De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata
Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur
Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest
Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna
Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus
Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt
Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni
Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt
Forte videbitur multis, quod non sit in hoc opere latitudo sermonis secundum exigenciam rei, sed sunt ibi plures sermones quam presens requirat materia, eo quod videatur unum et idem multociens repetitum. Sed, ut sapientes notaverunt, finis imponit necessitatem hiis que sunt ad finem, ut si finis serre est secare dura, necesse est, quod sit ferrea et dentata, quia aliter non posset apte dura secare. Finis autem huius operis est omnes fideles sive totum populum christianum erudire, quia toti populo expedit scire ecclesiasticam potestatem, ne per tam periculosam ignoranciam ignoraretur a domino in futuro iudicio. In toto autem populo multi sunt quorum intellectus est hebes et grossus, et quia tales sunt parvuli in Christo, non esca, sed secundum apostoli sentenciam,1 lac est eis pocius tribuendum; tales autem tamquam parvuli et non habentes dentes non possunt dura frangere nec duram escam edere. Horum autem doctores debent esse velut nutrices, que prius cibum masticant quam ipsum suo tribuant alumno. Sic et isti nonnisi doctrinam masticatam capere possunt. Non tamen propter hoc sunt despiciendi, quia et inferiores angeli indigent masticata doctrina; unde et Dionysius in libro De Angelica Hierarchia probat metaphorice loquendo:2 Angeli superiores habent dentes, quia frangunt et dividunt species et conceptus, que indivisa non possent capere inferiores angeli; divisa autem et quasi masticata capiunt. Et ut hoc nostro proposito adaptemus, dicamus, quod non omnes sunt ita acuti et subtiles, quod propositis principiis ita ingrediantur in ea et ita penetrent ipsa, quod possint ex eis omnes conclusiones elicere. Est enim acuti ingredi, penetrare et scindere, quod grossi non possunt facere. Et ideo, quando ex uno principio possunt multe conclusiones elici, populo, qui est auditor grossus, ut in Rhetoricis3 declaratur, tociens illud principium est repetendum, quociens inde nove conclusiones exprimi possunt; immo non solum ad novam conclusionem, sed eciam ad sufficienciorem deduccionem non inaniter sunt eadem principia repetenda. Et quia numquam eadem pluries repetimus, nisi vel ut nova haberetur conclusio vel ut sufficiencior narraretur deduccio, nugacionem que est inutilis unius et eiusdem repeticio, hec facendo in hoc opere credimus evitasse. Semper enim dicendus est nova dicere, qui sive eadem sive alia semper ad nova cernitur ordinare.
Ad excusacionem nostram hiis itaque prelibatis, volumus exequi que in rubrica capituli continentur. Nam licet per superiora dicta sufficienter haberi possit, quod ecclesia habeat in temporalibus dominium superius, ceteri vero inferius, quia in multis superioribus capitulis probatum est terrenam potestatem sub ecclesiastica collocari, est eciam paulo ante ostensum, quod ecclesia in temporalibus habet dominium universale, ceteri vero particulare. Quia ergo particularia sub universalibus continentur, satis ostensum esse videtur, quod ecclesia habeat dominium superius, ceteri vero inferius. Volumus tamen nihilominus ad hanc conclusionem novas raciones adducere vel aliququaliter iam adductas novo modo deducere, ut nostrum propositum clarius elucescat.
Probabimus autem quatuor viis propositum prelibatum, ut prima via sumatur ex ecclesiastico iudicio sive iurisdiccione; secunda vero ex ecclesie generali solutione et ligacione, prout sic ligatus privatur communione fidelium; tertia eciam sumitur ex eadem ligacione, prout sic ligatus privatur communione sacramentorum; quarta quidem sumitur ex ligacione eadem, prout sic ligatus privatur communione eternorum bonorum.
Propter primum sciendum, quod aliud est habere aliquid ex officio, aliud ex personali perfeccione. Multi enim sciunt canere, qui in aliqua ecclesia non habent officium cantorie, et multi optime sciunt iura, qui non sunt iudices in aliqua causa. Habentes itaque perfeccionem personalem ad aliquid agendum, nullam ex hoc habent iurisdictionem et auctoritatem, sed habent idoneitatem quandam, ut sibi tale officium committatur. Sed ex eo quod sibi est commissum officium, et ex eo quod aliquis est in statu prelationis, dato quod non haberet personalem perfectionem secundum quod res commissa exigeret, iuxta tamen suum statum et iuxta commissionem sibi factam habet iurisdictionem vel auctoritatem.
