De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Duo autem intendimus in hoc capitulo declarare circa materiale gladium: primo, quod ad maiorem decenciam ecclesie est habere materiale gladium ad nutum quam ad usum; et quod sic habere talem gladium est maioris perfeccionis et alcioris excellencie quam habere ad usum. Et quia unum istorum sequitur ad aliud, possumus tripliciter declarare. Sumetur enim prima via ad hoc ostendendum ex parte ipsius potencie, secunda ex parte finis, tertia ex parte materialis gladii.

Prima quidem via sic patet. Nam quodlibet agens agit secundum modum sue nature. Si ergo volumus videre, quomodo potestas spiritualis et sacerdotalis et potissime potestas summi pontificis habeat materiale gladium, videamus quomodo ista materialia et ista corporalia se habeant ad ipsos spiritus et ad ipsas spirituales substancias.

Videmus autem, quod ista corporalia obediunt spiritibus sive intelligenciis, quas communi nomine vocamus angelos, secundum eorum nutum et voluntatem. Non enim angeli habent manus nec pedes, quibus attingant corporalia et attingendo moveant ea; sed solum secundum nutum et secundum voluntatem angeli moventur tantum corpus et tanta materialis substancia, quanta est nata obedire ipsi angelo. Nam inter ipsos angelos sunt gradus, quia aliqui sunt superiores et habent virtutem et potenciam excellentiorem, aliqui inferiores habentes virtutem et potenciam minus excellentem. Cuilibet autem secundum suam virtutem et potenciam est aptum natum obedire vel tam magnum materiale vel tam magnum corpus. Ideo dicitur in libro De celo et mundo, quod si primo orbi adderetur una stella, motor eius moveret cum labore et pena, idest huiusmodi mobile esset improporcionatum suo motori. Supposita itaque proporcione inter spiritum moventem et corpus motum, ut quod non sit tam magnum corpus, quod excedat potenciam motoris, ipsum corpus et ipsa materialis substancia ad nutum obedit substancie spirituali.

Ex ipsa itaque potencia spirituali, cui obedit materialis substancia ad nutum, possumus cognoscere quante excellencie sit et quante perfeccionis habere materiale gladium ad nutum magis, quam habere ipsum ad usum; quia habere huiusmodi gladium ad nutum est ipsum habere eo modo quo agunt spiritualia, qui agunt perfecciori modo et excellenciori. Perfeccius ergo et excellencius est, ut patet ex parte ipsius spiritualis potencie, habere materiale gladium ad nutum, quam ad usum.

Possumus autem hoc idem ex parte potencie ipsius, quod perfeccius et excellencius sit habere materiale gladium ad nutum, quam ad usum, aliter declarare. Nam principes seculares habentes materiale gladium ad usum, habent dominium et potenciam super huiusmodi gladium et habent exercicium ipsius gladii. Sed potestas sacerdotalis et potissime potestas summi pontificis habens materiale gladium ad nutum, habet dominium super eum seu super ipsum principem, cuius est exercere materiale gladium. Nam hoc est habere materiale gladium non ad usum, sed ad nutum, non per se ipsum exercere huiusmodi gladium, sed habere dominium super eum qui exercet ipsum. Et quia longe est excellencior et potencior potencia, sub qua est exercens gladium, quam sit potencia super ipsum gladium, patet ex parte ipsius potencie, quod perfeccius et excellencius est habere materiale gladium ad nutum quam ad usum.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex parte finis; quia quando finis est sub fine, potestas est sub potestate, et per consequens potestas superior eo ipso, quod est superior et excellencior, est perfeccior alia. Ait enim Augustinus VIᵒ. de Trinitate, quod in hiis que non mole magna sunt, idem est esse maius quod esse melius. Sic et in proposito dicere possumus, quod in hiis que non corporali situ superiora sunt, idem est esse superius quam esse perfeccius et excellencius. Cum enim dicimus spiritualem potestatem esse superiorem potestate terrena, non intelligitur secundum ordinem corporalem, ut quod una sit in turri, alia in palacio, sed hoc intelligimus secundum excellenciam et perfeccionem.

Respondeamus ergo ad propositum et dicamus, quod finis et intencio principis secularis habentis materiale gladium ad usum est et esse debet inducere homines ad virtutem. Sed homines virtuosi sunt apti nati et sunt dispositi ad obediendum potencie spirituali. Ergo potestas secularis habens usum materialis gladii videtur intendere tamquam finem disponere cives et disponere suos subiectos, ut obediant spirituali potencie habenti materiale gladium ad nutum. Finis ergo utentis et exercentis materiale gladium est sub fine spiritualis potencie. Ex parte itaque ipsius finis patet, quod alcior et potencior est potestas spiritualis, quam terrena, et quod excellencius et perfeccius est habere materiale gladium ad nutum quam ad usum.

Tercia via ad hoc idem sumitur ex parte ipsius materialis gladii; quia secundum Dionysium in libro De Divinis Nominibus cap. VII per suprema infimorum attinguntur ultima supremorum, ut si spiritus sunt supra corporalia, ultimi spiritus habent movere suprema corpora. Angeli enim et spirituales substance habentes exercicium immediate super corporalia sunt inferiores aliis angelis, qui non mittuntur ad hec corporalia et inferiora. Non decet enim superiores spiritus habere immediatum exercicium super hec corporalia; sic non decet spiritualem potestatem tamquam superiorem et excellentem habere immediatum exercicium super materiale gladium, nec decet eam habere huiusmodi gladium ad usum, sed ad nutum. Est ergo maioris decencie, et si maioris decencie, per consequens est maioris excellencie perfeccionis. Illa ergo duo que dicebamus declaranda, unum sequitur ex alio; quia si habere materiale gladium ad nutum quam ad usum est maioris perfeccionis et excellencie, consequens est, quod sit maioris decencie et econverso.

Propter quod tam ex parte ipsius potencie, ut dicebat via prima, quam eciam ex parte ipsius finis, ut dicebat ratio secunda, quam eciam tercio ex parte ipsius materialis gladii, quia non decet spiritualem potenciam tamquam potenciam supremam habere immediatum exercicium super materiale gladium, sicut non decet supremos spiritus sive supremos angelos habere immediatum exercicium super corporalia, est evidenter ostensum, quod maioris perfeccionis et excellencie et per consequens maioris decencie est habere materiale gladium ad nutum, secundum quem modum habet potestas ecclesiastica, quam habere ipsum ad usum, prout habet potestas terrena.

Explicit prima pars huius operis, in qua agitur de potestate summi pontificis respectu materialis gladii et respectu potencie secularis.

Liber II: Liber II

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Liber III: Liber III

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work