqua, que, etsi non sunt extra leges, etsi non est difficile in eis observare leges, tamen forte de illis ambigue loquuntur leges.

Primus itaque modus, quod non omnia contineant leges, pertinet ad legum condicionem, quia tales sunt condite leges, quod non omnia continentur sub legibus. Secundus autem modus, quando contingunt aliqua in quibus difficile est observare leges, pertinet ad legum dacionem, quia leges non solum sunt date parvis, sed eciam sunt date magnis iuxta illud: Ita magnum iudicabit ut parvum. Et quia leges aliquando tangunt magnos viros, propter hoc homines formidant et timent, ideo difficile est tunc observare leges. Tercius quidem modus, quando contingunt aliqua de quibus ambigue loquuntur leges, pertinet ad legum interpretacionem, quia tunc oportet interpretari leges. Et quia cuius est leges condere, eius est leges dare et eius est leges datas interpretari, si iudicia iudicum variantur, sive hoc sit ex condicione legum, quia contingunt aliqua que sunt extra leges, sive sit ex dacione legum, ut quia contingunt aliqua in quibus difficile est observare leges, sive hoc sit ex interpretacione legum, ut quia contingunt aliqua in quibus ambigue loquuntur leges, totum ad summum pontificem pertinebit.

Sed dices, quod et imperatorum est leges condere et leges conditas dare et leges datas interpretari. Ut supra diximus gladius est sub gladio et principatus sub principatu, et ideo si ad principes spectat leges condere, quia quod principi placuit, legis vigorem habet, cum principatus principatui famulatur, oportet quod leges legibus famulentur. Ideo Gregorius Nazianzenus, et habetur distinccione Xᵃ. capitulo Suscipitis, loquens imperatoribus Constantinopolitanis ait: Lex Christi sacerdotali nos subicit potestati; dedit enim nobis potestatem, dedit principatum multo perfecciorem principatibus nostris, quod si non recipiatur eius auctoritas, racio tamen non poterit habere repulsam. Nam racionabile est, quod terra subiciatur celo et quod caro spiritui famuletur. Principatus quidem ecclesiasticus est spiritualis et celestis, secularis autem principatus carnalis et terrenus dici potest.

Dicamus ergo, quod verba que tanguntur in illa decretali Per venerabilem, videlicet quod iurisdictionem temporalem exercet ecclesia casualiter et certis causis inspectis, et quod exercet huiusmodi iurisdictionem in difficilibus et in ambiguis, possunt quasi ad unum et idem trahi, ut dicamus, quod illud casuale et illas certas causas inspicere est, cum occurrat aliquid difficile; et si est difficile, erit ambiguum, quia in difficilibus consueverunt homines dubitare. Vel possumus dicere, quod non confuse et indistincte sunt illa verba accipienda, sed quodlibet est per se ponderandum, quia aliud est temporalem iurisdictionem exercere casualiter et certis causis inspectis, quod tangit legum condicionem; et aliud est hoc agere in difficilibus, quod potest pertinere ad legum dacionem; et aliud est hoc facere in ambiguis, quod pertinet ad legum interpretationem. Et secundum hoc omnia prefata verba non trahuntur ad unum et idem, sed sunt tria quedam per se distincta. Immo si volumus, dicere possumus, quod prefata verba non solum sunt tria quedam per se distincta, sed eciam sunt quatuor quedam per se distincta. Dicemus enim, quod aliud est temporalem iurisdictionem exercere casualiter, et aliud certis causis inspectis, et aliud in difficilibus, et aliud in ambiguis. Utrum autem omnia hec intellexerit qui illam decretalem condidit, nihil ad nos. Sufficit autem nobis, quod omnia hec vera sint, et si vera sint, quod proficua sint.

Prosequamur ergo nostrum propositum et dicamus, quod quia ad summum pontificem spectat leges condere, quia et si alii leges condunt, oportet, quod ille leges istis legibus famulentur, ideo ad eum spectabit exercere temporalem iurisdictionem casualiter et certis causis inspectis, quod accidit, ut patet per habita, cum aliqua contingunt que sunt extra leges. Esse autem aliqua extra leges dupliciter contingit: vel quia de illis non se intromiserunt leges et non tractaverunt de eis sufficienter leges, vel quia in illis non sunt observande leges. Si ergo ecclesia volet, sic se habentibus condicionibus, temporalem iurisdictionem exercebit, quia inopinatos casus decidere ad principem pertinebit, ergo ad ecclesiam, de qua potest exponi, quod dicitur Danielis VIIᵒ r: Omnes reges servient ei. Ecclesia igitur temporalem iurisdictionem casualiter exercebit, cum contingunt aliqui casus qui sunt extra leges, quia non sunt sufficienter determinati per leges.

Secundo exercebit hoc non solum casualiter, cum contingunt aliqua que non sunt sufficienter determinata per leges, sed eciam certis causis inspectis, cum contingunt aliqua, que, etsi sunt determinata per leges, non tamen in illis sunt observande leges. Nam secundum dicta sapientum leges indigent lege, et leges dicunt universaliter, quod non est universaliter. Non enim semper et in omni casu et universaliter sunt observande leges, sed possunt contingere aliqua, in quibus sunt plicande leges; sed hoc ad solum principem pertinebit, cuius est non solum secundum leges, sed eciam de legibus iudicare. Unde Augustinus in De Vera Religione ait, quod in istis temporalibus legibus, cum huiusmodi leges fuerint institute atque firmate, non licebit iudici iudicare de ipsis, sed secundum ipsas. Ad iudices ergo et ad homines communiter non spectat iudicare de legibus, sed secundum leges; sed ad ipsum conditorem legum spectabit non solum iudicare secundum leges, sed eciam iudicare de legibus.

Ergo ipsa condicio legum remittit temporalem iurisdictionem ad summum pontificem, vel casualiter, cum contingunt aliqui casus qui non sunt sufficienter determinati per leges; vel legum condicio remittit huiusmodi iurisdictionem ad summum principantem non solum casualiter, sed facit hoc certis causis inspectis, cum contingunt aliqua in quibus propter certas causas non sunt observande leges. Ergo si sunt casus extra leges qui non sunt determinati per leges, vel quia certis causis inspectis non sunt in eis observande leges, qui casus pertinent ad legum condicionem; vel si sunt casus in quibus difficile est observare leges quantum ad legum dacionem; vel si sunt casus in quibus ambigue loquuntur leges, quod spectat ad legum interpretationem, iurisdictionem exercebit ecclesia temporal; que omnia fundantur super plenitudine potestatis, quam apud ecclesiam dicimus residere.