Cum ergo supra diximus et cum pluries repetimus, quod summus pontifex est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur, intelligendum est: secundum officium sibi traditum et secundum exigenciam sui status. Est enim in statu tam alto et sic est in apice ecclesie collocatus, ut ipse iudicet omnia et a nemine iudicetur. Illud ergo iudicium non erit speculativum tantum, sed erit auctoritativum et iurisdictionale. Scientes enim iura habent in decidendis causis iudicium speculativum vel consiliativum, si ab eis consilium postuletur; sed decidere causas et auctoritates et iurisdictionem habere in eis, habent, qui sunt iudices, in quantum sunt iudices constituti. Itaque, si summus pontifex iudicat omnia et huiusmodi iudicium non est solum secundum perfectionem personalem, ut sit solum speculativum, sed est, ut suum officium postulat et ut exigit suus status, et exinde est iurisdictionale et auctoritativum, consequens est, ut eo modo iudicet omnia, quod auctoritatem et iurisdictionem habeat in omnibus. Sed qui omnia dicit, nihil excipit. Totus itaque, ut dicebamus, est suus orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Quia ergo in omnibus possidentibus et possessionibus iurisdictionem et auctoritatem habet, cum tam possidentes, quam possessiones inter omnia computentur, nam non omnes iudicaret, nisi super omnibus iurisdictionem haberet: dicamus ergo, ille qui sic spiritualis est, si est homo, habebit iurisdictionem super omnes homines et super omnia que hominibus sunt subiecta. Non enim posset intelligi, quod homo ex sua spiritualitate super spiritualiora se iurisdictionem haberet, cum iuridiccio et auctoritas secundum quod huiusmodi ad inferiora referantur.
Sufficienter itaque probatum est, quod ex iudicio et iurisdictione ecclesie, cum iuridiccio inferiora respiciat, omnia sunt sub ecclesia; habet itaque ecclesia super omnibus dominium superius, ceteri vero inferius. Ex hiis autem apparet clarius, quod dicebatur supra capitulo Xᵒ,4 quomodo summus pontifex, quia est spiritualis medicus, ideo habet iudicare de omnibus hiis que spectant ad salutem animarum, et exinde auctoritatem et iurisdictionem habet super temporalibus omnibus. Nam quia huiusmodi iudicium non est speculativum tantum, ut est per habita manifestum, sed est auctoritativum et iurisdictionale, cum temporalia possint haberi debite et indebite et cum salute et non salute animarum, eapropter qui habet iudicare de salute animarum et de omnibus temporalibus, iudicabit, ut iudicando de iusta possessione rerum, quantum ad hoc, omnes animas salvas faciat; et si illud iudicium non est speculativum tantum, sed auctoritativum et iurisdictionale, cuiusmodi est iudicium summi pontificis, consequens erit, quod ipse super omnibus temporalibus auctoritatem et iurisdictionem habebit.
Secunda autem via ad hoc idem sumitur ex ecclesie generali solutione et ligacione. Non enim dixit dominus Petro:5 Si hunc vel illum ligaveris super terram, erit ligatus et in celis, sed universaliter protulit: Quecumque ligaveris super terram. Volumus autem clare ostendere, quod quicumque est ligatus ab ecclesia vel excommunicatus ab ea, nihil potest dicere, quod sit suum, vel si potest hoc dicere, hoc erit solum ex indulgencia ecclesie. Quo ostenso erit liquido declaratum, quod ecclesia sic habet dominium superius super omnia temporalia et super omnes possessiones, quod quemcumque ligat, nisi ex indulgencia ecclesie fiat, nihil sibi remanebit, quod sit suum.
