De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Liber II: Liber II

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Tam auctoritates canonis, quam sanctorum de potestate loqui diversimode invenimus. Nam ad Romanos XIIIᵒ scribitur, quod non est potestas nisi a Deo; Osee autem VIIIᵒ legitur: Ipsi regnaverunt, et non ex me. Videtur itaque apostolus velle, quod non sit potestas nisi a Deo, et Osee videtur asserere, quod aliqui regnent non ex Deo. Gregorius eciam, exponens prefatam Osee auctoritatem, ait, quod ex se et non ex arbitrio summi rectoris regnant qui nullis virtutibus subditi, nequaquam divinitus vocati, sed sua cupiditate accensi culmen regiminis rapiunt. Videtur ergo in hiis verbis innuere Gregorius, quod duplex sit potestas et duplex regnum, unum a Deo collatum et aliud a cupiditate dominandi usurpatum, ut ex hoc videatur non omnis potestas esse a Deo, sed aliqua est per rapinam et violenciam usurpata. Cui videtur contradicere Augustinus IIIᵒ De Trinitate cap. VIIIᵒ, ubi ait, quod iniqui voluntatem habent iniustam, potestatem autem nonnisi iuste accipiunt; et quia non acciperent, nisi a Deo ipsam haberent, non erit potestas nisi a Deo, cum etiam iniqui nonnisi a Deo potestatem accipiant, dicente domino ipsi Pilato: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi datum esset tibi desuper.

Ut ergo talis controversia dissolvatur, sciendum quod potestas de genere bonorum est. Nullum autem bonum alicui datum est vel concessum, nisi a summo bono, qui est omnis boni bonum. Sed quamvis potestas sit bonum et a Deo data, usus tamen potestatis potest esse non bonus. Dicemus ergo, quod potestatem quam habes, a Deo habes, et membra que habes, a Deo habes: sicut igitur membris que a Deo habes, potes male uti et peccare, sic potestate quam a Deo habes, potes male uti et demereri. Unde et dominus respondens Pilato, cum prius dixisset, quod non haberet adversus eum potestatem ullam, nisi esset sibi datum desuper, postea subdit: Propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. Quod Chrysostomus exponens ait: Vide, qualiter Pilatus se ipsum condemnat: si enim in eo totum positum erat, quia potestatem habebat crucifigere eum et dimittere eum, quare nullam causam inveniens non absolvebat eum? A Deo itaque habebat huiusmodi potestatem, sed male utebatur huiusmodi potestate, cum sedens pro tribunali iudicaret interfici innocentem. Iudas igitur et populus Iudaicus a Deo habuerunt istam potestatem, ut possent tradere Iesum Pilato ad iudicandum, et Pilatus a Deo habuit istam potestatem, ut posset tradere Iesum militibus ad crucifigendum. Eapropter utrique abusi sunt huiusmodi potestate, quia nec illi innocentem debuerunt tradere Pilato ad iudicandum, nec Pilatus debuit ipsum tradere ad crucifigendum, sed Iudas hoc fecit amore pecunie, populus Iudaicus hoc livore invidie, Pilatus hoc egit timore cesaree potestatis. Cum ergo peius sit peccare cupiditate et invidia quam timore, tam Iudas, qui per cupiditatem, quam populus Iudaicus, qui per invidiam tradidit, maius peccatum habuit quam Pilatus, qui timens Cesarem Iesum innocentem iudicavit.

Omnes ergo sunt sub potestate tam boni quam mali, et ipsa potestas est sub potestate, et a Deo est, quod sit potestas sub potestate. Unde Augustinus hoc exponens ait, quod talem, quippe Deus, Pilato dederat potestatem, ut esset sub Cesaris potestate. Populus quidem Iudaicus et Pilatus abusi sunt potestate sibi tradita, quia uterque peccavit, sed magis populus, qui fecit hoc invidendo, quam Pilatus, qui hoc egit metuendo. Unde Augustinus exponens prefata verba ait: Propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet, quia ille, idest populus Iudaicus, tradidit me potestati tue invidendo; tu vero eandem potestatem in me executurus es metuendo.

Erit itaque una distincio, quod aliud est potestas, aliud potestatis usus; nam potestas, licet secundum se semper sit bona, usus tamen potestatis potest esse non bonus.