Complete itaque narrati sunt decem casus in quibus ecclesia iurisdictionem exercet temporalem: quorum tres sumuntur ex parte rerum temporalium, quatuor ex parte potestatis terrene et tres ex parte potestatis ecclesiastice. Aliqui tamen istorum casuum, ut diximus, sunt pregnantes. Nam qui sunt pregnantes de casibus dictis in aliis capitulis supra tetigimus; in hoc autem capitulo pregnans est casus primus, videlicet cum dicimus, quod ecclesia temporalem iurisdictionem exercet casualiter et certis causis inspectis: nam aliud est, ut diximus, exercere temporalem iurisdictionem casualiter, cum aliqui casus emergunt qui non sunt sufficienter determinati per leges, et aliud cum aliqui casus emergunt, in quibus, certis causis inspectis, non sunt observande leges.

Omnes tamen hii casus, in quibus dicimus quod ecclesia potest temporalem iurisdictionem exercere, undecumque illi casus sumantur, non sunt referendi ad posse ecclesie simpliciter et absolutum, quia, ut patebit in ultimo capitulo, huiusmodi posse est sine pondere, numero et mensura, sed referendi sunt ad posse ecclesie, ut est quibusdam regulis regulatum. Nam licet summus sacerdos sit animal sine capistro et freno et sit homo supra positivas leges, ipse tamen debet sibi imponere capistrum et frenum et vivere secundum conditas leges, et nisi casus emergant et certe cause requirant, debet observare conditas leges; nam et leges quas ipse condidit observare debet, quia, ut in alia sciencia traditur, legis positivus est legis observativus.

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Quoniam in multis capitulis locuti sumus de plenitudine potestatis, ideo in presenti capitulo volumus declarare, quid est plenitudo potestatis. Declarabimus eciam, quod huiusmodi plenitudo est in summo pontifice; propter quod suum posse est sine numero, pondere et mensura, ut in ultimo capitulo apparebit.

Possent autem multe declaraciones adduci ad ostendendum, quid est plenitudo potestatis, sed sufficiat ad presens hoc solum ostendere, quod plenitudo potestatis est in aliquo agente, quando illud agens potest sine causa secunda, quicquid potest cum causa secunda. Quod si agens aliquod non habet tale posse, consequens est, quod non habeat plenum posse, quia non habet posse in quo reservatur omne posse. Eo itaque modo quo summus pontifex habet posse in quo reservatur omne posse, dicimus ipsum habere plenum posse. Et ut per hec naturalia que videmus in gubernacione mundi possumus descendere ad gubernacionem hominum, dicemus, quod in celo et in quocumque agente secundo non est plenitudo potestatis, quia non potest celum sine causa secunda, quod potest cum causa secunda: ut si celum et leo faciunt ad generacionem leonis, non posset celum sine leone producere leonem, nec posset equus sine equo producere equum. In ipso autem Deo est plenitudo potestatis, quia quicquid potest cum causa secunda, potest sine causa secunda, ita quod posse omnium agencium reservatur in primo agente, scilicet in Deo. Nam in produccione mundi produxit hominem sine homine precedente et equum sine equo precedente; nunc autem producit equum mediante equo, sed si vellet et quando vellet sine semine; et bovem mediante bove, sed sine bove posset facere bovem; posset enim facere de trunco vitulum vel de nihilo facere vitulum, et sicut vellet, sic res ageret. Et quamvis omnia possit, ipse tamen sic administrat res, ut eas proprios cursus agere sinat. Facit tamen Deus aliquando miraculum vel eciam miracula, ut agat preter communem cursum nature et non agat secundum communes leges nature inditas.

Sic et summus pontifex quantum ad posse, quod est in ecclesia, habet plenitudinem potestatis et potest sine causa secunda, quod potest cum causa secunda: ut si eleccio episcopi dependet ab institutione summi pontificis, qualiter debeat fieri eleccio prelatorum, et quomodo eligentes debeant se habere et quantum ad zelum et quantum ad meritum et quantum ad numerum, ut quantus debeat esse numerus eligencium et quales debent esse eligentes ad hoc, quod electus sit rite assumptus: itaque huiusmodi eleccio dependet a summo pontifice statuente et ordinante eleccionis modum, sicut produccio rerum naturalium tamquam a causa primaria dependet a Deo, qui indidit rebus naturalibus suas leges, qualiter agant et qualiter suos producant effectus. Dependet eciam eleccio prelati ab assensu canonicorum et ab eleccione eorum tamquam a causa secunda, sicut et produccio rerum naturalium dependet ab ipsis rebus naturalibus que sunt sub uno agente primo, videlicet sub Deo.

Vere ergo in summo pontifice, quantum ad posse quod est in ecclesia, residet potestatis plenitudo, quia potest sine causa secunda, quod potest cum causa secunda. Posset enim providere cuicumque ecclesie sine eleccione capituli, quod facendo ageret non secundum leges communes inditas, sed secundum plenitudinem potestatis. Fit enim, ut diximus, eleccio prelati tamquam a causa primaria a summo pontifice statuente, qualiter eleccio fiat et a causa secunda, videlicet ab eleccione eligencium iuxta formam eis datam. Posset tamen summus pontifex sine huiusmodi causa secunda, idest sine eleccione eligencium, providere cuicumque ecclesie de prelado. Et quod dictum est de eleccione prelati, veritatem habet de aliis que fiunt in ecclesia, quod potest summus pontifex sine aliis agentibus agere tamquam ille qui habet plenitudinem potestatis, in quo totum posse ecclesie dignoscitur residere.