Sciendum ergo, quod primitus non fuit de iure hec possessio huius et illa illius, quod aliquis posset dicere: hoc est meum, nisi ex convencione et pacto quod habebant ad invicem. Que convencio et pactum ad particionem et divisionem orbis terrarum se solummodo extendebat, ut Ade filii hoc modo appropriassent possessiones aliquas et hoc modo proprium habuissent, prout divisissent terras, et ex convencione et ex pacto concessissent hoc esse huius, hoc illius. Multiplicatis tamen hominibus oportuit pacta et convenciones magis extendi, ut non solum ex terrarum divisione, sicut fuit in filiis Ade, et post diluvium in filiis Noe, de quibus secundum unum modum dicendi ait Magister in Historiis,6 quod tres filii Noe disseminati sunt in tribus partibus orbis, quia Sem Asiam, Cham Africam, Iaphet Europam sortitus est. Sed de modo divisionis nihil ad propositum; sufficit enim scire, quod non poterat aliquis illorum iuste appropriare sibi aliquam partem terre, nisi ex pacto et convencione habita cum aliis, ita quod prima appropriacio fuit secundum pacta et convenciones vel secundum assensum in divisionibus terrarum, prout filii Ade vel Noe eis assencientibus vel saltem non contradicentibus sortiti sunt sibi terras, et unus appropriavit sibi hanc partem, alius vero illam. Sed postea, ut diximus, multiplicatis iam hominibus, oportuit huiusmodi convenciones et pacta multiplicari, ut fieret possessio terrarum et agrorum non solum secundum particionem, prout fit in filiis eiusdem patris, sed secundum empcionem, donacionem, commutacionem vel aliis modis qui sub convencione vel animorum consensu cadere possunt, quia nec empcio nec communicacio nec donacio fieret, nisi animorum consensus ibi concurreret.
Postquam autem inceperunt homines dominari super terram et fieri reges, supervenerunt leges que et hoc continebant et alia superaddebant. Volunt autem leges, quod licita pacta et licite convenciones et liciti contractus observentur; ex quibus licitis pactis et questionibus et contractibus potest aliquis dicere: hoc est meum, hoc est tuum. Superaddiderunt autem leges alia preter convenciones, contractus et pacta, per que potest aliquis dicere: hoc est meum; ut puta si tanto tempore fuit illius rei possessor pacificus vel si concurrerunt ibi condiciones alie quas leges assignant. Leges ergo et iura continent omnia per que potest quis dicere: hoc est meum, quia continent contractus licitos, convenciones et pacta, et continent alia, per que quis iudicatur iustus possessor rerum; et inde forte venit illud verbum,7 quod si tollerentur leges, tolleretur, quod aliquis posset dicere: hoc est meum, hoc est tuum.
Incipiamus ergo a fundamento et dicamus, quod quando tollitur fundamentum, totum edificium ruit, ut nihil remaneat in edificio illo, ut edificium est. Fundamentum autem omnium istorum est communicacio hominum ad invicem; inde enim exorte sunt particiones, inde donaciones, commutaciones et empciones. Provide eciam composite sunt leges, quia, ut probat philosophus in Ethicis,8 nullus potest sibi ipsi iniustum facere. Si igitur homines nullo modo communicarent ad invicem, sed quilibet solum sibi ipsi viveret, leges, quarum est discernere quid iustum et quid non iustum, nullo modo essent necessarie. Hoc eciam posito, quod homines ad invicem non communicarent, non essent particiones, empciones et cetera huiusmodi. Si ergo potest facere ecclesia, quod iste privetur communione hominum vel communione fidelium, potest facere, quod iste privetur fundamento, ubi omnia ista fundantur. Huic ergo sic privato, non proderunt particiones, empciones, donaciones, commutaciones nec quecumque leges. Nihil ergo poterit dicere, quod sit suum, cum omnia prefata, ex quibus aliquid competit vel potest competere aliquid esse suum, super communicationem fundentur.
Sed dices, quod non ex hoc, quod quis est excommunicatus et privatus communicacione aliorum, privatur possessione sua, eciam secundum iura que dicuntur concedere, quod excommunicatus possit se defendere, licet forte non possit agere.9 Sed qui potest defendere bona sua, non videtur privatus iure bonorum suorum; immo qui talis est, ex hoc ipso, quod potest bona sua defendere, potest dicere: hoc est meum. Cuius contrarium superius dicebatur, videlicet quod excommunicatus nihil de iure potest dicere, quod sit suum.
