De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata
Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur
Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest
Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna
Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus
Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt
Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni
Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt
Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi
Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem
Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos
Liber III: Liber III
Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam
Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare
Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere
Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus
Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere
Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata
Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet
Enarravimus in precedenti capitulo casus sumptos ex parte ipsarum rerum temporalium, quando huiusmodi res possunt inducere quendam spiritualem modum ratione cuius earum iurisdiccio pertinet ad spiritualem iudicem. In presenti autem capitulo et eciam in sequenti enumerare volumus speciales casus sumptos tam ex parte potestatis terrene, quam eciam ecclesiastice, propter quos summum pontificem deceat iurisdictionem in temporalibus exercere.
Dicebatur enim supra, quod in litigio sive in iurisdiccione rerum temporalium erant tria considerare: primo quidem ipsas res temporales; secundo ipsum iudicem civilem et ipsum materiale gladium; tercio ipsam potestatem ecclesiasticam, ad quam in certis casibus et certis causis inspectis exercere spectat temporalem iurisdictionem. Dicimus autem in certis casibus, quia ipsa temporalia secundum se et immediate ordinantur ad corpus, quia sunt facta in sustentamentum corporis, et ipsa temporalia secundum se sunt res corporales, ex mandato tamen domini, ut patet in decimis, vel ex pia largicione fidelium, ut patet in hiis que sunt donata ecclesiis, vel insipientia hominum, ut patet in delinquentibus circa temporalia et circa res creatas, iuxta illud Sapiencie XIVᵒ:1 Creature Dei in odium facte sunt et in tentaciones animis hominum et in muscipulas pedibus insipientium. Ipse quidem creature bone sunt, quia vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona;2 sed propter insipientiam nostram facte sunt in odium, idest in malum nostrum, et facte sunt in tentacionem animarum nostrarum, et hoc modo sunt quedam muscipule sive quedam decipule, non quibuscumque, sed pedibus insipiencium.
In hiis ergo casibus ipsa temporalia possunt dici spiritualia, vel quia sunt a summo spiritu imperata, vel quia sunt ecclesiis tamquam rebus spiritualibus exhibita vel donata, vel quia ex insipiencia nostra sunt in malum nostrorum spirituum sive nostrarum animarum condita; propter que iurisdiccio de eis eciam immediata et executoria ad spiritualem iudicem pertinebit.
Fecimus autem mencionem de iurisdiccione immediata et executoria, quia iurisdiccionem superiorem et primariam semper et directe super temporalibus habet ecclesia; quia si temporalia sunt subiecta gladio materiali secundum iurisdiccionem immediatam et executoriam, cum ipse gladius materialis sit sub spirituali, oportet, quod et temporalia, que sunt et ut sunt sub materiali gladio secundum iurisdiccionem immediatam et executoriam, sint sub spirituali gladio secundum iurisdiccionem superiorem et primariam; ut si ipse gladius materialis delinquat circa temporalia et eciam gubernacula sibi commissa, ex culpa materialis gladii vel eciam ex causa poterit spiritualis gladius animadvertere in ipsum.
A iurisdiccione ergo super temporalibus superiori et primaria numquam potest cadere ecclesia; sed iurisdiccionem immediatam et executoriam super huiusmodi temporalibus habet certis causis inspectis. Nec tamen propter hoc huiusmodi iurisdiccionem immediatam et executoriam super temporalibus minus habet ecclesia, quam seculares principes, immo magis et principalius. Nam si non esset aliud, nisi solum id quod nunc diximus, videlicet quod temporalia possunt dici spiritualia, prout ex insipiencia nostra spiritualiter delinquimus circa ea, ratione cuius spiritualis delicti iudex spiritualis et ecclesiasticus iurisdiccionem eciam immediatam et executoriam habebit super res temporales, sufficienter concludi poterit, quod iudex ecclesiasticus sit pocior et principalior in iurisdiccione temporalium, quam civilis. Dominus itaque secularis immediatam iurisdiccionem et executoriam habet super temporalia, ne nobis indebite subtracta inferantur. Sed iudex spiritualis et ecclesiasticus habebit huiusmodi iurisdiccionem, ne ipsa temporalia indebite accepta et iniuste usurpata inferant malum animabus nostris et spiritibus nostris. Et quia principalius et diligencius est cavendum malum animarum, quam corporum, et malum quod nocet spiritui, quam quod nocet carni, iurisdiccionem immediatam et executoriam super temporalibus magis et principalius habet iudex ecclesiasticus, quam dominus secularis.