Advertere tamen debet summus pontifex, quod si Deus, qui totum habet posse, non solum condicionaliter, scilicet respectu huius vel respectu illius, sed simpliciter, tamen ne sint supervacua opera sapientie sue, quasi semper agit secundum leges quas indidit rebus, et quasi semper observat leges, ut agat effectus secundorum agencium mediantibus secundis agentibus: calefacit enim mediante igne, et infrigidat mediante aqua, quoniam et secundum leges inditas rebus fieri non potest, quod existens in igne non calefiat et existens in aqua frigida non infrigidetur; et eciam secundum has leges fieri non potest, quod pergens super aquas non madefaciat sibi pedes. Aliquando tamen, sed raro, facit preter has communes leges, quod existens in igne non comburitur, et quod quis pergat siccis pedibus super aquam.

Sic et summus pontifex, quia suum est statuere leges, qualiter debet ecclesia gubernari, et secundum has leges debet ecclesiam gubernare, et debet permittere, quod capitula suas elecciones faciant et prelati suas acciones exerçant, et quod alii qui sunt in ecclesia secundum formam sibi datam sua opera perficiant. Ex causa tamen racionabili potest preter istas communes leges sine aliis agentibus agere, quia posse omnium agencium reservatur in ipso, ut sit in ipso omne posse omnium agencium in ecclesia et ut ex hoc dicatur, quod in eo potestatis residet plenitudo.

Celum autem, ut tangebamus, in accionibus naturalium non habet plenitudinem potestatis, quia non potest sine secundis agentibus, quod potest cum illis agentibus. Quod non solum verum est in produccione rerum perfectarum, ut in produccione animalium perfectorum, que generantur a simili in specie, sicut equus generatur ab equo et leo a leone et homo ab homine: non enim posset celum sine equo sive sine semine equi producere equum; sed eciam veritatem habet in animalibus imperfectis, que generantur ex putrefaccione. Nam sicut in produccione equi celum se habet tamquam causa superior et semen equi vel leonis tamquam causa inferior, nec posset celum sine semine producere animal, quod habet fieri ex semine, nec posset ex quocumque semine producere quodcumque animal, sed ex determinato semine determinatum animal, ut equum non posset producere nisi ex semine equi et leonem nisi ex semine leonis: sic in produccione animalium imperfectorum, ut in hiis que generantur ex putrefaccione, celum se habet tamquam causa superior et putrefaccio tamquam causa inferior. Non ergo posset celum sine putrefaccione generare animal, quod habet generari ex putrefaccione, nec ex quacumque putrefaccione posset generare quodcumque tale animal, sed ex determinata putrefaccione determinatum tale animal.

Ideo Commentator super XIIᵒ vult, quod putrefaccio, ex qua generatur animal, est sicut semen in animalibus, que generantur ex seminibus. Ideo sicut ex alio et alio semine generatur aliud et aliud animal perfectum, sic ex alia et alia putrefactione generatur aliud et aliud animal imperfectum; et quia non eodem modo putrefiunt carnes equine et carnes bovine, dicit Temistius, ut Commentator in XIIᵒ recitat, quod ex carnibus equinis putrefactis generantur vespe, ex carnibus bovinis apes.

Non ergo in celo est plenitudo potestatis respectu produccionis naturalium, quia nec in produccione rerum perfectarum nec eciam imperfectarum potest sine causa secunda, quod potest cum causa secunda. In Deo autem est plenitudo potestatis simpliciter, quia in omnibus potest sine cau sasecunda, quod potest cum causa secunda, nec indiget secundis agentibus ad produccionem cuiuscumque effectus. Quod autem operatur suos effectus mediantibus secundis agentibus, hoc non est ex sua indigencia, sed ex sua bonitate, quia vult dignitatem suam communicare creaturis, et vult, quod creature non sint ociose et supervacue, sed vult, quod agant suas acciones et sua opera.

In summo autem pontifice est plenitudo potestatis non quocumque modo, sed quantum ad posse, quod est in ecclesia, ita quod totum posse, quod est in ecclesia, reservatur in summo pontifice. Dicimus autem totum posse, quod est in ecclesia, quia si est aliquid posse, quod Christus retinuit sibi et non communicavit ecclesie, non oportet, quod tale posse sit in summo pontifice, ut puta quia Christus dare poterat effectum sacramenti sine sacramento. Nam puer quando nascitur, non potest habere baptismum flaminis, quod habeat baptismum in voto, quia non habet rationis usum. Si ergo non haberet baptismum sanguinis, ut si non occidatur pro Christo, et si non haberet baptismum fluminis, ita quod non haberet baptismum nec in voto nec in sanguine nec in flumine, tali puero nato posset Christus conferre effectum baptismi et dare sibi gratiam baptismalem sine baptismo, quia non alligavit Christus virtutem suam sacramentis: potest enim sine sacramento conferre effectum sacramenti. Tale autem posse non communicavit Christus ecclesie; propter quod non oportet quod tale posse reservetur in summo pontifice. Habet itaque summus pontifex plenitudinem potestatis et habet omne posse non quocumque modo, sed habet omne posse, quod communicatum est ecclesie et quod est in ecclesia.

Sicut ergo in Deo est plenitudo potestatis simpliciter, quia quicquid possunt quecumque agencia, potest Deus et quicquid potest mediantibus quibuscumque agentibus, potest sine illis agentibus, sic quantum ad posse quod est in ecclesia, habet summus pontifex plenitudinem potestatis, quia quicquid possunt quecumque persone ecclesiastice, hoc potest summus pontifex. Unde ubique esse dicitur ordinarius, et quicquid potest summus pontifex mediantibus quibuscumque personis ecclesiasticis, hoc potest sine illis. Debet tamen esse imitator Dei sicut eius vicarius carissimus, ut non indifferenter et passim utatur hac plenitudine potestatis, sed certis causis inspectis; nam iusta et rationabili causa emergente libere potest hac potestate uti, quia ubi est sancta intencio, ubi est spiritus domini, ibi est et libertas. In usu quidem huiusmodi potestatis multociens subtrahuntur membris proprie acciones; ut si provideat summus pontifex alicui ecclesie in requisitis canonicis, potest quidem hoc facere de sua plenitudine potestatis, sed hoc agendo subtrahuntur canonicis proprie acciones.