Sciendum ergo. quod aliud est, quod competit rei secundum se, aliud vero quod competit ei ex benignitate vel ex indulgencia sive ex permissione potestatis superioris. Statim enim, cum quis mortaliter peccat, si Deus secum ageret, prout secundum se dignus est, statim eum exterminaret vel eum statim morti adiudicaret. Sicut enim habetur Geneseos II:10 De ligno autem sciencie boni et mali ne comedas; in quacumque enim die comederis ex eo, morte morieris; si enim Deus egisset cum Adam, prout dignus erat, statim privasset eum vita, cum ipse contempsisset mandatum Dei. Dixit ergo Deus, quod quacumque die comederet, morte moreretur; nec tamen mortuus fuit Adam illa die, qua comedit.
Que controversia multipliciter potest solvi. Primo ut dicatur: quacumque die comederis, morte morieris id est: habebis necessitatem moriendi, nam ex tunc factus est Adam mortalis, ut necesse esset ipsum mori: ergo et mortuus fuit illa die, qua comedit, et non fuit mortuus. Mortuus quidem fuit, quod illa die incurrit necessitatem moriendi, cum necesse esset ipsum debitum mortis exsolvere; non autem fuit mortuus, quia huiusmodi debitum non exsolvit, sed per multa tempora postea vixit.
Secundo solvitur dicta controversia, ut intelligatur de morte spirituali, videlicet, quod quacumque die comederet, morte moreretur, quia peccaret mortaliter et esset mortuus secundum animam. Has autem duas exposiciones tangit Magister in Historiis.11
Possumus autem nos tercio modo hanc controversiam solvere. qui modus tertius deserviret nostro proposito, videlicet: quacumque die comederis, morte morieris, idest: eris morte dignus, quia si Deus attendisset ad merita sua. statim privasset eum vita. Quod autem statim Adam non fuit mortuus nec statim fuit privatus vita, hoc fuit ex benignitate Dei et ex indulgencia et ex permissione eius. Nam non solum qui facit mortale peccatum, sed eciam qui consentit facienti, secundum apostoli sentenciam12 dignus est morte. Sed quod non statim moritur, hoc est ex benignitate Dei, qui vult sibi tempus penitencie concedere. Sic et in proposito: cum enim quis est excommunicatus, quantum est de se, privatus est iure quod habet in omnibus bonis suis, quia, ut dictum est, privatus est communione fidelium, et quia, ut supra diffusius dicebatur, omne ius quod habemus in possessionibus nostris, ut possimus dicere: hoc est meum vel hoc est tuum, fundatum est super communicacione quam habemus cum aliis: unde ortum habent hereditatum particiones, donaciones, commutationes, empciones, legum ediciones et cetera talia, unde quis allegare posset de possessione aliqua. quod esset sua.
Excommunicatus ergo, quia privatus est communione fidelium, privatus est omnibus bonis que possidet, ut est fidelis et ut est inter fideles. Et multo magis privatus esset, si fieret infidelis et esset inter infideles, quia illi omni possessione et omni dominio sunt indigni. Sed quod ecclesia non statim promulgat contra excommunicatos, qui privati sunt omnibus bonis et omnibus possessionibus suis, et quod non statim dat licenciam aliis fidelibus, quod possint invadere bona excommunicatorum et ea accipere tamquam sua, hoc est ex indulgencia et ex benignitate ecclesie, que non vult totam suam potenciam in suos eciam malos et degeneres filios exercere, sed vult parcere omnibus, quoniam omnia sunt sua, imitatrix et emulatrix existens Dei patris omnipotentis, qui non statim in peccatores exercet omnia mala quibus digni essent.
Quod ergo dicebatur, quod excommunicati secundum iura possunt se defendere, sed non possunt agere, utrum autem hec iura dicant vel non dicant, nihil ad nos. Nam claro clarius est, quod excommunicati, si considerentur secundum se, nec possunt de iure in aliquo foro agere nec eciam se defendere, cum et agere et se defendere sit cum aliis communicare, et ipsi extra aliorum communionem sint positi. Sed si leges sunt eis benigne et permittunt, quod se defendant per se vel per alios, vel eciam indulgent, quod alique persone vel in aliquo casu cum excommunicatis communicent, hoc est ex indulgencia vel ex permissione superioris potestatis; ipsi tamen, nisi in casu conversionis et nisi se convertant, sunt omnino indigni communicare cum quocumque fideli homine. Quod si ex hoc vellent se ad infideles convertere, magis essent digni omni malo, quia magis peccarent et magis suam matrem ecclesiam contemnerent.