Alia autem distincio esse potest, quod, licet omnis potestas sit a Deo, non tamen omnis huiusmodi potestas est a Deo iussa, sed alia est a Deo iussa, ut illa que data est bonis, et aliqua a Deo permissa, ut illa que data est malis. Quod satis innuit Augustinus IIIᵒ De Trinitate capitulo VIIIᵒ, ubi ait, quod nec boni hoc agunt, idest suam potestatem exercent, nisi in quantum Deus iubet, nec mali hoc iniuste faciunt, nisi in quantum iuste ipse permittit. Potestas igitur a Deo data numquam est ex omni parte iniusta, sed vel est ex omni parte iusta quantum ad bonos, quibus Deus potestatem iuste dat, et ipsi secundum eam iuste agunt; vel est quantum ad malos iusta ex parte dantis, in quantum Deus hoc iuste permittit, et iniusta ex parte recipientis, in quantum mali secundum eam iniuste faciunt. Quod expresse Augustinus innuit in prelibata auctoritate, ubi ait, quod mali secundum potenciam eis datam iniuste faciunt; ipse autem Deus iuste permittit.

Omnis itaque potestas est a Deo vel iussa vel permissa, vel omnis potestas est a Deo, quia omnis potestas est quid bonum; usus autem vel execucio potestatis bona et mala esse potest. Non igitur omnes merentur per huiusmodi potestatem sibi a Deo datam, sicut divicias, membra corporis et alia quecumque bona a Deo habemus. Sed non semper per huiusmodi bona meremur, quia non semper bene utimur huiusmodi bonis.

Bonum est enim ingenium naturale, industria, sciencie, bone sunt artes, facultates sunt bone, membra corporis, bona est aqua, bonus est et ignis; hiis tamen qui suffocantur non est bona aqua, et hiis qui comburuntur non est bonus ignis: bonum enim esset ad opus suffocatorum, quod aqua non fuisset. Ideo dicitur VIIᵒ Ethicorum, quod quando aqua suffocat, non est opus bibere. Si enim quis sitiret, melius esset, quod abstineret a potu, quam quod tantum biberet, quod suffocaretur. Bona est ergo aqua, sed non ad opus suffocatorum, et bonus est ignis, sed non ad opus combustorum; bona sunt membra corporis, sed male utentibus non sunt bona: ut si quis per oculos sic scandalizatur, quod per eos peccat mortaliter, in quo peccato moriens vadit in gehennam, bonum fuisset ei, quod esset natus cecus et non peccasset per oculos nec ivisset in gehennam. A Deo itaque habemus membra, non ut eis male utamur, sed ut per ea Deo serviamus; et quanto meliora et pulchriora membra habemus, tanto magis tenemur Deo servire: cui non serviendo gravius peccamus. Hoc eciam modo bone sunt facultates et bona est sanitas corporis; sed si per hec bona ad malum inducimur, melius esset nobis, quod essemus infirmi et pauperes et essemus Deo subiecti, quam sani et divites, et essemus a Deo aversi.

Isto eciam modo bone sunt artes, sciencie bone, ingenium bonum, industria naturalis; sed si per hoc inclinaris ad peccandum, bonum esset tibi, quod esses simplex, grossus, ignarus et iners, et a peccato caveres, quam hoc habendo peccato servires. Si enim intellectus te suffocat et ostendit tibi vias per quas potes malum facere, et tuum ingenium te ad peccandum inducit, peior es quam bestia, que non habens intellectum nescit hec mala excogitare. Ideo dicitur VIIᵒ Ethicorum, quod decies millies utique plura mala faceret homo malus quam bestia, et Iᵒ Politicorum scribitur, quod sicut homo perfectus virtutibus est animalium optimum, sic separatus a lege et iusticia est animalium pessimum. Habet enim, ut ibi dicitur, homo sevissima arma. Appellantur enim ibi sevissima arma intellectus et racio, per que omnia nequissima possunt excogitari. Ideo si hiis armis, videlicet intellectu et racione, homo vult uti ad bonum, homo est animalium optimum, si ad malum, est animalium pessimum.

Clare itaque apparet, quod omnia preassignata bona a Deo sunt, qui est summum bonum et omnis boni bonum; sed male utentibus non bona sunt, nec sunt ad salutem, sed ad dampnationem, iuxta Gregorii sentenciam: Cum enim crescunt dona, raciones eciam crescunt donorum; unde tanto humilior, eciam ad serviendum Deo promotior quisque debet esse ex munere, quanto obligacionem se esse conspiciat in reddenda racione. Data itaque sunt tibi membra corporis, facultates et cetera huiusmodi bona, ut eis utaris non ad iniusticiam et impietatem, sed ad divinum obsequium et ad opera pietatis.