Si ergo Deus, ut supra tetigimus, quia habet omne posse simpliciter, gubernat mundum secundum leges quas indidit rebus et indifferenter et passim non utitur sua plenitudine potestatis, ut faciat preter solitum cursum rerum, causa tamen rationabili emergente facit preter has leges inditas et preter hunc solitum cursum: sic et summus pontifex, tamquam imitator Dei, si legem indidit, quod canonici suum pastorem eligant vel hee persone ecclesiastice hec opera faciant, secundum has leges inditas, secundum hunc solitum cursum debet ecclesiam gubernare; causa tamen rationabili emergente liberam habet potestatem, ut faciat preter has leges et preter hunc solitum cursum.

Est autem et alia causa sive alia ratio, quare spectat ad summum pontificem agere secundum leges inditas et secundum cursum solitum, quia quod ait philosophus in Politicis de omni principe, potissime verificari habet de summo pontifice. Vult enim ipse, quod quilibet princeps debet esse homo multorum oculorum, multarum manuum et multorum pedum; debet quidem sibi coacervare multos industrios et sapientes, per quos possit videre que spectant ad regimen principatus sibi commissi; debet esse homo multarum manuum, quia debet sibi coacervare viros viriles et virtuosos, per quos possit agere que sunt agenda; debet esse homo multorum pedum, quia debet sibi coacervare multos viros firmos et stables, ut suus principatus vacillare non possit. Hoc ergo non est subtrahere suas operationes ab aliis, sed hoc est magis alios incitare, ut agant suas acciones proprias. Hoc enim est incitare oculos, ut videant, id est sapientes, ut considerent; hoc enim est incitare manus, ut agant, idest virtuosos, ut operentur; hoc enim est incitare pedes quorum est alia sustentare, ut firme et stabiliter in bonum pergant.

Redeamus ergo ad propositum et dicamus, quod, licet in celo hoc materiali non sit plenitudo potestatis, quia non potest hos effectus naturales efficere sine istis causis inferioribus, quos potest cum huiusmodi inferioribus causis, in summo tamen pontifice non absolute et simpliciter sive non quocumque modo, sed quantum ad posse quod est in ecclesia, est plenitudo potestatis, ut quecumque potest cum aliis personis ecclesiasticis, potest sine illis. Quod si volumus causam huius investigare, dicemus, quod ad celum non spectat dare leges naturalibus rebus, sed ad eum spectat agere iuxta leges nature inditas. Ideo in sola virtute celi non possent fieri miracula, quia hoc est miraculum agere preter leges nature datas; celum autem quicquid facit, agit secundum leges nature concessas. Spectat tamen ad summum pontificem condere leges et dare leges omnibus personis ecclesiasticis et toti ecclesie; propter quod ipse est supra huiusmodi leges, et est in eo potestatis plenitudo, ut possit agere preter leges.

Sunt itaque assignati duo modi plenitudinis potestatis: unus quidem, quando potest sine causa secunda, quod potest cum causa secunda, quia Deus sine naturalibus agentibus potest, quicquid potest cum ipsis. Sic et summus pontifex sine quibuscumque personis potest, quicquid posset cum illis. Alius vero modus est, quod, sicut Deus dat rebus naturalibus leges naturales, ut dat hanc legem igni, quod calefaciat, aque, quod infrigidet, est tamen in eo plenitudo potestatis, quia potest facere preter has leges: sic summus pontifex dat gentibus sive hominibus leges positivas morales; est nihilominus in eo plenitudo potestatis, quia potest facere preter huiusmodi leges.

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Sequendo dicta sanctorum patrum potestas pontificalis dicitur esse spiritualis, celestis et divina. Sic enim Gregorius Nazianzenus scribens imperatoribus Constantinopolitanis ait, quod Christus dedit pontificibus potestatem, dedit et principatum multo perfecciorem principatibus vestris, et subdit: Aut numquid iustum videtur vobis, si cedat spiritus carni, si a terrenis celestia superentur et si divinis preferantur humana? In hiis ergo verbis principatus sacerdotalis dicitur esse spiritualis, celestis et divinus; potestas autem regalis dicitur esse carnalis, terrena et humana; et quia in celo, ut diximus, non est plenitudo potestatis, ideo dicebatur in rubrica capituli, quomodo potestas pontificalis, cuiusmodi est potestas summi pontificis, potest dici celestis, cum in potestate summi pontificis sit plenitudo potestatis, in celo autem non habeat esse huiusmodi plenitudo.

Sed dices, quod potestas summi pontificis dicitur esse celestis, quia est divina; per celum enim ipsum Deum intelligere possumus; unde illud Iohannis tercio: qui de celo venit, super omnes est, exponit Augustinus, quod Christus venit de celo, quia venit de Deo patre. Sed dicemus, quod Deus pater non diceretur celum, nisi aliqua esset similitudo celi ad Deum patrem. Sic nec potestas summi pontificis dicitur esse celestis, nisi posse ipsius celi habeat aliquam similitudinem vel aliquas similitudines cum posse summi pontificis.

Sciendum ergo, quod nulla est similitudo que sit per omnem modum similis, quia tunc illa non esset similitudo, sed esset identitas, et illud simile non esset simile, sed esset idem. Certum est autem, quod summus pontifex non est istud celum sensibile quod videmus, et potestas pontificalis non est potestas istius celi sensibilis. Multas tamen conveniencias, multas similitudines habet potestas pontificalis et potissime potestas summi pontificis cum potestate istius celi sensibilis; et exinde potestas summi pontificis dicitur esse celestis.

Possumus autem tangere quinque que sunt in celo, que adaptare poterimus ad summi pontificis potestatem. Nam celum quantum ad esse est plenum forma; secundo quantum ad situm sive quantum ad ordinem est super omnia; tercio quantum ad magnitudinem sive quantum ad continenciam continet omnia; quarto quantum ad accionem agit et influit in omnia; quinto quantum ad compassionem a nullo tangitur et a nullo patitur, cum tangat omnia et agat in omnia.