Concludamus ergo et dicamus, quod ex ipsius ecclesie generali ligacione, quia quodcumque ligaverit super terram, erit ligatum et in celis, prout sic ligati sunt privati communione aliorum, quia super tali communione fundantur omnia iura de proprietatibus possessionum, excommunicati, quia sunt privati hoc fundamento, quod non debeant cum aliis communicare, si considerentur secundum se, erunt privati bonis suis et possessionibus suis et dominiis suis, ut de nullo tali possint dicere, quod sit suum.
Tercia via ad hoc idem sumitur ex eadem ligacione ecclesie, prout sic ligati sunt privati communione sacramentorum. Nam cum sacramenta sint vasa gracie, quia nullum est ecclesie sacramentum, quod si devote recipiatur, quod non tribuatur ibi aliqua gracia vel aliqua pulchritudo anime, oportet sacramenta nove legis in se ipsis causaliter gratiam continere, ut eciam in matrimonio gracia conferatur. Non tamen propter hoc dicimus, quod quilibet debeat nubere, quantumcumque matrimonium sit quoddam sacramentum ecclesie, et quantumcumque confertur in eo gracia vel augmentum gracie. Nam qui vult nubere, devote proponens ab omnibus aliis mulieribus abstinere et cum sua tantummodo conversari, in hoc bono proposito Deus auget sibi gratiam; sed qui vult virginitatem tenere et cum nullis mulieribus conversari, sed ab omnibus abstinere, iste melius habet propositum, et in hoc proposito Deus ceteris aliis paribus paratus est dare maiorem gratiam; et inde est, quod ait apostolus,13 quod qui nubit bene facit, et qui non nubit melius facit.
Redeamus ergo et dicamus, quod omnia sacramenta ecclesie sunt quedam vasa gracie; excommunicato ergo, quia proiectus est extra communionem ecclesie, extra quam non est salus nec collatio gracie, nulla sacramenta sunt exhibenda. Inhibendum est ergo excommunicato, quamdiu vult in sua pertinacia permanere et non vult ad gremium ecclesie redire, quod non nubat; debet enim sibi annunciari, quod ei sic se habenti non licet nubere. Et si excommunicato non licet nubere, cum ex nupciis proveniant legitimi filii, quilibet excommunicatus, si comparatur ad filium, debet se reputare indignum patrem, et si comparatur ad patrem, debet se reputare indignum filium. Indignus est enim excommunicatus, ut dicatur ortus ex nupciis, que sunt quoddam ecclesie sacramentum, cum ipse sit privatus communione omnium sacramentorum: nam si privatus est communione omnium sacramentorum ecclesie, consequens est, quod privatus sit omni bono, quod potest sibi communicari per huiusmodi sacramentum.
Si ergo homo spurius non potest hereditare hereditatem paternam, et si tota causa, quare filius carnalis succedit in hereditatem paternam, sumitur ex hoc, quod natus est de legitimis nupciis, cum legitime nupcie sint quoddam sacramentum ecclesie, iuxta illud apostoli ad Ephesios Vᵒ:14 Sacramentum hoc magnum est in Christo et ecclesia, dicitur enim matrimonium magnum sacramentum in Christo et ecclesia, quia est magnum sacramentum, quantum ad hanc figuram, quia figurat hanc rem magnam, unionem videlicet Christi et ecclesie: quare si excommunicatus positus est extra communionem sacramentorum ecclesie. et bona que proveniunt ex huiusmodi sacramentis non debent sibi communicari, consequens est, quod in nullo suffragetur sibi et nullum emolumentum recipere debeat, quia est ex legitimis nupciis procreatus, quia hoc esset communicare sibi bona que proveniunt per ecclesie sacramenta, quibus iam diximus eum esse privatum. Nam claro clarius est, quod qui est privatus aliquo agro vel aliqua vinea, privatus est bonis que possunt per illum agrum vel per illam vineam provenire.