Quod ergo dictum est de omnibus prefatis bonis, de ipsa eciam potestate verum est, quod non est potestas, nisi a Deo, sed quanto potencior es et bene uteris potestate tibi tradita, tanto magis mereris, quia, ut dicitur Iob XXXVIᵒ, Deus potentes non abicit, cum et ipse sit potens; sed si qui male utantur potestate sibi tradita, quanto potenciores sunt, potenciora tormenta patientur, et quanto magis presunt, durius iudicium fiet eis. Ideo dicitur Sapiencie VIᵒ, quod iudicium durissimum hiis qui presunt fiet; et ibidem subditur, quod potentes potenter tormenta patientur. Es igitur princeps, es rex, habes potenciam magnam, a Deo illam potenciam habes: ex hoc debes esse Deo magis subiectus. Sed si Deo subiectus non es, indignus es illa potencia, et quia, ut dicebamus, generatus a patre carnaliter nasceris filius ire, et non ens Deo subiectus, peccans eciam mortaliter, te avertis a Deo et non es subiectus sibi, indignus es potestate illa. Et quia nil dignius quam privari indignum, debent parentes pro filiis ad devocionem surgere et ad ecclesiam recurrere, ut spiritualiter regenerentur, per quam regenerati fient digni hereditate paterna et omni potestate et dominio.

Potentum itaque principum heredes et quorumcumque fidelium filii hereditatem quam habent, potenciam et dominium, ut supra sufficienter tetigimus, magis debent recognoscere ab ecclesia, per quam spiritualiter regenerati fiunt talibus honoribus, potestatibus et facultatibus digni, quam a parentibus carnalibus, a quibus nascuntur indigni; et quilibet fideles, quociens in peccatum mortale labuntur et per ecclesiam absolvuntur, tociens omnia bona sua, omnes honores, omnes potestates et facultates suas debent recognoscere ab ecclesia, per quam absoluti facti sunt talibus digni, quibus, cum peccato serviebant, erant indigni. Et quia nulli sunt digni nec honore nec dominio nec potestate nec aliquo alio bono, nisi per sacramenta ecclesiastica et per ecclesiam et sub ecclesia, bene dictum est, ut in rubrica capituli dicebatur, quod, licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus.

Ex dictis autem sequendo distinciones superius factas, quod aliud est potestas, aliud potestatis usus, et quod potestas aliqua est iussa, aliqua est permissa, possumus solvere omnes prefatas contrarietates. Nam si loquamur de ipsa potestate secundum se, que bonum quid est, verum est quod ait apostolus, quod non est potestas nisi a Deo; sed si loquamur de ipso potestatis usu, verum est quod dicitur in Osee, quod ipsi regnaverunt, sed non ex me. Nam regnare est potestate uti. Illi ergo non regnant ex Deo, qui non bene utuntur potestate sibi data a Deo. Vel dicere possumus, quod et mali habent iustam potestatem, quia, licet ipsi ea iniuste utantur, tamen non habent aliquam potestatem, nisi quantam Deus eis iuste permittit. Et si queratur, quare Deus permittit malos potestatem habere, cum sciat eos male usuros, dicemus, quod aliquando hoc est propter peccata populi, iuxta illud Iob XXXIVᵒ: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi; et Osee XIIIᵒ scribitur: Dabo tibi regem in furore meo. Vel possumus dicere quod, etsi nulla essent peccata populi, sinit Deus, quod mali habeant potestatem, sicut sinit, quod habeant membra corporis et facultates et divicias et alia huiusmodi bona, que bonis et malis possunt esse communia. Omnis ergo potestas est a Deo, si consideretur ipsa potestas que est quid bonum; et tamen regnant mali non ex Deo, si consideretur potestatis abusus, qui est quid malum, vel omnis potestas est a Deo aut iussa aut permissa, ut dicit Augustinus; et mali cupiditate dominandi usurpant sibi potestatem, ut dicebat Gregorius. Nam usurpare sibi potestatem dicuntur mali, quia hoc non agunt divina iussione, sed permissione.

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Liber III: Liber III

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work