Primo quidem celum quantum ad esse est plenum forma et plenum perfeccione, ita quod forma celi replet totum appetitum materie, ut non possit materia illa habere ulteriorem perfeccionem nec ulteriorem formam. Talis autem est potestas summi pontificis; nam loquendo de potestate regiminis et gubernacionis que potest competere homini in vita ista, tante perfeccionis est potestas summi pontificis, ut illi subiecto sive illi supposito non possit competere ulterior potestas regiminis nec gubernacionis. Ideo extra. De maio. et obe. in capitulo Solite potestas sacerdotalis assimilatur luminari maiori, idest soli, potestas autem regalis assimilata est luminari minori, idest lune; utrumque autem luminare, tam maius, quam minus, tam solare, quam lunare, est in firmamento celi: sic utraque potestas, tam maior, quam minor, tam pontificalis, quam regalis, est in ecclesia. Sicut ergo luna totum lumen quod habet, habet a sole, et sicut sol est plenus lumine et est fons luminis et non est dare perfeccius lumen, quam solare, sic potestas regalis instituta est per sacerdotalem et per potestatem pontificalem, ut supra diffusius declaravimus, et ipse pontifex et specialiter summus pontifex totus est plenus potestate, et in humanis ipse potest dici fons potestatis, ut nulla sit alia in humanis potestas perfeccior. Ergo si consideramus celum et ea que sunt in celo quantum ad esse, quia ibi est plenitudo quantum ad formam et quantum ad perfeccionem, potestas summi pontificis dicitur esse celestis, quia est plena forma et plena perfeccione.

Secundo si consideramus celum quantum ad situm et quantum ad ordinem, est super omnia. Potestas ergo pontificalis dicitur esse celestis, quia est super omnem aliam potestatem. Nam ut patuit in auctoritate assignata Gregorii Nazianzeni, lex Christi imperialem potestatem sacerdotali subiecit potestati: et in Ieremia dicitur, quod potest exponi de ecclesia sive de potestate sacerdotali et potissime de potestate summi pontificis: Ecce constitui te super gentes et regna.

Tercio celum quantum ad magnitudinem et quantum ad continenciam continet omnia. Sic in potestate summi pontificis continetur omnis potestas sacerdotalis et regalis, celestis et terrena, ut possit ipse dicere: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Ipse enim gladius materialis, per quem significatur terrena potestas, continetur in potestate summi pontificis. Est enim huiusmodi gladius in summi pontificis potestate, etsi non ad usum, ad nutum. Utrumque ergo gladium habet ecclesia, spiritualem et materiale: spiritualem ad usum, materiale ad nutum. Spirituality itaque gladius exercendus est ab ecclesia, materialis pro ecclesia: uterque ergo pertinet ad ecclesiam sive exercendus ab ea sive exercendus pro ea. Nam et de gladio materiali dixit dominus Petro: Convertite gladium tuum in vaginam. Petri ergo erat ille gladius, et si non est exercendus ab eo, propter quod dominus reprehendit Petrum, quia ipsemet volebat uti tali gladio, exercendus tamen erat pro eo, ut hoc modo uterque gladius esset Petri, vel, ut diximus, exercendus ab eo vel pro eo. Que omnia supra tetigimus et Bernardus quarto libro Ad Eugenium prosequitur et pertractat. Si ergo celum continet omnia et potestas summi pontificis continet quasi omnem potestatem spiritualem et materiale, patere potest, quod potestas summi pontificis merito dicitur esse celestis.

Quarto celum quantum ad accionem agit et influit in omnia. Sic potestas ecclesiastica et potissime potestas summi pontificis agit et influit in omnem aliam potestatem, ut nulla sit vera alia potestas nec verus principatus, nisi sit subditus summo pontifici; quia, ut Augustinus ait secundo De Civitate Dei capitulo XXIᵒ: Vera autem iusticia non est, nisi in ea republica, cuius conditor rectorque Christus est. Sed nulli sunt sub Christo rectore, nisi sint sub summo pontifice, qui est Christi vicarius generalis. Cum ergo superioris sit agere et influere in inferiora, quia omnes alii principatus, si veri et iusti sunt, subiecti sunt potestati summi pontificis, bene dictum est, quod potestas summi pontificis dicitur esse celestis; quia sicut celi est in omnia influere, sic potestas summi pontificis, tamquam in res sibi subiectas habet agere et habet influere in omnes alios principatus.

Quinto, celum quantum ad compassionem a nullo tangitur, cum tangat omnia. Distinxerunt ergo sapientes philosophi duplicem tactum, unum superficiale, qui est secundum quantitatem molis, alium profundum, qui est secundum quantitatem virtutis. Tactus autem superficialis qui est secundum quantitatem molis, est, cum superficies aliquorum corporum se contingunt. Est autem hic tactus superficialis, quia corpora sic se tangencia solum per superficies se contingunt; est eciam hic tactus secundum quantitatem molis, quia, quanto corpora sic se tangencia maiora sunt secundum quantitatem molis, sic maior est huiusmodi tactus. Secundum hunc quidem tangendi modum quicquid tangit, tangitur et econverso, quia si superficies unius corporis attingit superficiem alterius, oportet, quod attingatur a superficie illa; et si attingatur a superficie aliqua, oportet, quod attingat superficiem illam.

Sed alius est tactus qui est profundus et secundum quantitatem virtutis; secundum quem modum tangendi agens tangit passum, sicut tangit ignis stupam, cum comburit stupam. Hic autem tactus dicitur esse profundus et secundum quantitatem virtutis. Profundus quidem est, quia agens potest agere in corpore toto; potest enim accio agentis pertingere usque ad intima passi, et potissime si sit agens naturale, quia ars videtur agere in extremitatibus corporis. Non enim plus facit ars, nisi quod coniungit corpus corpori vel separat corpus a corpore; coniungendo autem corpus corpori superficiem coniungit superficiei; separando autem corpus a corpore superficiem a superficie separat. Et si dicas, quod potest per artem ignis coniungi ferro vel ligno, qui ignis agit in totum ferrum vel in totum lignum, dicemus, quod accio artificialis non plus facit, nisi quod superficiem unius corporis applicat superficiei alterius corporis, ut superficiem ignis applicat superficiei ferri vel ex una parte tantum vel ex omni parte; ut puta si per accionem artis undique ferrum circumdetur ab igne. Sed si postea ignis sic coniunctus ferro, agat in intima ferri, illa accio non erit artificialis, sed naturalis; ita quod ars agit in extremitatibus corporis, natura autem agit in corpore toto. Est ergo tactus profundus, qui est ab agente naturali; et iste tactus est secundum quantitatem virtutis, quia agens naturale per virtutem activam, quam habet, tangit passum et agit in ipsum. Secundum hunc tangendi modum non quicquid tangit, tangitur, nec quicquid alterat, alteratur, nec quicquid agit, contrapatitur. Nam, ut declaratur in libro De Generacione, celum tangit omnia ista inferiora, quia agit in omnia ea, non tamen tangitur ab eis, quia non contrapatitur ab ipsis.