Ecclesia itaque excommunicando aliquem privat ipsum communione fidelium, ex qua communione proveniunt iura et rationes, quod possessiones alique sunt istius proprie vel illius. Rursus sic excommunicatus privatur non solum communione fidelium, sed communione sacramentorum, ut ex hoc nullum emolumentum habere debeat ex aliquo ecclesie sacramento. Nihil ergo sibi proderit, quia natus est ex legitimis nupciis, cum legitime nupcie sint quoddam ecclesie sacramentum. Utroque ergo modo ecclesia excommunicando aliquem et privando eum tam communione fidelium, quam sacramentorum, reddit ipsum, quantum est de se, privatum omni iure quod habet in temporalibus bonis; quod esse non possit, nisi omnium temporalium bonorum esset ecclesia domina et magistra.
Quarta via ad hoc idem sumitur ex eadem ligacione, prout sic ligatus est privatus communione eternorum bonorum. Sic enim dixit dominus Petro, ut habetur Mathei XVI:15 Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis; quod exponens Origenes ait:16 Vide quantam potestatem habet ecclesia, ut eciam iudicia eius maneant firma, quasi Deo iudicante per eam. Vult ergo Origenes, quod qui ligatur ab ecclesia in terris, est ligatus in celis, quia Deus celi approbat tale iudicium; vel sic ligatus in terris est ligatus in celis, quia sic ligatus non potest intrare celum. Ideo dicitur ecclesia habere claves regni celorum, quia cui claudit celum ipsum ligando et excommunicando, illi clausum est, et cui aperit ipsum absolvendo, illi apertum est, nisi ipse prebeat obicem. Nam sicut materia existente indisposita non introducitur ibi forma, ita si homo est indispositus et perseverat in suo malo proposito, non prodest sibi absolucio ecclesie.
Ligatus itaque ab ecclesia et excommunicatus ab ea est privatus communione eternorum bonorum, ut si decedat in suo malo proposito nolens redire ad gremium ecclesie, non poterit intrare regnum celeste, nec poterit consequi hereditatem eternorum bonorum. Si enim nihil aliud esset in nobis, nisi quia nolumus subesse ecclesie et nolumus parere mandatis eius, non proderit nobis passio Christi, de cuius latere eo moriente in cruce ecclesia est formata. Sed passio Christi nobis aperuit ianuam celestem: nam nullus quantumcumque sanctus ante passionem Christi intravit regnum celorum nec potuit frui visione divina. Sed Christo passo et eo moriente statim fuit aperta celestis ianua; nam illo eodem die latro fuit in paradiso et vidit divinam essenciam. Igitur si Christo paciente in cruce exinde formata est ecclesia, ut vult glossa ad Romanos Vᵒ,17 quicumque contemnit ecclesiam, repellit a se fructum quem potest habere ex passione Christi; et quia passio Christi nobis aperuit celestem ianuam, consequens est ergo, quod illi sit clausa celestis ianua.
Influencia enim passionis Christi non potest ad nos pervenire, nisi per ecclesiam. Sicut enim a capite non potest venire influencia ad aliquod membrum, nisi prout est coniunctum corpori, quia in membrum abscissum non potest caput influere, sic quia ecclesia est corpus Christi et Christus est caput eius iuxta illud ad Ephesios Iᵒ:18 Ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam que est corpus ipsius, ideo nec a Christo, tamquam a capite, nec a passione eius potest derivari aliqua influencia in aliquod membrum, nisi ut est coniunctum ecclesie. Ad personam itaque excommunicatam, quia est membrum abscissum, non derivabitur influencia capitis nec ei proderit passio Christi.