Quod ergo dictum est, quod summus pontifex casualiter exercet temporalem iurisdictionem, ut patet ex illo capitulo Per venerabilem,3 istud casuale vel istud quod exercet in certis casibus est longe amplius, quam sit istud regulare quod habet dominus secularis. Nam istud casuale quasi universale est, cum omnis questio et omne litigium habeat hoc casuale annexum, quod potest deferri cum denunciacione criminis. Propter quod hoc casuale ut respicit animas potest esse eque generale, sicut illud regulare quod respicit corpora. Rursus cum anima sit potencior corpore, istud casuale erit principalius, quam illud regulare. Propter quod patet, quod si questio de temporalibus secundum iurisdictionem immediatam et executoriam, prout tangit corpora nostra, est sub domino seculari, illa eadem questio eciam hoc modo sumpta erit sub iudice ecclesiastico secundum iurisdictionem superiorem et primariam. Rursus quia huiusmodi questio de temporalibus que tangit corpora, prout temporalia sunt ordinata in sustentamentum corporum, ex insipiencia nostra pertinet eciam ad animas, ideo illa eadem questio rerum temporalium, que ut solum tangit corpora est sub iudice ecclesiastico secundum iurisdictionem superiorem et primariam, poterit esse sub huiusmodi iudice et potissime sub summo pontifice ut tangit animas secundum iurisdictionem immediatam et executoriam, ut ex hoc possit ad summum pontificem appellari.
Ad maiorem tamen intelligenciam dictorum et dicendorum distinguemus duplicem potestatem summi pontificis et duplicem eius iurisdictionem in temporalibus rebus: unam absolutam et aliam regulatam, quia, ut tradiderunt sapientes philosophi, legis positivus debet esse legis observativus. Si ergo summus pontifex secundum suum posse absolutum est alias sine freno et sine capistro, ipse tamen debet sibi frenum et capistrum imponere, in se ipso observando leges et iura. Nam licet ipse sit supra iura, loquendo de iuribus positivis, ut tamen det suis iuribus et suis legibus firmitatem, decet eum secundum leges et iura commissam sibi ecclesiam gubernare. Eapropter sicut distinximus duplex posse summi pontificis, sic distinguere possumus duplicem eius iurisdictionem in temporalibus rebus: unam directam et regularem, et hec est, ut diximus, iuridiccio superior et primaria quam habet ipse in omnibus, tam super potestates terrenas, quam super temporalia, racione cuius ex culpa vel ex causa potest animadvertere in potestates terrenas. Aliam quidem iurisdictionem habet summus pontifex super temporalibus rebus, que non est directa et regularis, sed est certis causis inspectis et casualis; et hec iuridiccio non solum est superior et primaria, sed est immediata et executoria.
Verumptamen huiusmodi iurisdiccio, quod sit sic casualis, non est referenda ad suum posse absolutum, sed ad suum posse, ut est quibusdam regulis regulatum. Secundum quem modum dicere possumus, quod non est de rigore iuris, quod a civili iudice appellatur ad papam, quia secundum regulatum posse ipsius summi pontificis non est hoc regulare, sed casuale; quod quidem casuale, quod est in certis casibus et certis causis circumspectis, prevalet et preponderat illi regulari, quod habet dominus secularis.
Sciendum tamen quod opera nostra et specialiter opera iudicis ecclesiastici debent esse conformia rebus, quod non pedetentim et passim de temporalibus subiectis secularibus dominis se immittat iudex ecclesiasticus, sed casualiter, id est solum in casibus, ubi videt ecclesie et bono publico expedire; spiritualibus autem pedetentim et passim, regulariter et secundum communem legem se debet habere, ut permittat in temporalibus terrenas potestates sua officia exercere, accipiens exemplum ab ipso Deo, cuius est vicarius, qui, ut diximus, sic res gubernat, ut eas proprios cursus agere sinat.