Vere ergo quantum ad hunc modum potestas summi pontificis potest dici celestis, quia quecumque tangat, in quemcumque agat, non debet tangi ab eis. Iniuriatur ergo iuri et contradicit rationi, qui tactus a summo pontifice nititur contra tangere ipsum, et qui passus ab eo nititur contra agere in ipsum. Sic enim se habet ipse ad omnia que sunt in ecclesia, sicut se habet celum ad omnia ista inferiora, quod si tangit, non tangitur, si agit, non contra patitur.

Videmus autem, quod celum generat et corrumpit ista inferiora, quia generacio unius est corrupcio alterius et econverso. Si ergo celum generat et corrumpit, oportet, quod construat id quod generat et destruat id quod corrumpit; secundum hunc eciam modum oportet, quod statuat et destituit. Immo quia ad celum spectat varia generare, et celum facit ad generacionem tam gravium, quam levium, oportet, quod inter hec corpora aliquod faciat ascendere generando in eo formam levis, et aliquod descendere generando in eo formam gravis. Sed quantumcumque celum hoc construat, hoc destruat, hoc statuat, hoc destituit, hoc faciat descendere, hoc autem ascendere, nihil est, quod impingat in celum, nihil est, quod nitatur contra agere in celum. Et quia est sic de summo pontifice, vere potestas eius dici poterit esse celestis.

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Est autem per precedencia declaratum, quid est plenitudo potestatis et quomodo huiusmodi plenitudo in summo pontifice dicitur residere. Declarabatur quidem, quod omne posse quod est in ecclesia reservatur in summo pontifice; dicebatur autem, quod in ecclesia est duplex posse, spirituale et temporale; probabatur enim per textum evangelii, quod utrumque gladium habet ecclesia, spiritualem et temporalem. Nam, cum Christus esset cum discipulis suis, per quos figurabatur ecclesia, dictum est: Ecce duo gladii hic; quod non esset verum, nisi duo gladii in ecclesia esse dicerentur; et quia ecclesia habet utrumque gladium, oportet, quod ecclesia habeat utrumque posse, spirituale et temporale.

Ex hoc ergo oritur difficultas tacta in rubrica capituli, quod cum in ecclesia sive in summo pontifice habeat esse potestatis plenitudo, et cum in eo habeat esse utrumque posse, spirituale et temporale, quomodo verificatur dictum Hugonis, quod ait libro IIᵒ parte IIᵃ capitulo penultimo, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda. Possessio enim temporalium, ut videtur, non competit ecclesie devocione fidelium sive donacione ipsorum, sed hoc competit ecclesie ex posse et dominio quod habet ecclesia, cum habeat posse et dominium temporale.

Videtur eciam dictum Hugonis fulciri per decretum, quia, ut habetur distincione LXIIIᵃ, de dono quod fecit primus Lodovicus imperator Romanis pontificibus, ubi dicitur: Ego Lodovicus Romanorum Imperator Augustus statuo et concedo domino Paschali summo pontifici et successoribus eius in perpetuum, sicut a predecessoribus nostris usque nunc in vestra potestate et dicione tenuistis et disposuistis, civitatem Romanam cum ducatu suo etc. Si autem dicatur, quod Lodovicus imperator hoc non donavit nec concessit ecclesie, sed confirmavit quod antea donatum et concessum erat, quia Constantinus imperator hoc fecerat, ut habetur XCVIᵒ distincione, semper, ut videtur, habetur propositum, videlicet quod ex dono facto ab imperatoribus et ex pia donacione fidelium concessa sunt ecclesie temporalia possidenda. Possessio itaque temporalium non competit ecclesie ex suo posse vel ex suo dominio; non ergo erit in ecclesia uterque gladius nec habebit ecclesia utrumque posse, et per consequens non habet ecclesia plenitudinem potestatis.

Dicemus ergo, quod sic reddenda sunt que sunt Dei Deo, quod eciam reddantur que sunt Cesaris Cesari, non quod aliquid habeat Cesar, quod non sit Dei. Vult tamen Deus, quod aliquid habeat Cesar tamen sub eo; sic, cum due sint potestates, pontificaliset regalis, spiritualis et terrena, ut habetur in distincione XCVIᵃ g, et in multis aliis locis hec materia tangitur, sic ergo reddenda sunt que sunt ecclesie ipsi ecclesie, quod tamen potestas terrena suis iuribus non fraudetur; non quod aliqua sint sub potestate terrena que non sunt sub potestate ecclesiastica, sic tamen voluit Deus suam ecclesiam ordinare, ut potestas terrena sua iura haberet sub potestate ecclesiastica, et gladius materialis suam iurisdictionem haberet tamen sub gladio ecclesiastico, ut sit potestas sub potestate et gladius sub gladio: sicut et corpus suam proprietatem habet et suam virtutem, tamen sub anima, ut sine anima nec sensum habeat neque motum.

Dicemus enim, quod id quod est in corporibus sanitas et vita, hoc est in moribus et in gubernacionibus hominum equitas et iusticia: ut sicut corpus dicitur esse sanum, quod habet humores equatos, et si inequalitas humorum prevaleat, infirmatur corpus, et tantum prevaleere potest, quod perdat vitam; sic sine equitate et iusticia nulla est recta gubernacio hominum et nulla est res publica que scilicet sit viva moribus, licet possit esse picta coloribus, prout beatus Augustinus secundo De Civitate Dei capitulo XXIIᵒ ait de republica Romanorum ante suscepcionem fidei, quod non erat in vera iusticia et non erat viva moribus, sed erat picta coloribus. Non est enim vera iusticia, ut ipse ibidem dicit et ut est pluries repetitum, ubi non est rector et conditor Christus.