Manifeste ergo apparet, quomodo ecclesia habet claves regni celorum et quomodo potest celum claudere et aperire. Nam quia passio Christi aperuit celestem ianuam, si ergo ad te perveniat influencia passionis Christi, est tibi celum apertum; si non potest ad te talis influencia pervenire, est tibi celum clausum. Et quia hoc non potest fieri, nisi per ecclesiam et sub ecclesia, bene dictum est, quod ecclesia habet claves regni celorum; et si habet hec ecclesia, habet hec summus pontifex, qui adeptus est apicem tocius ecclesie. Immo quod summus pontifex facit, dicitur ecclesia facere, quia in eo reservatur auctoritas tocius ecclesie. Ecclesia itaque cum excommunicat aliquem, facit ipsum membrum abscissum, ut non possit ad eum pervenire influencia capitis; quod facendo claudit sibi celestem ianuam et privat ipsum communione eternorum bonorum, ut non sit dignus hereditate eterna. Sed, ut supra dicebatur, qui non est dignus et est privatus hereditate eterna, est indignus et de iure est privatus hereditate paterna. Qui enim non est dignus Deo et est privatus eo, non est dignus aliquo bono, quod sit a Deo, et de iure est privatus omni tali bono. Est enim Deus fons luminis et fons tocius bonitatis, ut non sit aliquod bonum, quod non derivetur ab ipso: ideo dicitur pater luminum, et ab eo dicuntur descendere omnia data et omnia dona, que, ut ab eo sunt, optima sunt et perfecta sunt, iuxta illud Iacobi Iᵒ:19 Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Sed sic sensibiliter videmus, quod qui se avertit a lumine, est in tenebris et est privatus lumine, ergo qui se avertit a Deo, a quo est omne bonum, de iure est privatus omni bono. Sed cuicumque est clausa ianua celestis, et quicumque est indignus hereditate eterna, et quicumque est privatus communione eternorum bonorum, ille est aversus a Deo, a quo omne bonum est, igitur de iure ipse est privatus omni bono.
Ad maiorem tamen intelligenciam dictorum sciendum, quod Magister IVᵒ Sentenciarum20 innuit duplicem modum ligandi et solvendi: unum qui sit in foro penitencie sive in foro consciencie, ubi agitur causa inter hominem et Deum; alium autem modum qui fit per excommunicationem in foro exterioris iudicii, ubi agitur causa inter hominem et hominem. Utrumque autem modum ligandi et solvendi possumus appropriare clavibus. Sed distinguemus duplex genus clavium, quia sunt claves ordinis, quas habent sacerdotes soli, et claves iurisdictionis, quas habere possunt eciam non sacerdotes. Nam archidiaconi, legati et electi, eciam antequam fiant sacerdotes, excommunicant vel excommunicare possunt, quia, etsi non habent claves sacerdotalis ordinis, habent claves iurisdictionis. Sciencia quidem discernendi et potestas ligandi et solvendi in foro iudicii, excommunicando vel ab excommunicatione absolvendo, possunt dici claves celestis regni, quia sic excommunicati, contemnendo iurisdictionem ecclesiasticam et non celeriter redeundo ad gremium ecclesie, mortaliter peccant. Et ex hoc dicitur eis celum clausum, quia quodlibet mortale peccatum celum claudit; redeundo autem celeriter ad ecclesie gremium et absolutionis beneficium obtinendo vitant prefatam mortalem culpam, ut quantum ad hoc dicatur eis celum esse apertum.
Ecclesia itaque per claves quas habet claudendo tibi celestem ianuam, claudit tibi ianuam omnium bonorum, ut non sis dignus aliquo bono eciam temporali, sed de iure sis privatus omni tali bono. Sed qui potest hoc facere, quod de iure sis privatus aliquibus bonis, habet iurisdictionem et auctoritatem super omnia illa bona; ecclesia itaque te excommunicando facit, quod de iure sis privatus omnibus temporalibus bonis, ergo habet iurisdictionem et auctoritatem super omnia temporalia bona. Advertendum tamen, quod cum dicimus, quod excommunicatus de iure est privatus omni bono et omni possessione sua, ut non possit iuste de aliquo dicere, quod sit suum, hoc intelligendum est, si consideretur excommunicatus secundum se, quia talis existens factus est indignus Deo, et est aversus a Deo, a quo est omne bonum, ideo de iure privatus est omni bono. Si autem non statim est sic privatus, sed potest in iudicio defendere sua bona, hoc est ex benignitate ecclesie et ex eius indulgencia, ut superius dicebatur. Ecclesia itaque aliquem excommunicando facit, quod, si consideretur secundum se, de iure sit privatus omnibus temporalibus bonis, tum quia talis existens est privatus a communione fidelium, tum eciam quia est privatus a communione sacramentorum, tum et tercio quia est privatus a communione eternorum bonorum.
Ex quibus omnibus aperte concluditur, quod ecclesia iurisdictionem et auctoritatem habeat super omnia temporalia bona, cum possit bonorum talium possessores indignos reddere ac eciam privare.