Diu autem locuti sumus de potestate ecclesiastica tam superiori et primaria, quam immediata et executoria. Descendamus ergo ad ea que in rubrica capituli continentur, videlicet quod tam ex potestate terrena, quam eciam ecclesiastica possunt accipi speciales casus, in quibus spectabit ad iudicem ecclesiasticum iurisdictionem agere temporalem. Quos casus speciales, quantum ad presens spectat, dicemus esse septem: quatuor videlicet ex parte potestatis terrene et tres ex parte potestatis ecclesiastice, ut in omnibus sint decem huiusmodi casus: tres ex parte rerum temporalium, de quibus agebatur in precedenti capitulo, et quatuor ex parte potestatis terrene et tres ex parte potestatis ecclesiastice, de quibus restat agendum. Aliqui tamen istorum casuum sunt pregnantes, quia casus ille sumptus ex parte rerum temporalium, cum spiritualia sunt annexa rebus temporalibus, videlicet cum questio de temporalibus defertur cum denunciazione criminis, quod est quid spirituale, tripartitus erit, quia denunciatio illa poterat esse cum quolibet peccato criminali, et precipue cum crimine contra pacem et potissime cum crimine ecclesiastico, ut cum periurio, vel cum quocumque ecclesiastico crimine.
Revertamur ergo ad propositum et dicamus, quod ratione potestatis terrene potest pertinere iurisdiccio super temporalibus immediata et executoria ad iudicem ecclesiasticum in quatuor casibus, ut sit primus casus ex secularis domini carencia, secundus ex eius negligencia, tertius ex eius tollerancia, quartus ex eius donacione.
Primus quidem casus sic patet: quia ut habetur Geneseos primo:4 Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum; et sequitur: Benedixitque Deus illis, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram et subicite eam et dominamini etc. Ergo quia Deus creavit hominem ad imaginem suam, ideo dedit ei, quod subiceret sibi terram et quod dominaretur omnibus istis corporalibus rebus. Sed, ut ait Augustinus XIIᵒ De Trinitate VIIᵒ:5 Si spiritu mentis nostre renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit eum, nulli dubium est, quod non secundum corpus nec secundum quamlibet partem animi, sed secundum racionalem mentem hominem factum esse ad imaginem Dei. Non ergo secundum corpus nec secundum quamlibet partem anime, quia non secundum sensum qui est aliquid corporale et organicum, sed secundum spiritualem partem anime homo factus est ad imaginem Dei. Si igitur homo dominatur corporalibus et temporalibus, quia factus est ad imaginem Dei, cum factus sit ad huiusmodi imaginem non secundum hominem exteriorem, sed secundum interiorem et secundum partem spiritualem, consequens est, quod racione spiritualitatis habeat universale dominium. Spiritualis ergo gladius omnibus dominatur; quod autem sibi adiunctus est materialis gladius, non est propter impotenciam spiritualis gladii, sed hoc est in adminiculum et in adiutorium eius. Deficiente ergo materiali gladio consequens est, quod iurisdiccio devolvatur ad spiritualem, cuius est omnibus dominari. Sed in hoc casu, cum vacat imperium propter carenciam temporalis gladii et secularis domini, appellatur ad audienciam summi pontificis, quia inferiores a superioribus in sua iusticia oppressi nequeunt ad iudicem recurrere secularem, ut dicitur extra De foro compet. cap. Licet.6
Secundus casus est negligencia domini secularis. Nam cum materialis gladius factus sit in adiutorium gladii spiritualis, si huiusmodi materialis gladius sit negligens et negligat iusticiam facere, consequens est, quod in illo casu a suo officio cadat, ut ex hoc ad superiorem gladium recurratur. Ideo notatur in iure, et si hii qui debent iusticiam facere, habeantur suspecti de iusticia facienda, et in tali casu ad audienciam summi pontificis recurratur, ut habetur eodem titulo et capitulo allegato.7 Et si suspicio probabilis et racionabilis de negligencia iusticie facit, quod a civili iudice appelletur ad papam, multo magis hoc facit ipsa negligencia et ipse defectus, ut cum ipse civilis iudex deficit et negligit facere iusticie complementum.