Igitur apud infideles non sunt imperia neque regna, quia, ut dicit Augustinus quarto De Civitate Dei capitulo IVᵒ: Remota itaque iusticia, quid sunt regna nisi magna latrocinia? Immo apud infideles non solum non sunt regna neque imperia, cum apud eos regna et imperia sint latrocinia; immo eciam apud eos non sunt aliqua iusta dominia, ut non sit aliquis infidelis iustus dominus sive iustus possessor domus sue vel agri sui vel vinee sue vel cuiuscumque rei sue; quia, ut supra probavimus, qui non vult subesse domino suo, dignum est, quod nihil subsit sub dominio suo.

Si ergo non es sub Deo, a quo habes omnia, dignum est, quod tibi subtrahantur omnia. Sed qui digne et iuste privandus est qualibet re, est indignus et iniustus possessor cuiuscumque rei. Et quia nonnisi per ecclesiam et sub ecclesia potest quis placere Deo et esse sub Deo et esse sub domino suo, non nisi per ecclesiam et sub ecclesia habet quisque dominium suum; et quia quod sis iustus dominus cuiuscumque rei, ab ecclesia et sub ecclesia habes, consequens est, quod tu et omnia tua sint sub dominio ecclesie collocata. Nullus itaque erit iustus dominus aliquarum rerum, nisi sui ipsius et omnium que habet recognoscat ecclesiam matrem et dominam.

Dicemus ergo, quod quecumque temporalia habet iuste potestas terrena, illa sunt sub ecclesia, non tamen econverso. Potest enim aliqua temporalia habere ecclesia, in quibus nullam iurisdictionem habet terrena potestas. Hiis tamen sic se habentibus vere dici potest, quod Hugo ait et quod iura tangunt, quod pia donacione fidelium vel ex largicione imperatorum et principum temporalia quedam concessa sunt ecclesiis possidenda. Dicemus enim, quod licet omnia temporalia, que sunt sub potestate terrena, sint sub ecclesia, quia potestas terrena et quisque dominus cuiuscumque rei temporalis non potest aliquid iuste possidere, nisi sub ecclesia et per ecclesiam: non tamen illa temporalia erunt eodem modo sub ecclesia et sub domino temporali.

Concedere enim cogimur, quod iste dominus temporalis per peccatum originale natus est filius ire, per peccatum actuale factus est filius ire; natus autem filius ire vel factus filius ire, quia est aversus a Deo et non est sub domino suo, iusticia exigit, ut nihil sit sub dominio suo: non ergo erit iustus dominus alicuius rei. Regeneratus ergo per ecclesiam a peccato originali et absolutus per eam a peccato actuali fit per ecclesiam iustus dominus rerum suarum; et quia iam est iustus dominus rerum suarum et factus est per ecclesiam, oportet, quod res sue sint sub eo tamquam sub iusto domino, et sint sub ecclesia, a qua habet iustum tale dominium. Sed aliter erunt sub ecclesia et aliter sub eo erunt, quia sub ecclesia erunt tamquam sub ea que habet dominium superius et primarium, quod dominium est principale et universale; sed erunt sub dominio temporali tamquam sub domino qui habet dominium inferius et secundarium, quod est immediatum et executorium.

Ex hoc autem dominio superiori et primario debentur ecclesie de omnibus temporalibus decime et oblaciones; ex dominio vero inferiori et secundario debentur potestatibus terrenis et temporalibus dominis de ipsis temporalibus rebus alie utilitates et alia emolumenta que proveniunt ex temporalibus rebus.

Ecclesia igitur, ut ecclesia est, secundum suum posse et secundum suum dominium habet in temporalibus rebus posse et dominium superius et primarium; secundum quod posse non habet iurisdictionem et executionem immediatam, et ideo ex hoc non dicitur temporalia possidere, ut hic de possessione loquimur. Cesar autem et dominus temporalis habet huiusmodi iurisdictionem et executionem. Ideo videmus potestates distinctas, videmus iura distincta, videmus gladios distinctos. Ista tamen distincio non facit, quod non sit potestas sub potestate, ius sub iure, gladius sub gladio; immo facit, quod hec sic se habeant, quia ex quo ius et dominium ecclesie est superius et primarium, ius autem et dominium Cesaris est inferius et secundarium, oportet, quod ius sit sub iure et dominium sub dominio.

Aliquod ergo ius, immo magnum ius et plus utile ius habet Cesar in temporalibus, quam habeat ecclesia, licet non habeat ita dominativum ius, sicut habet ecclesia. Habet tamen Cesar non solum utile ius, sed eciam potestativum et dominativum ius in temporalibus rebus, in civitatibus, castris et terris; habet enim in eis ius utile et dominium utile, prout ex eis recipit emolumenta et utilitates; habet eciam dominium potestativum, prout in eis exercet iusticiam et iudicium sanguinis. Istud autem dominium quod habet Cesar et dominus temporalis, sive sit dominium utile sive potestativum, non tollit dominium ecclesie, quod est superius et primarium. Ex quo dominio superiori et primario, quod habet ecclesia super temporalibus, omnes habentes temporalia sunt tributarii ecclesie, debentes ei decimas que de suis temporalibus possessionibus colliguntur. Istud autem dominium ecclesie est dominium magis dominativum et magis altum super ipsis temporalibus rebus, quam sit dominium, quod habet Cesar vel quod habet quicumque dominus temporalis, quia ex hoc dominio superiori et primario habet ecclesia a fidelibus et a possessionibus fidelium census sive tributum; a fidelibus quidem habet oblaciones, a possessionibus autem fidelium habet decimas, ut ex hoc ecclesia omnibus dominetur et omnium cognoscatur esse domina et magistra.

