De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Liber II: Liber II

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Quoniam in XIIIᵒ capitulo non plene actum est de duobus gladiis qui sunt in ecclesia, quomodo adaptentur ad duos gladios in evangelio nominatos, sed differebatur hec materia usque ad hoc capitulo ultimum, ideo in hoc capitulo intendimus hoc plenius declarare. Dicebatur quidem in capitulo Vᵒ huius secunde partis, quod per gladium extractum figurabatur gladius spiritualis, per non extractum materialis. Bernardus tamen libro quarto Ad Eugenium econtra adaptare videtur. Vult enim, quod per gladium extractum significetur materialis; propter quod consequens erit, quod per non extractum significetur spiritualis. Ait enim ad Eugenium papam: Aggredere eos, idest homines tibi commissos, non ferro, sed verbo; et subdit: Quid tu denuo usurpare gladium temptas, quem semel iussus es reponere in vaginam? Vult ergo, quod ecclesia non debeat uti ferro, idest gladio materiali, sed debeat uti verbo, idest gladio spirituali, iuxta illud ad Ephesios VIᵒ: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Prelatus ergo ecclesiasticus non debet uti gladio ferreo, idest materiali, quem semel iussus est reponere in vaginam; quod factum est, quando dixit dominus Petro: Converte gladium tuum in locum suum, ut habetur Matthei XXVIᵒ. Utrumque ergo gladium habet ecclesia: et extractum, per quem secundum Bernardum significatur gladius materialis, et non extractum, per quem significari potest gladius spiritualis.

Ideo in eodem libro Bernardus ait: Quem scilicet gladium materialem et ferreum extractum a Petro, qui tuum esse negant, idest qui negant, quod ille gladius non sit summi pontificis, non satis videntur attendere verbum domini dicentis: Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo et ipse, gladius materialis, tuo forsitan nutu, etsi non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret, dicentibus apostolis: Ecce gladii duo hic, non respondisset dominus: Satis est, sed: Nimis est. Uterque ergo est ecclesie, et spiritualis scilicet gladius et materialis; sed is quidem, idest materialis gladius, pro ecclesia, ille vero, videlicet spiritualis, ab ecclesia exercendus, ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad sacerdotis nutum.

Ex tribus ergo colligi potest, quod ecclesia non solum habet spiritualem gladium, sed materiale. Primo ex eo, quod dominus dixit Petro. Nam si per gladium extractum significatur gladius materialis, quando dominus dixit Petro: Converte gladium tuum in vaginam sive in locum suum, plane dedit intelligi, quod gladius ille materialis erat Petri, et quod gladius materialis ad ecclesiam pertinebat. Secundo hoc idem potest colligi ex eo, quod discipuli dixerunt: Ecce gladii duo hic. Si ergo tunc discipuli et apostoli representabant ecclesiam, cum ibi dicerent esse duos gladios, sufficienter nos instruebant, quod utrumque gladium habeat ecclesia. Tercio hoc idem colligi potest per responsionem domini, cum dixit: Satis est. Non enim dixit: Nimis est, nec dixit, quod esset parum. Nam dicentibus apostolis quod duo gladii erant ibi, idest in ecclesia, si uterque gladius non pertineret ad ecclesiam, nimis fuisset, quia ecclesia haberet plures gladios quam deberet habere; si autem plures gladios quam duos deberet ecclesia habere, tunc parum esset, quod solum duos gladios haberet. Sed quia dominus non dixit nimis nec parum, sed dixit, quod erat satis, sufficienter datur intelligi, quod utrumque gladium habet ecclesia, et non plures neque pauciores. Ecclesia quidem habendo duos gladios non habet nimis, quia non habet plus quam debeat, nec habet parum, quia non habet minus quam debeat habere, sed habet satis, quia habet quantum habere debet.

Hiis habitis redeamus, unde venit sermo prius, quomodo per duos gladios in evangelio nominatos figurantur duo gladii qui sunt in ecclesia, utrum per gladium extractum significetur materialis, per non extractum spiritualis vel econverso. Sciendum ergo, quod cum agimus de duobus gladiis in evangelio nominatis, vel volumus sequi rem vel figuram. Si rem quidem sequi volumus, uterque fuit materialis, et ille quem Petrus extraxit et ille qui non extractus in vagina remansit. Sed si figuram sequi volumus, non est inconveniens, quod una et eadem res secundum aliam et aliam conditionem possit opposita figurare, ut leo figurat Christum et Belial sive Christum et diabolum. Leo quidem figurat Christum, cum dicitur: Vicit leo de tribu Iuda; figurat diabolum, cum dicitur: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens. Sic et in proposito gladius extractus aliter et aliter sumptus figurat gladium materiale et spirituale, et gladius non extractus aliter et aliter consideratus utrumque gladium figurare potest.