Tercius casus est secularis domini tollerancia, ut si ipse dominus secularis pluries tollerat, quod in questione rerum temporalium sub eo exstencium ad iudicem ecclesiasticum appellaretur et ex tali tollerancia inducta sit consuetudo, poterit ex tunc ab huiusmodi civili iudice ad ecclesiasticum appellari. Nam licet summus pontifex non possit preiudicare potestati ecclesiastice per ea que agit, dominus tamen secularis potestati terrene potest preiudicare per ea que facit. Nam summus pontifex, ut supra tetigimus, neminem habet superiorem per quem confirmantur ea que agit. Ideo sicut ipse potuit facere, sic suus successor eandem potestatem habens potest huiusmodi facta non per superiorem confirmata dirimere. Est enim hoc naturale, ut per eadem, idest per eandem auctoritatem, dirimatur res per quam dignoscitur condita, quia, ut dicitur in secundo Ethicorum,8 ex eisdem et per eadem fit omnis virtus et corrumpitur. Ex eisdem enim actibus, contrario tamen modo factis, generatur virtus et corrumpitur; sic ex eadem auctoritate contraria volente potest res fieri et dirimi.
Sed licet sic sit quantum ad spiritualem gladium, qui neminem habet superiorem, non tamen sic est quantum ad materiale, qui superiorem habet. Si ergo iste dominus secularis tolleravit, quod in causa rerum temporalium appellaretur ad iudicem ecclesiasticum, et iudex ecclesiasticus facto suo talem tolleranciam approbavit, quia huiusmodi appellacionem suscepit, si talis tollerancia consuetudinem induxit, quia consuetudo non est vilis vel levis auctoritas, et maxime si consuetudo illa non sit iniusta, quia si esset iniusta contra ius naturale, quanto diuturnior esset, tanto peior existeret, iuxta illud: Tanto graviora sunt crimina, quanto diucius infelicem animam detinent alligatam9); sed si consuetudo non est iniusta et est per superiorem approbata, oportet quod vim legis obtineat: si ergo iste dominus secularis tolleravit, quod in causa rerum temporalium appellaretur ab ipso ad iudicem ecclesiasticum, quia talis consuetudo non est iniusta, cum nemo possit sibi iniustum facere, et est per superiorem approbata saltem de facto, cum spiritualis gladius et iudex ecclesiasticus huiusmodi appellacionem pluries suscipiendo approbaverit, ideo sequens dominus secularis consuetudinem appellandi ad iudicem ecclesiasticum per tolleranciam sui predecessoris inductam dirimere non valebit. Ideo dicitur extr. De iudiciis capitulo Novit:10 Non intendimus iudicare de feudo, cuius iudicium spectat ad regem, nisi forte iuri communi per speciale privilegium vel contrariam consuetudinem aliquid sit detractum. De ipsis itaque rebus temporalibus subiectis secularibus dominis se intromittet ecclesia, si consuetudo habeat, quod in talibus temporalibus a civili iudice ad ecclesiasticum iudicem appelletur.
Quartus quidem casus sumptus ex parte potestatis terrene, quod ecclesia iurisdictionem immediatam et executoriam in temporalibus exerceat, sumitur ex pia devocione et devota largicione ipsorum secularium principum ecclesiis facta; ut si seculares principes speciale privilegium fecerunt alicui ecclesie vel Romane sedi, que ecclesiarum omnium est domina et magistra, de aliquibus temporalibus bonis et dotaverunt eam; et maxime si prefati domini seu principes in huiusmodi donacione vel dotacione nihil sibi speciale retinuerunt, ex tunc illa temporalia bona simpliciter et absolute ad ecclesiam pertinebunt et in eis iurisdictionem immediatam et executoriam habebit, et in huiusmodi temporalibus indifferenter et passim poterit ad summum pontificem appellari. In tali ergo donacione hoc facit privilegium secularis principis, quod in tollencia appellandi facit consuetudo appellacionis. Unde sub illo verbo iam allegato: quod summus pontifex non se intromittit de feudo, cuius iudicium spectat ad regem, nisi forte etc., notant iuriste11 quod consuetudo parificatur privilegio. Nam ex huiusmodi donacionis privilegio temporalia subsunt iurisdictioni ecclesie. Ideo extr. De appellacionibus, Si duobus12 dicitur, quod tenet appellacio in hiis que sunt subiecta ecclesiastice iurisdictioni temporali. Sic eciam tenet appellacio in temporalibus illis, in quibus a civili iudice ad ecclesiasticum consuetum est appellari.