Revertamur ergo ad propositum et dicamus, quod in temporalibus suum ius habet ecclesia et suum ius habet Cesar, et utrumque ius est aliquo modo utile et aliquo modo potestativum. Nam ius utile, quod habet ecclesia in omnibus temporalibus, sunt decime, oblaciones et ea que de temporalibus debentur ecclesiis; ius autem utile, quod in temporalibus habet Cesar, sunt cetera emolumenta que ex temporalibus haberi possunt. Postquam enim ecclesie de temporalibus date sunt decime, tribute sunt oblaciones et exhibita sunt que debentur ecclesiis, tunc reliqua sunt Cesaris idest domini temporalis. Sic ergo datur ecclesie quod est ecclesie et redditur que sunt Cesaris Cesari.

Istud autem ius utile quod habet ecclesia super omnibus temporalibus, est longe excellencius, quam illud quod habet Cesar. Sicut enim dominus agri vel vinee recipit aliquid de agro vel de vinea pro censu et pro ostensione dominii, reliqua vero sunt operariorum, sic in signum universalis dominii recipit ecclesia decimas et oblaciones et ea que debentur ei de bonis fidelium, reliqua vero sunt ipsorum fidelium. Est ergo ius utile ecclesie, quod habet in bonis temporalibus, longe excellencius, quam sit ius Cesaris vel cuiuscumque domini temporalis.

Sic et ius potestativum quod habet in temporalibus ecclesia est longe excellencius, quam sit ius Cesaris, quia ex culpa vel ex causa potest ecclesia privare Cesarem sive potestatem terrenam suo dominio et suis temporalibus bonis: quod non esset, nisi in ipsis temporalibus bonis haberet ecclesia excellens dominium, non solum utile, sed potestativum. Cesar autem vel potestas terrena, cuius est gladium materialem portare, habet ius potestativum in temporalibus, ut in civitatibus, castris vel agris et vineis et aliis quibuscumque terris, quia forefacientes iudicat et punit. Longe ergo excellencius dominium potestativum habet ecclesia, quam Cesar vel quam potestas terrena, quia potestas terrena solum in laicos potest animadvertere, ecclesia autem in omnes; quia in ipsam potestatem terrenam quantumcumque altam ex culpa vel ex causa potest animadvertere et privare eam suis temporalibus bonis: quod non esset, nisi temporalia et possidentes temporalia essent sub ecclesia.

Non dicimus ergo, quod nullum dominium utile habeat Cesar in temporalibus, sed excellencius est dominium utile quod habet ecclesia, quam illud quod habet Cesar; immo ius quod habet Cesar debet ordinari ad ius ecclesie. Sic eciam non dicimus, quod nullum dominium potestativum et in personis hominum et in rebus temporalibus habeat Cesar. Sed dicimus, quod dominium potestativum quod habet ecclesia est longe excellencius, quam illud quod habet Cesar, quia potest ecclesia in personam Cesaris et in bona temporalia ipsius animadvertere; personam quidem Cesaris potest per censuram ecclesiasticam cohercere, bona quidem temporalia Cesaris potest in alterius dominium transferre. Immo dominium potestativum, quod habet Cesar, et eciam materialis gladius, quo utitur Cesar, est pro ecclesia et ad nutum ecclesie exercendus; licet enim ipsa ecclesia non utatur per se ipsam gladio materiali, animadvertit tamen in alios secundum materialem gladium, prout huiusmodi gladius, etsi non ab ecclesia, tamen est pro ecclesia et ad nutum ecclesie exercendus.

Aliquod ergo ius, immo magnum ius habet Cesar sive dominus secularis in rebus temporalibus, quo iure sine culpa et causa minime est privandus. Et quia in temporalibus habet aliquod ius Cesar utile et aliquod ius potestativum, illud ius quod habet, potest donare ecclesie. Potest quidem donare unum ius sine alio vel unum ius cum alio. Potest autem donare unum sine alio, quia potest donare ius utile sine iure potestativo, ut potest rex vel princeps donare nemus vel agrum quantum ad ius utile, retento sibi iure potestativo; ita quod ecclesia illa sic habebit utilitatem et emolumentum de illo nemore vel agro, quod si quis forefaceret in illo nemore vel in illo agro, punicio forefacientis non spectabit ad illam ecclesiam, sed ad dominum secularem. Potest eciam Cesar sive dominus secularis dare unum ius cum alio, videlicet quod totum spectet ad ecclesiam, tam ius utile quam potestativum; sed dato quidem quod ecclesia habeat ius potestativum, tamen quantum ad ius potestativum, quod est iudicium sanguinis, numquam exercebit ecclesia per se ipsam, sed per laicam personam. Rursus istud ius quod habet Cesar, sive sit utile sive potestativum, potest donare ecclesie vel simpliciter vel sub condicione, quia quilibet in re sua potest condicionem quam vult apponere.

Propter quod patefactum est, quod querebatur in rubrica capituli, quia ecclesia sic habet plenitudinem potestatis et sic habet super omnibus, etiam super bonis temporalibus ius universale superius et primarium, quod tamen Cesar non destituitur iure suo. Potest ergo ecclesia habere talem plenitudinem potestatis, et tamen possidebit res temporales pia devocione fidelium et largicione principum, si ipsi fideles dent ecclesie ius quod habent in temporalibus, et ipsi principes iura temporalium ecclesiis largiantur. Ad hec autem probanda valent dicta Hugonis libro IIᵒ, parte IIᵃ, capitulo penultimo.

Ex hoc autem apparere potest, quod nulla temporalia sunt sub Cesare que non sint sub ecclesia, quia a iure superiori et primario quod habet ecclesia super temporalibus nequaquam cadere potest. Et si aliquis summus pontifex aliquod tale ius donaret, successor suus hoc revocare posset, cum hoc non possit per superiorem confirmari, quoniam papa nullum habet superiorem; et posset hoc successor revocare, quia par in parem non habet imperium. Sed ecclesia potest habere aliqua temporalia, in quibus nullum ius habebit Cesar, quia poterit Cesar totum ius, quod habet in temporalibus illis, dare ecclesie et poterit hoc per papam confirmari, ita quod succedens Cesar vel succedens imperator vel succedens quicumque dominus secularis hoc revocare non poterit, quia tunc Cesar vel quicumque dominus secularis ageret ultra suam speciem, si rem confirmatam per papam, qui est supremus dominus, revocaret.

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work