Nam gladius extractus et non extractus dupliciter potest considerari: vel quantum ad usum, quia gladio extracto apostoli sunt usi, non extracto non sunt usi; vel quantum ad visionem, quia gladius extractus eo quod extractus erat visibilis, non extractus vero secundum quod huiusmodi non erat visibilis, sed erat occultus et in vagina absconsus. Si ergo consideramus usum gladiatorum, quia ecclesia non habet usum vel immediatum exercitium gladii materialis, sed spiritualis, vel, quod idem est, quia gladius qui est creditus ecclesie, ut cum eo ipsamet feriat, est spiritualis, non materialis, quantum ad huiusmodi usum sive quantum ad huiusmodi ferire sive percutere gladius extractus, quo Petrus usus est et cum quo feriebat et percuciebat, significat gladium spirituale; non extractus vero, quo nullus discipulorum usus est et nullus eorum cum eo percussit, significat gladium materiale, quem licet habeat ecclesia, cum eo tamen ipsamet ecclesia non debet ferire nec percutere. Habebant quidem discipuli illum gladium non extractum, sed cum eo minime percusserunt. Sic ergo loquendum est de illis duobus gladiis, si consideremus eorum usum et eorum ferire et percutere.

Alio autem modo possunt considerari hii duo gladii non quantum ad usum, sed quantum ad apparenciam et visionem. Et sic, quia que videntur, materialia sunt, que autem non videntur, sunt spiritualia, gladius extractus, quia ex ipsa extraccione factus est visibilis, ideo secundum hanc consideracionem figuravit gladium materiale, qui est gladius visibilis et facit vulnera visibilia. Alius autem gladius non extractus, qui secundum quod huiusmodi erat occultus et invisibilis, significat spirituale gladium, qui oculis corporeis videri non potest; ad quem gladium spectat ipsam animam ferire et vulnerare, cuius vulnera corporales oculi videre non possunt.

Patet ergo, quomodo aliter et aliter uterque gladius in evangelio nominatus significare potest utrumque gladium in ecclesia existentem: unde alii et alii sancti per utrumque utrumque figurant.

Sed dices, quod si per gladium extractum potest figurari gladius spiritualis, quare prohibitus fuit Petrus, ut non feriret cum illo gladio, cum spiritualis gladius ecclesie sit creditus et datus ad feriendum et percuciendum cum eo. Sciendum ergo, quod ille gladius extractus dupliciter potest considerari, vel secundum rem vel secundum figuram. Si ergo per huiusmodi gladium extractum figuretur gladius spiritualis, prohibitus fuit Petrus ad percuciendum cum tali gladio, non racione figure, sed racione rei; quia, etsi ille gladius sic extractus figurabat gladium spiritualem, ipsa tamen res erat ferrum et erat gladius ferreus et materialis. Sed, si huiusmodi gladius extractus figuret sive significet gladium materiale, tunc utroque modo prohibitus vel increpatus fuit Petrus, ut non feriret cum tali gladio, et racione rei, quia res ipsa erat gladius materialis, et racione figure, quia positum est, quod materiale gladium figuraret.

Sciendum insuper, quod cum dixerunt discipuli: Ecce gladii duo hic et dominus respondit: Satis est, huiusmodi responsio domini secundum varias exposiciones sanctorum uno modo est ironica et derisiva, alio modo est vera et assertiva. Nam si illi duo gladii considerantur non secundum figuram, sed secundum rem, sic responsio domini erat ironica et derisiva, quia ad defendendum discipulos, si volebant inniti auxilio humano, forte mille gladii non suffecissent eis, cum Iudas proditor adduxisset secum multam turbam cum gladiis et fustibus. Quid ergo erant duo gladii ad defendendum discipulos contra tantam turbam? Secundum ergo hunc modum locutus est dominus ironice, sicut quis loqueretur ironice contra alios, qui cum modica pecunia vellent magnalia facere, cum diceretur eis derisive, quod satis haberent de pecunia ad talia magnalia faciendum. Sed si hii duo gladii non considerantur secundum rem et secundum id quod erant, sed secundum significationem et secundum id quod figurabant, tunc responsio domini est vera et assertiva. Figurabant enim illi duo gladii duos gladios, spiritualem et materiale, quos in ecclesia esse non est nimis neque parum, sed est satis.

Et hec de hac secunda parte huius operis ad presens sufficiant.

Explicit secunda pars huius operis de ecclesiastica potestate.

Liber III: Liber III

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work